| III.iii | |
| Lysimachvs Adducam ego illum iam ad te, si convenero. | 562 |
| Dem. Me dicit. Lys. Quid ais, Demipho? Dem. Est mulier domi? | |
| Lys. Quid censes? Dem. Quid si visam? Lys. Quid properas? <mane.> | |
| Dem. Quid faciam? Lys. Quod opust facto facito ut cogites. | 565 |
| Dem. Quid cogitem? equidem hercle opus hoc facto existimo, | |
| ut illo íntro eam. Lys. Itane vero, vervex? intro eas? | |
| Dem. Quid aliud faciam? Lys. Prius hoc ausculta, atque ades: | |
| prius etiamst, quod te facere ego aequom censeo. | |
| nam nunc si illuc intro ieris, amplecti voles, | 570 |
| confabulari atque osculari. Dem. Tu quidem | |
| meum animum gestas: scis quid acturus siem. | |
| Lys. Pervorse facies. Dem. Quodne ames—Lys. Tanto minus. | |
| ieiunitatis plenus, anima foetida, | |
| senex hircosus tu osculere mulierem? | 575 |
| utíne adveniens vomitum excutias mulieri? | |
| scio pol te amare, quom istaec praemonstras mihi. | |
| Dem. Quid si igitur unum faciam hoc? si censes, coquom | |
| aliquem arripiamus, prandium qui percoquat | |
| apud te hic usque ad vesperum. Lys. Em istuc censeo. | 580 |
| nunc tu sapienter loquere atque amatorie. | |
| Dem. Quid stamus? quin ergo imus atque obsonium | |
| curamus, pulchre ut simus? Lys. Equidem te sequor. | |
| atque hercle invenies tu locum illi, si sapis: | |
| nullum hercle praeter hunc diem illa apud med erit. | 585 |
| metuo ego uxórem, cras si rure redierit | |
| ne illam hic offendat. Dem. Res parata est, sequere me.— |