| II.iii | |
| Sceledrvs Nisi quidem ego hodie ambulavi dormiens in tegulis, | 272 |
| certo edepol scio me vidisse hic proxumae viciniae | |
| Philocomasium erilem amicam sibi malam rem quaerere. | |
| Pal. Hic illam vidit osculantem, quantum hunc audivi loqui. | 275 |
| Scel. Quis hic est? Pal. Tuos conservos. quid agis, Sceledre? Scel. Te, Palaestrio, | |
| volup est convenisse. Pal. Quid iam? aut quid negotist? fac sciam. | |
| Scel. Metuo—Pal. Quid metuis? Scel. Ne hercle hodie, quantum hic familiariumst, | |
| maxumum in malum cruciatumque insuliamus. Pal. Tu sali | |
| solus, nám ego istam insulturam et desulturam nil moror. | 280 |
| Scel. Nescis tu fortasse, apud nos facinus quod natumst novom. | |
| Pal. Quod id est facinus? Scel. Impudicum. Pal. Tute scias soli tibi, | |
| mihi ne dixis, scire nolo. Scel. Non enim fáciam quin scias. | |
| simiam hodie sum sectatus nostram in horum tegulis. | |
| Pal. Edepol, Sceledre, homo sectatu's nihili nequam bestiam. | 285 |
| Scel. Di te perdant. Pal. Te istuc aequom—quoniam occepisti, eloqui. | |
| Scel. Forte fortuna per impluvium huc despexi in proxumum, | |
| atque ego illi áspicio osculantem Philocomasium cum altero | |
| nescio quo adulescente. Pal. Quod ego, Sceledre, scelus ex te audio? | |
| Scel. Profecto vidi. Pal. Tutin? Scel. Egomet duobus his oculis meis. | 290 |
| Pal. Abi, non verisimile dicis, neque vidisti. Scel. Num tibi | |
| lippus videor? Pal. Medicum istuc tibi meliust percontarier. | |
| verum enim tu ístam, si te di ament, temere hau tollas fabulam: | |
| tuis nunc cruribus capitique fraudem capitalem hinc creas. | |
| nam tibi iam ut pereas paratum est dupliciter, nisi supprimis | 295 |
| tuom stultiloquium. Scel. Qui vero dupliciter? Pal. Dicam tibi. | |
| primumdum, si falso insimulas Philocomasium, hoc perieris; | |
| iterum, si id verumst, tu ei custos additus <eo> perieris. | |
| Scel. Quid fuat me, nescio: haec me vidisse ego certo scio. | |
| Pal. Pergin, infelix? Scel. Quid tibi vis dicam nisi quod viderim? | 300 |
| quin etiam nunc intus hic in proxumost. Pal. Eho an non domist? | |
| Scel. Vise, abi intro tute, nam ego mi iam nil credi postulo. | |
| Pal. Certum est facere.—Scel. Hic te opperiar; eadem illi insidias dabo, | |
| quam mox horsum ad stabulum iuuenix recipiat se <a> pabulo. | |
| quid ego nunc faciam? custodem me illi miles addidit: | 305 |
| nunc si indicium facio, interii; si taceo, <interii> tamen, | |
| si hoc palam fuerit. quid peius muliere aut audacius? | |
| dúm ego in tegulis sum, illaec sese ex hospitio edit foras; | |
| edepol facinus fecit audax. hocine si miles sciat, | |
| credo hercle has sustollat aedis totas atque hunc in crucem. | 310 |
| hercle quidquid est, mussitabo potius quam inteream male; | |
| non ego possum quae ipsa sese venditat tutarier. | |
| Pal. Sceledre, Sceledre, quis homo in terra te alter est audacior? | |
| quis magis dís inimicis natus quam tu atque iratis? Scel. Quid est? | |
| Pal. Iuben tibi oculos exfodiri, quibus id quod nusquam est vides? | 315 |
| Scel. Quid, nusquam? Pal. Non ego tuam empsim vitam vitiosa nuce. | |
| Sc. Quid negotist? Pal. Quid negoti sit rogas? Sc. Cur non rogem? | |
| Pal. Non tu tibi istam praetruncari linguam largiloquam iubes? | |
| Scel. Quam ob rem iubeam? Pal. Philocomasium eccam domi, quam in proxumo | |
| vidisse aibas te osculantem atque amplexantem cum altero. | 320 |
| Scel. Mirumst lolio victitare te tam vili tritico. | |
| Pal. Quid iam? Scel. Quia luscitiosu's. Pal. Verbero, edepol tu quidem | |
| caecus, non luscitiosu's. nam illa quidem * domi. | |
| Scel. Quid, domi? Pal. Domi hercle vero. Scel. Abi, ludis me, Palaestrio. | |
| Pa. Tum mihi sunt manus ínquinatae. Sc. Qui dum? Pa. Quia ludo luto. | 325 |
| Scel. Vae capiti tuo. Pal. <Tuo> istuc, Sceledre, promitto fore, | |
| nisi oculos orationemque aliam commutas tibi. | |
| sed fores cóncrepuerunt nostrae. Scel. At ego ilico observo foris; | |
| nam nihil est qua hinc huc transire ea possit nisi recto ostio. | |
| Pal. Quin domi eccam. nescio quae te, Sceledre, scelera suscitant. | 330 |
| Scel. Mihi ego video, mihi ego sapio, <mihi> ego credo plurumum: | |
| mé homo nemo deterrebit, quin ea sit in his aedibus. | |
| hic obsistam, ne imprudenti huc ea se subrepsit mihi. | |
| Pal. Meus illic homo est, deturbabo iam ego illum de pugnaculis. | |
| vin iam faciam, ut stultividum * fateare? Scel. Age face. | 335 |
| Pal. Neque te quicquam sapere corde neque oculis uti? Scel. Volo. | |
| Pal. Nempe tu istíc ais esse erilem concubinam? Scel. Atque arguo | |
| eam me vidisse osculantem hic intus cum alieno viro. | |
| Pal. Scin tu nullum commeatum hínc esse a nobis? Scel. Scio. | |
| Pal. Neque solarium neque hortum, nisi per impluvium? Scel. Scio. | 340 |
| Pal. Quid nunc? si ea domist, si facio, ut eam exire hinc videas domo, | |
| dignun es verberibus multis? Scel. Dignus. Pal. Serva istas fores, | |
| ne tibi clam se subterducat istinc atque huc transeat. | |
| Scel. Consilium est ita facere. Pal. Pede ego iam illam huc tibi sistam in viam.— | |
| Scel. Agedum ergo face. vólo scire, utrum egon id quod vidi viderim | 345 |
| an illic faciat, quod facturum dicit, ut ea sit domi. | |
| nam ego quidem meos oculos habeo nec rogo utendos foris. | |
| sed hic illi subparasitatur semper, hic eae proxumust, | |
| primus ad cibum vocatur, primo pulmentum datur; | |
| nam illic noster est fortasse circiter triennium, | 350 |
| neque cuiquam quam illi in nostra meliust famulo familia. | |
| sed ego hoc quod ago, id me agere oportet, hoc observare ostium. | |
| sic obsistam. hac quidem pol certo verba mihi numquam dabunt. |