| III.i | |
| Lysimachvs Amíce amico operam dedi: vicinus quod rogavit, | 499 |
| hoc emi mercimonium. mea es tu, sequere sane. | 500 |
| ne plora: nimis stulte facis, oculos corrumpis tales. | |
| quin tibi quidem quod rideas magis est, quam ut lamentere. | |
| Pasicompsa Amabo ecastor, mi senex, eloquere—Lys. Exquire quidvis. | |
| Pas. Cur emeris me. Lys. Tene ego? ut quod imperetur facias, | |
| item quod tu mihi si imperes, ego faciam. Pas. Facere certumst | 505 |
| pro copia et sapientia quae te velle arbitrabor. | |
| Lys. Laboriosi nil tibi quicquam operis imperabo. | |
| Pas. Namque edepol equidem, mi senex, non didici baiolare | |
| nec pecua ruri pascere nec pueros nutricare. | |
| Lys. Bona si esse vis, bene erit tibi. Pas. Tum pol ego perii misera. | 510 |
| Lys. Qui? Pas. Quia illim unde huc advecta sum, malis bene esse solitumst. | |
| Lys. Quasi dicas nullam mulierem bonam esse. Pas. Haud equidem dico, | |
| nec mos meust ut praedicem quod ego omnis scire credam. | |
| Lys. Oratio edepol pluris est huius quam quanti haec emptast. | |
| rogare hoc unum te volo. Pas. Roganti respondebo. | 515 |
| Lys. Quid ais tu? quid nomen tibi dicam esse? Pas. Pasicompsae. | |
| Lys. Ex forma nomen inditumst. sed quid ais, Pasicompsa? | |
| possin tu, si usus venerit, subtemen tenue nere? | |
| Pas. Possum. Lys. Si tenue scis, scio te uberius posse nere. | |
| Pas. De lanificio neminem metuo, una aetate quae sit. | 520 |
| Lys. Bonam hercle te et frugi arbitror, matura iam † inde aetate | |
| quom scis facere officium tuom, mulier. Pas. Pol docta didici. | |
| operam accusari non sinam meam. Lys. Em istaec hercle res est. | |
| ovem tibi eccillam dabo, natam annos sexaginta, | |
| peculiarem. Pas. Mi senex, tam vetulam? Lys. Generis graecist; | 525 |
| eam si curabis, perbonast, tondetur nimium scite. | |
| Pas. Honoris causa quidquid est quod dabitur gratum habebo. | |
| Lys. Nunc, mulier, ne tu frustra sis, mea non es, ne arbitrere. | |
| Pas. Dic igitur quaeso, quoia sum? Lys. Tuo ero redempta es rursum; | |
| ego te redemi, ílle mecum oravit. Pas. Animus rediit, | 530 |
| si mecum servatur fides. Lys. Bono animo es, liberabit | |
| ille te homo: ita edepol deperit, atque hodie primum vidit. | |
| Pas. Ecastor iam bienniumst, quom mecum rem coëpit. | |
| nunc, quando amicum te scio esse illius, indicabo. | |
| Lys. Quid ais tu? iam bienniumst, quom tecum rém habet? Pas. Certo; | 535 |
| et intér nos coniuravimus, ego cum illo et ille mecum: | |
| ego cum viro et ílle cum muliere, nisi cum illo aut ille mecum, | 536a |
| neuter stupri causa caput limaret. Lys. Di immortales, | 537 |
| etiam cum uxore non cubet? Pas. Amabo, án maritust? | |
| neque est neque erit. Lys. Nolim quidem. homo hercle periuravit. | |
| Pas. Nullum adulescentem plus amo. Lys. Puer est ille quidem, stulta. | 540 |
| nam illi quidem hau sane diust quom dentes exciderunt. | |
| Pas. Quid, dentes? Lys. Nihil est. sequere sis. hunc me diem unum oravit | |
| ut apud me praehiberem locum, ideo quia uxor rurist.— |