| II.iv | |
| Pal. Praecépta facito ut mémineris. Philocomasivm Totiéns monere mírumst. | 354 |
| Pal. At metuo ut satis sis subdola. Phil. Cedo vel decem, edocebo | 355 |
| minime malas ut sint malae, mihi solae quod superfit. | |
| Pal. Age nunciam insiste in dolos; ego abs te procul recedam. | |
| quid ais tu, Sceledre? Scel. Hanc rem gero. habeo auris, loquere quidvis. | |
| Pal. Credo ego istoc extemplo tibi esse eundum actutum extra portam, | |
| dispessis manibus, patibulum quom habebis. Scel. Quamnam ob rem? | 360 |
| Pal. Respice dum ad laevam: quis illaec est mulier? Scel. Pro di immortales, | |
| eri cóncubinast haec quidem. Pal. Mihi quoque pol ita videtur. | |
| age nunciam, quando lubet—Scel. Quid agam? Pal. Perire propera. | |
| Phil. Vbi iste ést bonus sérvos, qui probri me maxumi innocentem | |
| falso insimulavit? Pal. Em tibi, hic mihi dixit tibi quae dixi. | 365 |
| Phil. Tun me vidisse in proxumo hic, sceleste, ais osculantem? | |
| Pal. Atque cum álieno adulescentulo dixit. Scel. Dixi hercle vero. | |
| Ph. Tun me vidisti? S. Atque his quidem hercle oculis. Ph. Carebis, credo, | |
| qui plus vident quam quod vident. Scel. Numquam hercle deterrebor | |
| quin viderim id quod viderim. Phil. Ego stulta et mora multum, | 370 |
| quae cum hoc insano fabuler, quem pol ego capitis perdam. | |
| Scel. Noli minitari: scio crucem futuram mihi sepulcrum; | |
| ibi meí sunt maiores siti, pater, avos, proavos, abavos. | |
| non possunt mihi minaciis tuis hisce oculi exfodiri. | |
| sed paucis verbis te volo, Palaestrio. opsecro te, | 375 |
| unde exit haec? Pal. Vnde nísi domo? Scel. Domo? Pal. Mé viden? Scel. Te video. | |
| nimis mírumst facinus, quo modo haec hinc huc transire potuit; | |
| nam certo neque solariumst apud nós neque hortus ullus | |
| neque fénestra nisi clatrata; nam certe ego te hic intus vidi. | |
| Pal. Pergin, sceleste, intendere hanc arguere? Phil. Ecastor ergo | 380 |
| mi hau falsum evenit somnium, quod noctu hac somniavi. | |
| Pal. Quid somniasti? Phil. Ego eloquar. sed amabo advortite animum. | |
| hac nocte in somnis mea soror geminast germana visa | |
| venisse Athenis in Ephesum cum suo amatore quodam; | |
| ei ambo hóspitio huc in proxumum mihi devortisse visi. | 385 |
| Pal. Palaestrionis somnium narratur. perge porro. | |
| Phil. Ego laeta visa, quia soror venisset, propter eandem | |
| suspicionem maximam sum visa sustinere. | |
| nam arguere in somnis me meus mihi familiaris visust, | |
| me cum alieno adulescentulo, quasi nunc tu, esse osculatam, | 390 |
| quom illa osculata mea soror gemina esset suompte amicum. | |
| id me insimulatam perperam falsum esse somniavi. | |
| Pal. Satin eadem vigilanti expetunt quae in somnis visa memoras? | |
| eu hércle praesens somnium. abi intro et comprecare. | |
| narrandum ego istuc militi censebo. Phil. Facere certum est, | 395 |
| neque me quidem patiar probri falso impune insimulatam.— | |
| Scel. Timeo quid rerum gesserim, ita dorsus totus prurit. | |
| Pal. Scin te periisse? Scel. Nunc quidem domi certo est. certa res est | |
| nunc nostrum observare ostium, ubi ubist. Pal. At, Sceledre, quaeso, | |
| ut ad id exemplum somnium quam simile somniavit | 400 |
| atque ut tu suspicatus es eam vídisse osculantem. | |
| Scel. Nescio quid credam egomet mihi iam, ita quod vidisse credo | |
| me id iam non vidisse arbitror. Pal. Ne tu hercle sero, opinor, | |
| resipisces: si ad erum haec res prius † devenerit, peribis pulchre. | |
| Scel. Nunc demum experior, mi ob oculos caliginem opstitisse. | 405 |
| Pal. Dudum edepol planum est id quidem, quae hic usque fuerit intus. | |
| Scel. Nihil habeo certi quid loquar: non vidi eam, etsi vidi. | |
| Pal. Ne tu edepol stultitia tua nos paene perdidisti: | |
| dum te fidelem facere ero voluisti, absumptu's paene. | |
| sed fores vicini proxumi crepuerunt. conticiscam. | 410 |