| II.iii | |
| Charinvs Homó me misérior nullúst aeque, opínor, | 335 |
| neque ádvorsa cuí plura sínt sempitérna; | |
| satin quídquid est, quam rem agere óccepi, | |
| proprium nequit mihi evenire quod cupio? | |
| ita míhi mala res aliqua óbicitur, | |
| bonum quaé meum comprimit cónsilium. | 340 |
| míser amicam míhi paravi, ánimi causa, pretio † eripui, | |
| ratús clam patrém <me> meúm posse habere: | |
| is rescivit et vidit, et perdidit me; | |
| neque is cum roget quid loquar cogitatumst, | |
| ita animi decem in pectore incerti certant. | 345 |
| nec quid corde nunc consili capere possim | |
| scio, tantus cum cura meost error animo, | |
| dum servi mei perplacet mihi consilium, | |
| dum rursum haud placet nec pater potis videtur | |
| induci ut putet matri ancillam emptam esse illam. | 350 |
| nunc si dico ut res est atque illam mihi me | |
| emisse indico, quem ad modum existumet me? | |
| atque illam abstrahat, trans mare hinc venum asportet; | |
| scio saevos quam sit, domo doctus. igitur | 354-355 |
| hócine est amare? arare mavelim, quam sic amare. | 356 |
| iam hínc olim invitum domo extrusit ab se, | |
| mercatum ire iussit: ibi hoc malum ego inveni. | |
| úbi voluptatem aegritudo vincat, quid ibi inest amoeni? | |
| nequíquam abdidi, abscondidi, abstrusam habebam: | 360 |
| muscast meus pater, nil potest clam illum haberi, | |
| néc sacrum nec tam profanum quicquam est, quin ibi ilico adsit. | |
| nec, qui rebus meis confidam mi ulla spes in corde certast. | |
| Dem. Quíd illuc est quod solus secum fabulatur filius? | |
| sollicitus mihí nescio qua re videtur. Char. Attatae, | 365 |
| meus patér hic quidem est quem video. ibo, adloquar. quid fit, pater? | |
| Dem. Vnde incedis, quid festinas, gnate mi? Char. Recte, pater. | |
| Dem. Ita volo, sed istúc quid est, tibi quod commutatust color? | |
| numquid tibi dolet? Char. Nescio quid meo animost aegre, pater. | |
| poste hac nocte non quievi satis mea ex sententia. | 370 |
| Dem. [Per mare ut vectu's, nunc oculi terram mirantur tui. | |
| Ch. Magis opinor—D. Id est profecto; verum actutum abscesserit.] | |
| ergo edepol palles. si sapias, eas ac decumbas domi. | |
| Char. Otium non est: mandatis rebus praevorti volo. | |
| Dem. Cras agito, perendie agito. Char. Saepe ex te audivi, pater: | 375 |
| rei mandatae omnis sapientis primum praevorti decet. | |
| Dem. Age igitur; nolo advorsari tuam advorsum sententiam. | |
| Char. Salvos sum, siquidem ísti dicto solida et perpetuast fides. | |
| Dem. Quid illuc est quod ille á me solus se in consilium sevocat? | |
| [iam] nón vereor ne illam me amare hic potuerit resciscere; | 380 |
| quippe haud etiam quicquam inepte feci, amantes ut solent. | |
| Char. Res adhuc quidem hercle in tutost, nam hunc nescire sat scio | |
| de illa amica; quod si sciret, esset alia oratio. | |
| D. Quin ego hunc adgredior de illa? Ch. Quin ego hinc me amolior? | |
| eo ego, ut quae mandata amicus amicis tradam. Dem. Immo mane; | 385 |
| paucula etiam sciscitare prius volo. Char. Dic quid velis. | |
| Dem. Vsquene valuisti? Char. Perpetuo recte, dum quidem illic fui; | |
| verum in portum huc ut sum advectus, nescio qui animus mihi dolet. | |
| Dem. Nausea edepol factum credo; verum actutum abscesserit. | |
| sed quid ais? ecquam tu advexti tuae matri ancillam e Rhodo? | 390 |
| Char. Advexi. Dem. Quid? ea ut videtur mulier? Ch. Non edepol mala. | |
| Dem. Vt moratast? Char. Nullam vidi melius mea sententia. | |
| D. Mihi quidem edepol visast, quom illam vidi. Ch. Eho an vidisti, pater? | |
| Dem. Vidi. verum non ex usu nostrost, neque adeo placet. | |
| Ch. Qui vero? D. Quia †non nostra formam habet dignam domo. | 395 |
| nihil opust nobis ancilla nisi quae texat, quae molat, | |
| lignum caedat, pensum faciat, aedis verrat, vapulet, | |
| quaé habeat cottidianum familiae coctum cibum: | |
| horunc illa nihilum quicquam facere poterit. Char. Admodum. | |
| ea causa equidem illam emi, dono quam darem matri meae. | 400 |
| Dem. Ne duas, neve te advexisse dixeris. Char. Di me adiuvant. | 401-402 |
| Dem. Labefacto paulatim. verum quod praeterii dicere, | 403 |
| neque illa matrem satis honeste tuam sequi poterit comes, | |
| neque sinam. Char. Qui vero? Dem. Quia illa forma matrem familias | 405 |
| flagitium sit si sequatur; quando incedat per vias, | |
| contemplent, conspiciant omnes, nutent, nictent, sibilent, | |
| vellicent, vocent, molesti sint; occentent ostium: | |
| impleantur élegeorum meae fores carbonibus. | |
| atque, ut nunc sunt maledicentes homines, uxori meae | 410 |
| mihique obiectent lenocinium facere. nam quid eost opus? | |
| Char. Hercle qui tu recte dicis, et tibí adsentior. | |
| sed quid illá nunc fiet? Dem. Recte. ego emero matri tuae | |
| ancillam viraginem aliquam non malam, forma mala, | |
| ut matrem addecet familias, aut Syram aut Aegyptiam: | 415 |
| ea molet, coquet, conficiet pensum, pinsetur flagro, | |
| neque propter eam quicquam eveniet nostris foribus flagiti. | |
| Char. Quid si igitur reddatur illi unde empta est? Dem. Minime gentium. | |
| Char. Dixit se redhibere, si non placeat. Dem. Nihil istoc opust: | |
| litigari nolo ego usquam, tuam autem accusari fidem; | 420 |
| multo edepol si quid faciendumst facere damni mavolo, | |
| quam opprobramentum aut flagitium muliebre exferri domo. | |
| me tibi illam posse opinor luculente vendere. | |
| Char. Dum quidem hercle ne minoris vendas quám ego emi, pater. | 424-425 |
| Dem. Tace modo: senex est quidam, qui illam mandavit mihi | 426 |
| ut emerem <aut> ad istanc faciem. Char. At mihi quidam adulescens, pater, | |
| mandavit ad illam faciem, ita ut illaec est, emerem sibi. | |
| Dem. Viginti minis opinor posse me illam vendere. | |
| Char. At ego si velim, iam dantur septem et viginti minae. | 430 |
| Dem. At ego—Char. Quin ego, inquam—Dem. Ah, nescis quid dicturus sum, tace. | |
| tris minas accudere etiam possum, ut triginta sient. | |
| Ch. Quo vortisti? D. Ad illum qui emit. Ch. Vbinamst is homo gentium? | |
| Dem. Eccillum video. iubet quínque me addere etiam nunc minas. | 434-435 |
| Char. Hercle illunc divi infelicent, quisquis est. Dem. Ibidem mihi | 436 |
| etiam nunc adnutat addam sex minas. Char. Septem mihi. | |
| Dem. Numquam edepol me vincet hodie. Char. Commodis poscit, pater. | |
| Dem. Nequiquam poscit: ego habeo. Char. At illic pollicitust prior. | |
| Dem. Nihili facio. Char. Quinquaginta poscit. Dem. Non centum datur. | 440 |
| potine ut ne licitere advorsum <mei> animi sententiam? | |
| maximam hercle habebis praedam: ita ille est, quoi emitur, senex; | |
| sanus non est ex amore illius. quod posces feres. | |
| Char. Certe edepol adulescens ille, cui ego emo, efflictim perit | |
| eius amore. Dem. Multo hercle ille magis senex, si tu scias. | 445 |
| Char. Numquam edepol fuit neque fiet ille senex insanior | |
| ex amore quam ille adulescens cui ego do hanc operam, pater. | |
| D. Quiesce, inquam. istanc rém ego recte videro. C. Quid ais? D. Quid est? | |
| C. Non ego illám mancupio accepi. D. Sed ille illam accipiet. sine. | |
| Char. Non potes tu lege vendere illam. Dem. Ego aliquid videro. | 450 |
| Char. Post autem communest illa mihi cum álio. qui scio | |
| quid sit ei animi, venirene eam velit an non velit? | |
| Dem. Ego scio velle. Char. At pol ego esse credo aliquem qui non velit. | |
| D. Quid id mea refert? C. Quia illi suam rem esse aequomst in manu. | |
| D. Quid ais? C. Communis mihi illa est cum illo: is hic nunc non adest. | 455 |
| Dem. Prius respondes quam rogo. Char. Prius tú emis quam vendo, pater. | |
| nescio, inquam, velit ille illam necne abalienarier. | |
| Dem. Quid? illi quoidam qui mandavit tibi si emetur, tum volet, | |
| sí ego emo illi qui mandavit, tum ille nolet? nihil agis. | |
| numquam edepol quisquam illam habebit potius quam ille quem ego volo. | 460 |
| C. Certumnest? D. Censen certum esse? quin ad navem iam hinc eo, | |
| ibi venibit. Char. Vin me tecum illo ire? Dem. Nolo. Char. Non places. | |
| Dem. Meliust te, quae sunt mandatae res tibi, praevortier. | |
| Char. Tu prohibes. Dem. At me incusato: te fecisse sedulo. | |
| ad portum ne bitas, dico iam tibi. Char. Auscultabitur. | 465 |
| Dem. Ibo ad portum. ne hic resciscat, cauto opust: non ipse emam, | |
| sed Lysimacho amico mandabo. is se ad portum dixerat | |
| ire dudum. me moror quom hic asto.—Char. Nullus sum, occidi. |