| II.vi | |
| Sceledrvs Satin abiit ille neque erile negotium | 481 |
| plus curat, quasi non servitutem serviat? | |
| certo illa quidem hic nunc intus est in aedibus, | |
| nam egomet cubantem eam modo offendi domi. | |
| certum est nunc observationi operam dare. | 485 |
| Periplectomenvs non hercle hisce homines me marem, sed feminam | |
| vicini rentur esse servi militis: | |
| ita me ludificant. meamne hic invitam hospitam, | |
| quae heri huc Athenis cum hospite advenit meo, | |
| tractatam et ludificatam, ingenuam et liberam? | 490 |
| Scel. Perii hercle, hic ad me recta habet rectam viam. | |
| metuo, illaec mihi res ne malo magno fuat, | |
| quantum hunc audivi facere verborum senem. | |
| Per. Accedam ad hominem. tun, Sceledre, hic, scelerum caput, | |
| meam ludificavisti hospitam ante aedis modo? | 495 |
| Scel. Vicine, ausculta quaeso. Per. Ego auscultem tibi? | |
| Scel. Expurigare volo me. Per. Tun te expuriges, | |
| qui facinus tantum tamque indignum feceris? | |
| an quia latrocinamini, arbitramini | |
| quidvis licere facere vobis, verbero? | 500 |
| Scel. Licetne? Per. At ita me di deaeque omnis ament, | |
| nisi mihi supplicium virgeum de te datur | |
| longum diutinumque, a mane ad vesperum, | |
| quod meas confregisti imbricis et tegulas, | |
| ibi dum condignam te sectatu's simiam, | 505 |
| quodque inde inspectavisti meum apud me hospitem | |
| amplexum amicam, quom osculabatur, suam, | |
| quodque cóncubinam erilem insimulare ausus es | |
| probri pudicam meque summi flagiti, | |
| tum quod tractavisti hospitam ante aedis meam: | 510 |
| nisi mihi supplicium stimuleum de <te> datur, | |
| dedecoris pleniorem erum faciam tuom, | |
| quam magno vento plenumst undarum mare. | |
| Scel. Ita sum coactus, Periplectomene, ut nesciam | |
| utrum me postulare prius * tecum aequom siet; | 515 |
| nisi <si> istaec non est haec neque <haec> istast, mihi | |
| me expurigare tibi videtur aequius; | |
| sicut etiam nunc nescio quid viderim: | |
| itast ista huius similis nostrai tua, | |
| siquidem non eadem est. Per. Vise ad me intro, iam scies. | 520 |
| Scel. Licetne? Per. Quin te iubeo; et placide noscita. | |
| Scel. Ita facere certum est.—Per. Heus, Philocomasium, cito | |
| transcurre curriculo ad nos, ita negotiumst. | |
| post, quando exierit Sceledrus a nobis, cito | |
| transcurrito ad vos rursum curriculo domum. | 525 |
| nunc pol ego metuo ne quid infuscaverit. | |
| si hic non videbit mulierem—aperitur foris. | |
| Scel. Pro di immortales, similiorem mulierem | |
| magisque eándem, ut pote quae non sit eadem, non reor | 529-530 |
| deos fácere posse. Per. Quid nunc? Scel. Commerui malum. | 531 |
| Per. Quid igitur? eanest? Scel. Etsi east, non est ea. | |
| Per. Vidistin istam? Scel. Vidi, et illam et hospitem, | |
| complexam atque osculantem. Per. Eanest? Scel. Nescio. | |
| Pe. Vin scire plane? Sc. Cupio. Pe. Abi intro ad vos domum | 535 |
| continuo, vide sitne istaec vostra intus. Scel. Licet, | |
| pulchre admonuisti. iám ego ad te exibo foras.— | |
| Per. Numquam edepol hominem quemquam ludificarier | |
| magis facete vidi et magis miris modis. | |
| sed eccum egreditur. Scel. Periplectomene, te opsecro | 540 |
| per deos atque homines perque stultitiam meam | |
| perque tua genua—Per. Quíd opsecras me? Scel. Inscitiae | |
| meae et stultitiae ignoscas. nunc demum scio | |
| me fuisse excordem, caecum, incogitabilem. | |
| nam Philocomasium eccam intus. Per. Quid nunc, furcifer? | 545 |
| vidistin ambas? Scel. Vidi. Per. Erum exhibeas volo. | |
| Scel. Meruisse equidem me maxumum fateor malum, | |
| et tuae fecisse me hospitae aio iniuriam; | |
| sed meam esse erilem concubinam censui, | |
| cui me custodem erus addidit miles meus. | 550 |
| nam ex uno puteo similior numquam potis | |
| aqua aquai sumi quam haec est atque ista hospita. | |
| et me despexe ad te per impluvium tuom | |
| fateor. Per. Quid ni fateare, ego quod viderim? | |
| et ibi osculantem meum hospitem cum ista hospita | 555 |
| vidisti? Scel. Vidi (cur negem quod viderim?), | |
| sed Philocomasium me vidisse censui. | |
| Per. Ratun istic me hominem esse omnium minimi preti, | |
| si ego me sciente paterer vicino meo | |
| eam fieri apud me tam insignite iniuriam? | 560 |
| Scel. Nunc demum a me insipienter factum esse arbitror, | |
| cum rem cognosco; at non malitiose tamen | |
| feci. Per. Immo indigne; nám hominem servom suos | |
| domitos habere oportet oculos et manus | |
| orationemque. Scel. Egone si post hunc diem | 565 |
| muttivero, etiam quod egomet certo sciam, | |
| dato excruciandum me: egomet me dedam tibi; | |
| nunc hoc mi ignosce quaeso. Per. Vincam animum meum, | |
| ne malitiose factum id esse aps te arbitrer. | |
| ignoscam tibi istuc. Scel. At tibi di faciant bene. | 570 |
| Per. Ne tu hercle, si te di ament, linguam comprimes | |
| posthac, etiam illud quod scies nesciveris | |
| nec videris quod videris. Scel. Bene me mones, | |
| ita facere certum est. sed satine oratu's? Per. Abi. | |
| Scel. Numquid nunc aliud me vis? Per. Ne me noveris. | 575 |
| Scel. Dedit híc mihi verba. quam benigne gratiam | |
| fecit, ne iratus esset. scio quam rem gerat: | |
| ut miles cum extemplo a foro adveniat domum, | |
| domi cómprehendar. una hic et Palaestrio | |
| me habent venalem: sensi et iam dudum scio. | 580 |
| numquam hercle ex ista nassa ego hodie escam petam; | |
| nam iam aliquo aufugiam et me occultabo aliquot dies, | |
| dum haec consilescunt turbae atque irae leniunt. | |
| nam uni satis populo impio merui mali.— | |
| [verum tamen dé me quidquid est, ibo hinc domum.] | 585 |
| Per. Illic hínc abscessit. sat edepol certo scio, | |
| occisam saepe sapere plus multo suem: | |
| quoin id adimatur ne id quod vidit viderit. | |
| nam illius oculi atque aures atque opinio | |
| transfugere ad nos. usque adhuc actum est probe; | 590 |
| nimium festivam mulier operam praehibuit. | |
| redeo in senatum rusum; nam Palaestrio | |
| domi nunc apud me est, Sceledrus nunc autemst foris: | |
| frequens senatus poterit nunc haberier. | |
| ibo intro, ne, dum absum, alter sorti defuat.— | 595 |