| II.v | |
| Phil. Inde ignem in aram, ut Ephesiae Dianae laeta laudes | 411 |
| gratesque agam eique ut Arabico fumificem odore amoene, | |
| quom me in locis Neptuniis templisque turbulentis | |
| servavit, saevis fluctibus ubi sum adflictata multum. | |
| Scel. Palaestrio, o Palaestrio. Pal. O Sceledre, Sceledre, quid vis? | 415 |
| Scel. Haec mulier, quae hinc exit modo, estne erilis concubina | |
| Philocomasium, an non est ea? Pal. Hercle opinor, ea videtur. | |
| sed facinus mirum est, quo modo haec hinc huc transire potuit, | |
| si quidem east. Scel. An dubium tibi est eam esse hanc? Pal. Ea videtur. | |
| Scel. Adeamus, appellemus. heus, quid istúc est, Philocomasium? | 420 |
| quid tibi istic in istisce aedibus debetur, quid negotist? | |
| quid nunc taces? tecum loquor. Pal. Immo edepol tute tecum; | |
| nam haec nil respondet. Scel. Te adloquor, viti probrique plena, | |
| quae circum vicinos vagas. Phil. Quicum tu fabulare? | |
| Scel. Quicum nisi tecum? Phil. Quis tu homo es, aut mecum quid est negoti? | 425 |
| Scel. Mé rogas homo qui sim? Phil. Quin ego hoc rogem quod nesciam? | |
| Pal. Quis ego sum igitur, si hunc ignoras? Phil. Mihi odiosus, quisquis es, | |
| et tu et hic. Sc. Non nos novisti? Ph. Neutrum. Sc. Metuo maxume, | |
| Pal. Quid metuis? Scel. Enim ne <nos> nosmet perdiderimus uspiam; | |
| nam nec te neque me novisse ait haec. Pal. Persectari hic volo, | 430 |
| Sceledre, nos nostri an alieni simus, ne dum quispiam | |
| nos vicinorum imprudentis aliquis immutaverit. | |
| Scel. Certe equidem noster sum. Pal. Et pol ego. quaeris tu, mulier, malum. | |
| tibi ego dico, heus, Philocomasium. Phil. Quae te intemperiae tenent, | |
| qui me perperam perplexo nomine appelles? Pal. Eho, | 435 |
| quis igitur vocare? Phil. Diceae nomen est. Scel. Iniuria es, | |
| falsum nomen possidere, Philocomasium, postulas; | |
| ἄδικος es tu, non δικαία, et meo ero facis iniuriam. | |
| Phil. Egone? Scel. Tu<ne>. Phil. Quaé heri Athenis Ephesum adveni vesperi | |
| cum meo amatore, adulescente Atheniensi? Pal. Dic mihi, | 440 |
| quid hic tibi in Epheso est negoti? Phil. Geminam germanam meam | |
| hic sororem esse indaudivi, eam veni quaesitum. Scel. Mala es. | |
| Phil. Immo ecastor stulta multum, quae vobiscum fabuler. | |
| abeo. Scel. Abire non sinam te. Phil. Mitte. Scel. Manifestaria es. | |
| non omitto. Phil. At iam crepabunt mihi manus, malae tibi, | 445 |
| nisi me omittis. Scel. Quid, malum, astas? quin tenes altrinsecus? | |
| Pal. Nil moror negotiosum mi esse tergum. qui scio | |
| an ista non sit Philocomasium átque alia eius similis sit? | |
| Phil. Mittis me an non mittis? Scel. Immo vi atque invitam ingratiis, | |
| nisi voluntate ibis, rapiam te domum. Phil. Hosticum hoc mihi | 450 |
| domicilium est, Athenis domus est Atticis; ego istam domum | |
| neque moror neque vos qui hómines sitis novi neque scio. | |
| Scel. Lege agito: te nusquam mittam, nisi das firmatam fidem, | |
| te huc, si omisero, intro ituram. Phil. Vi me cogis, quisquis es. | |
| do fidem, si omittis, isto me intro ituram quo iubes. | 455 |
| Sc. Ecce omitto. Ph. At ego abeo missa.—Sc. Muliebri fecit fide. | |
| Pal. Sceledre, manibus amisisti praedam. tám east quam potis | |
| nostra erilis concubina. vin tu facere hoc strenue? | |
| S. Quid faciam? P. Ecfer mihi machaeram huc intus. S. Quid facies ea? | |
| Pal. Intro rumpam recta in aedis: quemque hic intus videro | 460 |
| cum Philocomasio osculantem, eum ego óbtruncabo extempulo. | |
| Scel. Visanest ea esse? Pal. Immo edepol plane east. Scel. Sed quo modo | |
| dissimulabat. Pa. Abi, machaeram huc ecfer. Sc. Iam faxo hic erit.— | |
| Pal. Neque eques neque pedes profectost quisquam tanta audacia, | |
| qui aeque faciat confidenter quicquam quam mulier facit. | 465 |
| ut utrubique orationem docte divisit suam, | |
| ut sublinitur os custodi cauto, conservo meo. | |
| nimis beat quod commeatus transtinet trans parietem. | |
| Scel. Heus, Palaestrio, machaera nihil opust. Pal. Quid iam, aut quid est? | |
| S. Domi eccam erilem concubinam. P. Quid, domi? S. In lecto cubat. | 470 |
| Pal. Edepol ne tu tibi malam rem repperisti, ut praedicas. | |
| Scel. Quid iam? Pal. Quia hanc attingere ausu's mulierem hinc ex proxumo. | |
| Scel. Magis hercle metuo. Pal. Sed numquam quisquam faciet quin soror | |
| istaec sit gemina huius: eam pol tu osculantem hic videras. | |
| Scel. Id quidem palam est eam esse, ut dicis; quid propius fuit, | 475 |
| quam ut perirem, si elocutus essem ero? Pal. Ergo, si sapis, | |
| mussitabis: plus oportet scire servom quam loqui. | |
| ego abeo a te, ne quid tecum consili commisceam, | |
| atque apud hunc ero vicinum; tuae mihi turbae non placent. | |
| erus si veniet, si me quaeret, hic ero: hinc me arcessito.— | 480 |