| III.ii | |
| Demipho Tandem impetravi ut egomet me corrumperem: | 544 |
| emptast amica clam uxorem et clam filium. | 545 |
| certumst, antiqua recolam et servibo mihi. | |
| decurso spatio breve quod vitae relicuomst | |
| voluptáte, vino et amore delectavero. | |
| nam hanc se bene habere aetatem nimiost aequius. | |
| adulescens quom sis, tum quom est sanguis integer, | 550 |
| rei tuae quaerundae convenit operam dare; | |
| demum igitur quom sis iam senex, tum in otium | |
| te conloces, dum potes ames: id iam lucrumst | |
| quod vivis. hoc ut dico, factis persequar. | |
| interea tamen huc intro ad me invisam domum: | 555 |
| uxor me exspectat iam dudum esuriens domi; | |
| iam iurgio enicabit, si intro rediero. | |
| verum hercle postremo, utut est, non ibo tamen, | |
| sed hunc vicinum prius conveniam quam domum | |
| redeam; ut mihi aedis aliquas conducat volo, | 560 |
| ubi habitet istaec mulier. atque eccum it foras. |