| II.ii | |
| Lysimachvs Profecto ego illunc hircum castrari volo, | 272 |
| ruri qui vobis exhibet negotium. | |
| Dem. Nec omen illud mihi nec auspicium placet. | |
| quasi hircum metuo ne uxor me castret mea. | 275 |
| [atque illius haec nunc simiae partis ferat.] | |
| Lys. I tu hinc ad villam atque istos rastros vilico | |
| Pisto ipsi facito coram ut tradas in manum. | |
| uxori facito ut nunties, negotium | |
| mihi esse in urbe, ne me exspectet; nam mihi | 280 |
| tris hodie litis iudicandas dicito. | |
| ei, et hoc memento dicere. Servvs Numquid amplius? | |
| Lys. Tantumst. Dem. Lysimache, salve. Lys. Euge, Demipho, | |
| salveto. quid agis? quid fit? Dem. Quod miserrumus. | |
| Lys. Di melius faxint. Dem. Di hoc quidem faciunt. Lys. Quid est? | 285 |
| Dem. Dicam, si videam tibi esse óperam aut otium. | |
| Lys. Quamquam negotiumst, si quid vis, Demipho, | |
| non sum occupatus umquam amico operam dare. | |
| Dem. Benignitatem tuam mi experto praedicas. | |
| quid tibi ego aetatis videor? Lys. Acherunticus, | 290 |
| senex vetus, decrepitus. Dem. Pervorse vides. | |
| puer súm, Lysimache, septuennis. Lys. Sanun es, | |
| qui puerum te esse dicas? Dem. Vera praedico. | |
| Lys. Modo hercle in mentem venit, quid tu diceres: | |
| senex quom extemplo est, iam nec sentit nec sapit, | 295 |
| aiunt solere eum rusum repuerascere. | |
| Dem. Immo bis tanto valeo quam valui prius. | |
| Lys. Bene hercle factum, et gaudeo. Dem. Immo si scias, | |
| oculis quoque etiam plus iam video quam prius. | |
| Lys. Benest. Dem. Malae rei dico. Lys. Iam istuc non benest. | 300 |
| Dem. Sed ausimne ego tibi eloqui fideliter? | |
| Lys. Audacter. Dem. Animum advorte. Lys. Fiet sedulo. | |
| Dem. Hodie ire in ludum occepi litterarium, | |
| Lysimache. ternas scio iam. Lys. Quid ternas? Dem. Amo. | |
| Lys. Tun capite cano amas, senex nequissime? | 305 |
| Dem. Si canum seu istuc rutilum sive atrumst, amo. | |
| Lys. Ludificas nunc tu me hic, opinor, Demipho. | |
| Dem. Decide collum stanti, si falsum loquor; | |
| vel, ut scias me amare, cape cultrum ac seca | |
| digitum vel aurem vel tu nasum vel labrum: | 310 |
| si movero me seu secari sensero, | |
| Lysimache, auctór sum ut me amando enices. | |
| Lys. Si umquam vidistis pictum amatorem, em illic est. | |
| nam meo quidem animo vetulus decrepitus senex | |
| tantidemst quasi sit signum pictum in pariete. | 315 |
| Dem. Nunc tu me, credo, castigare cogitas. | |
| Lys. Egon té? Dem. Nihil est iam quod tu mihi suscenseas: | |
| fecere tale ante alii spectati viri. | |
| humanum amarest, humanum autem ignoscerest: | 319-320 |
| ne sís me obiurga, hoc non voluntas me impulit. | 321 |
| Lys. Quin non obiurgo. Dem. At ne deteriorem tamen | |
| hoc facto ducas. Lys. Egon te? ah, ne di siverint. | |
| D. Vide sís modo etiam. L. Visumst. D. Certen? Lys. Perdis me. | |
| hic homo ex amore insanit. numquid vis? Dem. Vale. | 325 |
| Lys. Ad portum propero, nam ibi mihi negotium est. | |
| Dem. Bene ambulato. Lys. Bene vale.—Dem. Bene sit tibi. | |
| quin mihi quoque etiamst ad portum negotium. | |
| nunc adeo ibo illuc. séd optume gnatum meum | |
| video eccum. opperiar hominem. hoc nunc mihi viso opust, | 330 |
| huic persuadere quo modo potis siem, | |
| ut illam vendat neve det matri suae; | |
| nam ei dono advexe audivi. sed praecauto opust, | |
| ne hic illam me animum adiecisse aliqua sentiat. |