| III.iv | |
| Charinvs Súmne ego homo miser, qui nusquam bene queo quiescere? | 588 |
| si domi sum, foris est animus, sin foris sum, animus domist. | |
| ita mi in pectore atque in corde facit amor incendium: | 590 |
| ni ex oculis lacrumae defendant, iam ardeat credo caput. | |
| spem teneo, salutem amisi; redeat an non, nescio: | |
| si opprimit pater quod dixit, exsulatum abiit salus; | |
| sin sodalis quod promisit fecit, non abiit salus. | |
| sed tamen dem si podagrosis pedibus esset Eutychus, | 595 |
| iam a portu rediisse potuit. id illi vitium maxumumst, | |
| quod nimis tardus est advorsum mei animi sententiam. | |
| sed in est, quem currentem video? ípsus est. ibo obviam. | |
| nunc, quod restat, ei disperii: voltus neutiquam huius placet; | |
| tristis incédit (pectus ardet, haereo), quassat caput. | 600 |
| Eutyche. Evtychvs Eu, Charine. Char. Prius quam recipias anhelitum, | |
| uno verbo eloquere: ubi égo sum? hicine an apud mortuos? | |
| Evt. Neque apud mortuos neque hic es. Char. Salvos sum, immortalitas | |
| mihi data est: hic emit illam, pulchre os sublevit patri. | |
| impetrabilior qui vivat nullus est. dice, obsecro: | 605 |
| si neque hic neque Acherunti sum, úbi sum? Evt. Nusquam gentium. | |
| Char. Disperii, illaec interemit me modó oratio. | |
| Evt. Odiosast oratio, cum rém agas longinquom loqui. | |
| Char. Quidquid est, ad capita rerum perveni. Evt. Primum omnium: | |
| periimus. Char. Quin tu illud potius nuntias quod nescio? | 610 |
| Evt. Mulier alienata est abs te. Char. Eutyché, capital facis. | |
| Evt. Qui? Char. Quia aequalem et sodalem, liberum civem, enicas. | |
| Evt. Ne di sierint. Char. Demisisti gladium in iugulum: iam cadam. | |
| Evt. Quaeso hercle, animum ne desponde. Char. Nullust quem despondeam. | |
| loquere porro aliam malam rem. cui est empta? Evt. Nescio. | 615 |
| iam addicta atque abducta erat, quom ad portum venio. Char. Vae mihi, | |
| montis tu quidem mali in me ardentis iam dudum iacis. | |
| perge, excrucia, carnufex, quandoquidem occepisti semel. | |
| [Evt. Non tibi istuc mágis dividiaest, quam mihí hodie fuit. | |
| C. Dic, quis emit? E. Nescio hercle. C. Em istúcinest operam dare | 620 |
| bonum sodalem? Evt. Quid me facere vis? Char. Idem quod me vides, | |
| ut pereas. quin percontatu's, hominis quae facies foret | |
| qui illam emisset: eo si pacto posset indagarier | |
| mulier? heu me miserum. Evt. Flere omitte, istuc quod nunc agis.] | |
| Evt. Quid ego feci? Char. Perdidisti me et fidem mecum tuam. | 625 |
| Evt. Di sciunt culpam meam istanc non esse ullam. Char. Eugepae, | |
| deos absentis testis memoras: quí ego istuc credam tibi? | |
| Evt. Quia tibi in manu est quod credas, ego quod dicam, id mi in manust. | |
| Char. De istac ré argutus es, ut par pari respondeas, | |
| ad mandata claudus caecus mutus mancus debilis. | 630 |
| promittebas te os sublinere meo patri: egomet credidi | |
| homini docto rem mandare, is lapidi mando maximo. | |
| Evt. Quid ego facerem? Char. Quid tu faceres? men rogas? requireres, | |
| rogitares quis esset aut unde esset, qua prosapia, | |
| civisne esset an peregrinus. Evt. Civem esse aibant Atticum. | 635 |
| Char. Vbi habitaret invenires saltem, si nomen nequis. | |
| Evt. Nemo aiebat scire. Char. At saltem hóminis faciem exquireres. | |
| Evt. Feci. Char. Qua forma esse aiebant <igitur>? Evt. Ego dicam tibi: | |
| canum, varum, ventriosum, bucculentum, breviculum, | |
| subnigris oculis, oblongis malis, pansam aliquantulum. | 640 |
| Char. Non hominem mihi, sed thensaurum nescio quem memoras mali. | |
| numquid est quod dicas aliud de illo? Evt. Tantum, quod sciam. | |
| Char. Edepol ne ille oblongis malis mihi dedit magnum malum. | |
| non possum durare, certumst exulatum hinc ire me. | |
| sed quam capiam civitatem, cogito, potissimum: | 645 |
| Megares, Eretriam, Corinthum, Chalcidem, Cretam, Cyprum, | |
| Sicyonem, Cnidum, Zacynthum, Lesbiam, Boeotiam. | |
| Evt. Cur istuc coeptas consilium? Char. Quia enim me adflictat amor. | |
| Evt. Quid tu ais? quid cum illuc, quo nunc ire paritas, veneris, | |
| sí ibi amare forte occipias atque item eius sit inopia, | 650 |
| iam inde porro aufugies, deinde item illinc, sí item evenerit? | |
| quis modus tibi exílio tandem eveniet, qui finis fugae? | |
| quae patria aut domus tibi stabilis esse poterit? dic mihi. | |
| cedo, si hac urbe abis, amorem te hic relicturum putas? | |
| si id fore ita sat animo acceptum est, certum id, pro certo si habes, | 655 |
| quanto te satiust rus aliquo abire, ibi esse, ibi vivere | |
| adeo dum illius te cupiditas atque amor missum facit? | |
| Char. Iam dixisti? Evt. Dixi. Char. Frustra dixti. hoc mihi certissumumst. | |
| eo domum, patrem atque matrem ut meos salutem, postea | |
| clam patrem patria hac effugiam, aut aliquid capiam consili.— | 660 |
| Evt. Vt corripuit se repente atque abiit. heu misero mihi, | |
| si ille abierit, mea factum omnes dicent esse ignavia. | |
| certumst praeconum iubere iam quantum est conducier, | |
| qui illam investigent, qui inveniant. post ad praetorem ilico | |
| ibo, orabo, ut conquaestores det mi in vicis omnibus; | 665 |
| nam mihi nil relicti quicquam áliud iam esse intellego.— |