| II.iv | |
| Char. Pentheum diripuisse aiunt Bacchas: nugas maximas | 469 |
| fuisse credo, praeut quo pacto égo divorsus distrahor. | 470 |
| cur ego vivo? cur non morior? quid mihist in vita boni? | |
| certumst, ibo ad medicum atque ibi me toxico morti dabo, | |
| quando id mi adimitur, qua causa vitam cupio vivere. | |
| Evtychvs Mane, mane obsecro, Charine. Char. Quis me revocat? Evt. Eutychus, | |
| tuos amicus et sodalis, simul vicinus proxumus. | 475 |
| Char. Non tu scis, quantum malarum rerum sustineam. Evt. Scio; | |
| omnia ego istaec auscultavi ab ostio, omnem rem scio. | |
| C. Quid id est quod scis? E. Tuos pater volt vendere—C. Omnem rem tenes. | |
| Evt. Tuam amicam. Char. Nimium multum scis. Evt. Tuis ingratiis. | |
| Char. Plurimum tu scis. sed qui scis esse amicam illam meam? | 480 |
| Evt. Tute heri ipsus mihi narrasti. Char. Satin ut oblitus fui, | |
| tibi me narravisse? Evt. Hau mirumst factum. Char. Te nunc consulo. | |
| responde: quo leto censes me ut peream potissimum? | |
| Evt. Non taces? cave tu istuc dixis. Char. Quid vis me igitur dicere? | |
| Evt. Vin patri sublinere pulchre me os tuo? Char. Sane volo. | 485 |
| E. Visne eam ad portum—C. Qui potius quam voles? E. Atque eximam | |
| mulierem pretio? C. Qui potius quam auro expendas? E. Vnde erit? | |
| Char. Achillem orabo, aurum ut mihi det, Hector qui expensus fuit. | |
| Evt. Sanun es? Char. Pol sanus si sim, non te medicum mi expetam. | |
| Evt. Tanti quanti poscit, vin tanti illam emi? Char. Auctarium | 490 |
| adicito vel mille nummum plus quam poscet. Evt. Iam tace. | |
| sed quid ais? unde erit argentum quod des, quom poscet pater? | |
| Char. Invenietur, exquiretur, aliquid fiet; enicas. | |
| Evt. Iam istuc 'aliquid fiet' metuo. Char. Quin taces? Evt. Muto imperas. | |
| C. Satin istuc mandatumst? E. Potin ut aliud cures? C. Non potest. | 495 |
| Evt. Bene vale. Char. Non edepol possum prius quam tu ad me redieris. | |
| E. Melius sanus sis. C. Vale, vince ét me serva. E. Ego fecero. | |
| domi maneto me. Char. Ergo actutum face cum praeda recipias.— |