| MILES GLORIOSVS | |
| I.i | |
| Pyrgopolynices Curate ut splendor meo sit clupeo clarior | 1 |
| quam solis radii esse olim quom sudumst solent, | |
| ut, ubi usus veniat, contra conserta manu | |
| praestringat oculorum aciem in ácie hostibus. | |
| nam ego hanc machaeram mihi consolari volo, | 5 |
| ne lamentetur neve animum despondeat, | |
| quia se iam pridem feriatam gestitem, | |
| quae misera gestit † et fratrem facere ex hostibus. | |
| sed ubi Artotrogus hic est? Artotrogvs Stat propter virum | |
| fortem atque fortunatum et forma regia; | 10 |
| tum bellatorem—Mars haud ausit dicere | |
| neque aequiperare suas virtutes ad tuas. | |
| Pyrg. Quemne ego servavi in campis Curculioniis, | |
| ubi Bumbomachides Clutomistaridysarchides | |
| erat imperator summus, Neptuni nepos? | 15 |
| Art. Memini. nempe illum dicis cum armis aureis, | |
| cuius tú legiones difflavisti spiritu, | |
| quasi ventus folia aut paniculum tectorium. | |
| Pyrg. Istuc quidem edepol nihil est. Art. Nihil hercle hoc quidemst | |
| praeut alia dicam—quae tu numquam feceris. | 20 |
| periuriorem hoc hominem si quis viderit | |
| aut gloriarum pleniorem quam illic est, | |
| me sibi habeto, ego me mancupio dabo; | |
| nisi unum, epityrum estur insanum bene. | |
| Pyrg. Vbi tu es? Art. Eccum. edepol vel elephanto in India, | 25 |
| quo pacto ei pugno praefregisti bracchium. | |
| Pyrg. Quid, bracchium? Art. Illud dicere volui, femur. | |
| Pyrg. At indíligenter iceram. Art. Pol si quidem | |
| conisus esses, per corium, per viscera | |
| perque os elephanti transmineret bracchium. | 30 |
| Pyrg. Nolo istaec hic nunc. Art. Ne hercle operae pretium quidemst | |
| mihi te narrare tuas qui virtutes sciam. | |
| venter creat omnis hasce aerumnas: auribus | |
| peraurienda sunt, ne dentes dentiant, | |
| et adsentandumst quidquid hic mentibitur. | 35 |
| Pyrg. Quid illúc quod dico? Art. Ehem, scío iam quid vis dicere. | |
| factum hercle est, memini fieri. Pyrg. Quid id est? Art. Quidquid est. | |
| Pyrg. Habes—Art. Tabellas vis rogare? habeo, et stilum. | |
| Pyrg. Facete advortis tuom animum ad animum meum. | |
| Art. Novisse mores tuos me meditate decet | 40 |
| curamque adhibere, ut praeolat mihi quod tu velis. | |
| Pyrg. Ecquid meministi? Art. Memini: centum in Cilicia | |
| et quinquaginta, centum in Scytholatronia, | |
| triginta Sardos, sexaginta Macedones | |
| † sunt homines quos tu occidisti uno die. | 45 |
| Pyrg. Quanta istaec hominum summast? Art. Septem milia. | |
| Pyrg. Tantum esse oportet. recte rationem tenes. | |
| Art. At nullos habeo scriptos: sic memini tamen. | |
| Pyrg. Edepol memoria es optuma. Art. Offae monent. | |
| Pyrg. Dum tale facies quale adhuc, assiduo edes, | 50 |
| communicabo semper te mensa mea. | |
| Art. Quid ín Cappadocia, ubi tu quingentos simul, | |
| ni hebes machaera foret, uno ictu occideras? | |
| Pyrg. At peditastelli quia erant, sivi viverent. | |
| Art. Quid tibi ego dicam, quód omnes mortales sciunt, | 55 |
| Pyrgopolynicem te unum in terra vivere | |
| virtute et forma et factis invictissumum? | |
| amant ted omnes mulieres, neque iniuria, | |
| qui sis tam pulcher; vel illae quae here pallio | |
| me reprehenderunt. Pyrg. Quid eae dixerunt tibi? | 60 |
| Art. Rogitabant: 'hicine Achilles est?' inquit mihi. | |
| 'immo eius frater' inquam 'est'. ibi illarum altera | |
| 'ergo mecastor pulcher est' inquit mihi | |
| 'et liberalis. vide caesaries quam decet. | |
| ne illae sunt fortunatae quae cum isto cubant.' | 65 |
| Pyrg. Itane aibant tandem? Art. Quaen me ambae obsecraverint, | |
| ut te hodie quasi pompam illa praeterducerem? | |
| Pyrg. Nimiast miseria nimis pulchrum esse hominem. Art. Immo itast. | |
| molestaé sunt: orant, ambiunt, exobsecrant | |
| videre ut liceat, ad sese arcessi iubent, | 70 |
| ut tuo non liceat dare operam negotio. | |
| Pyrg. Videtur tempus esse, ut eamus ad forum, | |
| ut in tabellis quos consignavi hic heri | |
| latrones, ibus denumerem stipendium. | |
| nam rex Seleucus me opere oravit maxumo, | 75 |
| ut sibi latrones cogerem et conscriberem. | |
| regi hunc diem mihi operam decretumst dare. | |
| Art. Age eamus ergo. Pyrg. Sequimini, satellites.— |