| IV.i | |
| Dorippa Quoniam a viro ad me rus advenit nuntius, | 667 |
| rus non iturum, feci ego ingenium meum, | |
| reveni, ut illum persequar qui me fugit. | |
| sed anum non video consequi nostram Syram. | 670 |
| atque eccam incedit tandem. quin is ocius? | |
| Syra nequeo mecastor, tantum hoc onerist quod fero. | |
| Dor. Quid oneris? Syr. Annos octoginta et quattuor; | |
| et eodem accedit servitus, sudor, sitis: | |
| simul haec quae porto deprimunt. Dor. Aliquid cedo | 675 |
| qui hánc vicini nostri áram augeam. | |
| da sane hanc virgam lauri. abi tu intro. Syr. Eo.— | |
| Dor. Apollo, quaeso te, ut des pacem propitius, | |
| salutem et sanitatem nostrae familiae, | |
| meoque ut parcas gnato pace propitius. | 680 |
| Syra Disperii, perii misera, vae miserae mihi. | |
| Dor. Satin tu sana es, obsecro? quid eiulas? | |
| Syr. Dorippa, mea Dorippa. Dor. Quid clamas, obsecro? | |
| Syr. Nescio quaest mulier intus hic in aedibus. | |
| Dor. Quid, mulier? Syr. Mulier meretrix. Dor. Veron serio? | 685 |
| Syr. Nimium scis sapere, ruri quae non manseris. | |
| quamvis insipiens poterat persentiscere | |
| * * * | 687a |
| illam esse amicam tui viri bellissumi. | 688 |
| Dor. Credo mecastor. Syr. Ei hac mecum, ut videas semul | |
| tuam Alcumenam paelicem, Iuno mea.— | 690 |
| Dor. Ecastor vero istuc eo quantum potest.— |