| II.i | |
| Palaestrio Mihi ad enarrandum hoc argumentum est comitas, | 79 |
| si ad auscultandum vostra erit benignitas; | 80 |
| qui autem auscultare nolet, exsurgat foras, | |
| ut sit ubi sedeat ille qui auscultare volt. | |
| nunc qua adsedistis causa in festivo loco, | |
| comoediai quam nos acturi sumus | |
| et argumentum et nomen vobis eloquar. | 85 |
| Alazon Graece huic nomen est comoediae, | |
| id nos Latine gloriosum dicimus. | |
| hoc oppidum Ephesust; illest miles meus erus, | |
| qui hinc ad forum abiit, gloriosus, impudens, | |
| stercoreus, plenus periuri atque adulteri. | 90 |
| ait sése ultro omnis mulieres sectarier: | |
| is deridiculost, quaqua incedit, omnibus. | |
| itaque hic meretrices, labiis dum ductant eum, | |
| maiorem partem videas valgis saviis. | |
| nam ego hau diu apud hunc servitutem servio; | 95 |
| id volo vos scire, quo modo ad hunc devenerim | |
| in servitutem ab eo cui servivi prius. | |
| date operam, nam nunc argumentum exordiar. | |
| erat erus Athenis mihi adulescens optumus; | |
| is amabat meretricem * * matre Athenis Atticis, | 100 |
| et illa íllum contra; qui est amor cultu optumus. | |
| is publice legatus Naupactum fuit | |
| magnai rei publicai gratia. | |
| interibi hic miles forte Athenas advenit, | |
| insinuat sese ad illam amicam eri † | 105 |
| occepit eius matri suppalparier | |
| vino, ornamentis opiparisque obsoniis, | |
| itaque intimum ibi se miles apud lenam facit. | |
| ubi primum evenit militi huic occasio, | |
| sublinit os illi lenae, matri mulieris, | 110 |
| quam erus méus amabat; nám is illius filiam | |
| conicit in navem miles clam matrem suam, | |
| eamque húc invitam mulierem in Ephesum advehit. | |
| ubi amicam erilem Athenis avectam scio, | |
| ego quantum vivos possum mihi navem paro, | 115 |
| inscendo, ut eam rem Naupactum ad erum nuntiem. | |
| ubi sumus provecti in altum, fit quod <di> volunt, | |
| capiunt praedones navem illam ubi vectus fui: | |
| prius périi quam ad erum veni, quo ire occeperam. | |
| ille <quí> me cepit dat me huic dono militi. | 120 |
| hic postquam in aedis me ad se deduxit domum, | |
| video illam amicam erilem, Athenis quae fuit. | |
| ubi contra aspexit me, oculis mihi signum dedit, | |
| ne se appellarem; deinde, postquam occasio est, | |
| conqueritur mecum mulier fortunas suas: | 125 |
| ait sése Athenas fugere cupere ex hac domu, | |
| sese illum amare meum erum, Athenis qui fuit, | |
| neque peius quemquam odisse quam istum militem. | |
| ego quoniam inspexi mulieris sententiam, | |
| cepi tabellas, consignavi, clanculum | 130 |
| dedi mércatori cuidam, qui ad illum deferat | |
| meum erum, qui Athenis fuerat, qui hanc amaverat, | |
| ut is huc veniret. is non sprevit nuntium; | |
| nam et venit et is in proximo hic devertitur | |
| apud suom paternum hóspitem, lepidum senem; | 135 |
| isque illi amanti suo hospiti morem gerit | |
| nosque opera consilioque adhortatur, iuvat. | |
| itaque ego paravi hic intus magnas machinas, | |
| qui amantis una inter se facerem convenas. | |
| nam unum conclave, concubinae quod dedit | 140 |
| miles, quo nemo nisi eapse inferret pedem, | |
| in eo conclavi égo perfodi parietem, | |
| qua commeatus clam esset hinc huc mulieri; | |
| et sene sciente hoc feci: is consilium dedit. | |
| nam meus conservos est homo haud magni preti, | 145 |
| quem concubinae miles custodem addidit. | |
| ei nos facetis fabricis et doctis dolis | |
| glaucumam ob oculos obiciemus eumque ita | |
| faciemus ut quod viderit ne viderit. | |
| et mox ne erretis, haec duarum hodie vicem | 150 |
| <suam> et hinc et illinc mulier feret imaginem, | |
| atque eadem erit, verum alia esse adsimulabitur. | |
| ita sublinetur os custodi mulieris. | |
| sed foris concrepuit hinc a vicino sene; | |
| ipse exit: hic illest lepidus quem dixi senex. | 155 |