| II.ii | |
| Periplectomenvs Ni hércle diffregéritis talos pósthac quemque in tégulis | 156 |
| videritis alienum, ego vostra faciam latera lorea. | |
| mi equidem iam arbitri vicini sunt, meae quid fiat domi, | |
| ita per impluvium intro spectant. nunc adeo edico omnibus: | |
| quemque a milite hoc videritis hominem in nostris tegulis, | 160 |
| extra unum Palaestrionem, huc deturbatote in viam. | |
| quod ille gallinam aut columbam se sectari aut simiam | |
| dicat, disperiistis ni usque ad mortem male mulcassitis. | |
| atque adeo ut ne legi fraudem faciant aleariae, | |
| adcuratote ut sine talis domi agitent convivium. | 165 |
| Pal. Nescio quid malefactum a nostra hic familiast, quantum audio: | |
| ita hic senex talos elidi iussit conservis meis; | |
| sed me excepit: nihili facio, quid illis faciat ceteris. | |
| adgrediar hominem. Per. Estne advorsum hic qui advenit Palaestrio? | |
| Pal. Quid agis, Periplectomene? Per. Hau multos homines, si optandum foret, | 170 |
| nunc videre et convenire quam te mavellem. Pal. Quid est? | |
| quid tumultuas cum nostra familia? Per. Occisi sumus. | |
| Pal. Quid negotist? Per. Res palamst. Pal. Quae res palamst? Per. De tegulis | |
| modo nescio quis inspectavit vestrum familiarium | |
| per nostrum impluvium intus ápud nos Philocomasium atque hospitem | 175 |
| osculantis. Pal. Quis homo id vidit? Per. Tuos conservos. Pal. Quis is homost? | |
| Per. Nescio, ita abripuit repente sese subito. Pal. Suspicor | |
| me periisse. Per. Vbi abit, conclamo: 'heus quid agis tu' inquam 'in tegulis?' | |
| ille mihi abiens ita respondit 'se sectari simiam.' | |
| Pal. Vae mihi misero, quoi pereundumst propter nihili bestiam. | 180 |
| sed Philocomasium hicine etiam nunc est? Per. Quom exibam, hic erat. | |
| Pal. I sis, iube transire huc quantum possit, se ut videant domi | |
| familiares, nisi quidem illa nos volt, qui servi sumus, | |
| propter amorem suom omnes crucibus contubernales dari. | |
| Per. Dixi ego istuc; nisi quid aliud vis. Pal. Volo. hoc ei dicito: | 185 |
| profecto ut ne quoquam de ingenio degrediatur muliebri | 185a |
| earumque artem et disciplinam optineat colere. Per. Quem ad modum? | 186 |
| Pal. Vt eum, qui hic se vidit, verbis vincat, ne is se viderit. | |
| siquidem centiens hic visa sit, tamen infitias eat. | |
| os habet, linguam, perfidiam, malitiam atque audaciam, | |
| confidentiam, confirmitatem, fraudulentiam. | 189a |
| qui arguat se, eum contra vincat iureiurando suo: | 190 |
| domi habet animum falsiloquom, falsificum, falsiiurium, | |
| domi dolos, domi delenifica facta, dómi fallacias. | |
| nam mulier holitori numquam supplicat, si quast mala: | |
| domi habet hortum et condimenta ad omnis mores maleficos. | |
| Per. Ego istaec, si erit hic, nuntiabo. sed quid est, Palaestrio, | 195 |
| quod volutas tute tecum in corde? Pal. Paulisper tace, | |
| dúm ego mihi consilia in animum convoco et dum consulo | |
| quid agam, quem dolum doloso contra conservo parem, | |
| qui illam hic vidit osculantem, id visum ut ne visum siet. | |
| Per. Quaere: ego hinc abscessero aps te huc interim. illuc sis vide, | 200 |
| quem ad modum adstitit, severo fronte curans cogitans. | |
| pectus digitis pultat, cor credo evocaturust foras; | |
| ecce avortit: nixus laevo in femine habet laevam manum, | |
| dextera digitis rationem computat, ferit femur | |
| dexterum. ita vehementer icit: quod agat aegre suppetit. | 205 |
| concrepuit digitis: laborat; crebro commutat status, | |
| eccere autem capite nutat: non placet quod repperit. | |
| quidquid est, incoctum non expromet, bene coctum dabit. | |
| ecce autem aedificat: columnam mento suffigit suo. | |
| apage, non placet profecto mi illaec aedificatio; | 210 |
| nam os columnatum poetae esse indaudivi barbaro, | |
| cui bini custodes semper totis horis occubant. | |
| euge, euscheme hercle astitit et dulice et comoedice; | |
| numquam hodie quiescet prius quam id quod petit perfecerit. | |
| habet opinor. age si quid agis, vigila, ne somno stude, | 215 |
| nisi quidem hic agitare mavis varius virgis vigilias. | |
| tibi ego dico. an heri maduisti? heus te adloquor, Palaestrio: | |
| vigila inquam, expergiscere inquam, lucet hoc inquam. Pal. Audio. | |
| Per. Viden hostis tibi adesse tuoque tergo obsidium? consule, | |
| arripe opem auxiliumque ad hanc rem: propere hoc, non placide decet. | 220 |
| anteveni aliqua aut tú aliquosum circumduce exercitum, | |
| coge in obsidium perduellis, nostris praesidium para; | |
| interclude inimicis commeatum, tibi muni viam | |
| qua cibatus commeatusque ad te et legiones tuas | |
| tuto possit pervenire: hanc rém age, res subitaria est. | 225 |
| [reperi, comminiscere, cedo calidum consilium cito, | |
| quae hic sunt visa ut visa ne sint, facta ut facta ne sient. | |
| magnam illic homo rem incipissit, magna munit moenia.] | |
| tu unus si recipere hoc ad te dicis, confidentiast | |
| nos inimicos profligare posse. Pal. Dico et recipio | 230 |
| ad me. Per. Et ego impetrare dico id quod petis. Pal. At te Iuppiter | |
| bene amet. Per. Auden participare me quod commentu's? Pal. Tace, | |
| dum in regionem astutiarum mearum te induco, ut scias | |
| iuxta mecum mea consilia. Per. Salva sumes indidem. | |
| Pal. Erus meus elephanti corio circumtentust, non suo, | 235 |
| neque habet plus sapientiai quam lapis. Per. Ego istuc scio. | |
| Pal. Nunc sic rationem incipisso, hánc instituam astutiam, | |
| ut Philocomasio huc sororem geminam germanam alteram | |
| dicam Athenis advenisse cúm amatore aliquo suo, | |
| tam similem, quam <lacte> lactist; ápud <te> eos hic devortier | 240 |
| dicam hospitio. Per. Euge euge, lepide, laudo commentum tuom. | |
| Pal. Vt si illic concriminatus sit advorsum militem | |
| meus conservos, eam vidisse hic cum alieno oscularier, | |
| eam arguam vidisse apud te contra conservom meum | |
| cum suo amatore amplexantem atque osculantem. Per. Immo optume. | 245 |
| idem ego dicam, si <ex> me exquiret miles. Pal. Sed simillimas | |
| dicito esse, et Philocomasio id praecipiendum est ut sciat, | |
| ne titubet, si exquiret ex ea miles. Per. Nimis doctum dolum. | |
| sed si ambas videre in uno miles concilio volet, | |
| quid agimus? Pal. Facilest: trecentae possunt causae conligi: | 250 |
| 'non domist, ábiit ambulatum, dormit, ornatur, lavat, | |
| prandet, potat: occupatast, operae non est, non potest', | |
| quantum vis prolationum, dum modo hunc prima via | |
| inducamus, vera ut esse credat quae mentibimur. | |
| Per. Placet ut dicis. Pal. Intro abi ergo, et si isti est mulier, eam iube | 255 |
| cito domum transire, atque haec ei dice monstra praecipe, | |
| ut teneat consilia nostra, quem ad modum exorsi sumus, | |
| de gemina sorore. Per. Docte tíbi illam perdoctam dabo. | |
| numquid aliud? Pal. Intro ut abeas. Per. Abeo.—Pal. Et quidem ego ibo domum | |
| atque hominem investigando operam huic dissimulabiliter dabo, | 260 |
| qui fuerit conservos qui hodie sit sectatus simiam. | |
| nam ille non pótuit quin sermone suo aliquem familiarium | |
| participaverit de amica eri, sese vidisse eam | |
| hic in proximo osculantem cum alieno adulescentulo. | |
| novi morem: egomet tacere nequeo solus quod scio. | 265 |
| si invenio qui vidit, ad eum vineas pluteosque agam: | |
| res paratast, vi pugnandoque hominem caperest certa res. | |
| si ita non reperio, ibo odorans quasi canis venaticus, | |
| usque donec persecutus volpem ero vestigiis. | |
| sed fores crepuerunt nostrae, ego voci moderabor meae; | 270 |
| nam illic est Philocomasio custos meus conservos qui it foras. |