| III.i | |
| Palaestrio Cóhibete intra limen etiam vos parumper, Pleusicles, | 596 |
| sinite me prius pérspectare, ne uspiam insidiae sient | |
| concilium quod habere volumus. nam ópus est nunc tuto loco, | |
| unde inimicus ne quis nostri spolia capiat consili. | |
| nam bene consultum inconsultum est, si id inimicis usuist, | 600 |
| neque potest quin, si id inimicis usuist, obsit tibi; | |
| [nam bene <consultum> consilium surripitur saepissime, | |
| si minus cúm cura aut cautella locus loquendi lectus est.] | |
| quippe qui, si rescivere inimici consilium tuom, | |
| tuopte tibi consilio occludunt linguam et constringunt manus, | 605 |
| atque eadem quae illis voluisti facere, illi faciunt tibi. | |
| sed speculabor, ne quis aut hinc aut ab laeva aut dextera | |
| nostro consilio venator adsit cum auritis plagis. | |
| sterilis hinc prospectus usque ad ultumam est plateam probe. | |
| evocabo. heus Periplectomene et Pleusicles, progredimini. | 610 |
| Periplectomenvs Ecce nos tibi oboedientes. Pal. Facilest imperium in bonis. | |
| sed volo scíre: eodem consilio, quód intus meditati sumus, | |
| gerimus rem? Per. Magis nón potest esse ad rem utibile. Pal. Immo * | |
| quid tibi, Pleusicles? Plevsicles Quodne vóbis placeat, displiceat mihi? | |
| quis homo sit magis meus quam tu es? Pal. Loquere lepide et commode. | 615 |
| Per. Pol ita decet hunc facere. Pl. At hoc me facinus miserum macerat | |
| meumque cor corpusque cruciat. Per. Quid id est quod cruciat? cedo. | |
| Plevs. Me tibi istúc aetatis homini facinora puerilia | |
| obicere, neque te decora neque tuis virtutibus; | |
| ea te expetere ex opibus summis mei honoris gratia | 620 |
| mihique amanti ire opitulatum atque ea te facere facinora, | |
| quae istaec aetas fugere facta magis quam sectari solet: | |
| eam pudet me tíbi in senecta obicere sollicitudinem. | |
| Pal. Novo modo tu homo amás, siquidem te quicquam quod faxis pudet; | |
| nihil amas, umbra es amantis magis quam amator, Pleusicles. | 625 |
| Plevs. Hancine aetatem exercere <mei> me amoris gratia? | |
| Per. Quid ais tu? itane tibi ego videor oppido Acherunticus? | |
| tam capularis, tamine tibi diu videor vitam vivere? | |
| nam équidem haud sum natus annos praeter quinquaginta et quattuor, | |
| clare oculis video, pernix sum manibus, pedibus mobilis. | 630 |
| Pal. Si albicapillus hic, videtur neutiquam ab ingenio senex. | |
| inest in hoc emussitata sua sibi ingenua indoles. | |
| Plevs. Pol id quidem éxperior ita esse ut praedicas, Palaestrio; | |
| nam benignitas quidem huius oppido adulescentula est. | |
| Per. Immo, hospes, magis cúm periclum facies, magis nosces meam | 635 |
| comitatem erga te amantem. Plevs. Quid opus nota noscere? | |
| Per. Vt apud <te> exemplum experiundi hábeas, ne quaeras foris; | |
| nam nisi qui ipse amavit, aegre amantis ingenium inspicit: | |
| et ego amoris aliquantum habeo umorisque etiam in corpore, | 639-640 |
| neque dum exarui ex amoenis rebus et voluptariis. | 641 |
| vel cavillator facetus vel conviva commodus | |
| item eró, neque ego oblocutor sum alteri in convivio: | |
| incommoditate abstinere me apud convivas commodo | |
| commemini et meae orationis iustam partem persequi | 645 |
| et meam partem itidem tacere, quom aliena est oratio; | |
| minime sputator, screator sum, itidem minime mucidus: | |
| post Ephesi sum natus, non enim in Apulis; non sum Animulas. | |
| Pal. O lepidum senem, in se si quas memorat virtutis habet, | |
| atque equidem plane educatum in nutricatu Venerio. | 650 |
| Per. Plus dabo quam praedicabo ex me venustatis tibi. | |
| neque ego úmquam alienum scortum subigito in convivio, | |
| neque praeripio pulpamentum neque praevorto poculum, | |
| neque per vinum umquam ex me exoritur discidium in convivio: | |
| si quis ibi est odiosus, abeo domum, sermonem segrego; | 655 |
| Venerem, amorem amoenitatemque accubans exerceo. | |
| Pal. Tu quidem edepol omnis moris ad venustatem † vacet; | |
| cedo tris mi hominis aurichalco contra cum istis moribus. | |
| Plevs. At quidem illúc aetatis qui sit non invenies alterum | |
| lepidiorem ad omnís res nec qui amicus amico sit magis. | 660 |
| Per. Tute me ut fateare faciam esse adulescentem moribus, | |
| ita apud omnis comparebo tibi res bene factis frequens. | |
| opusne erit tibi advocato tristi, iracundo? ecce me; | |
| opusne leni? leniorem dices quam mutum est mare, | |
| liquidiusculusque ero quam ventus est favonius. | 665 |
| vel hilarissimum convivam hinc indidem expromam tibi, | |
| pel primarium parasitum atque obsonatorem optumum; | |
| tum ad saltandum non cinaedus malacus aequest atque ego. | |
| Pal. Quid ad illas artis optassis, si optio eveniat tibi? | |
| Plevs. Huius pro méritis ut referri pariter possit gratia, | 670 |
| tibique, quibus nunc me esse experior summae sollicitudini. | |
| at tibi tanto sumptui esse mihi molestumst. Per. Morus es. | |
| nam in mala uxore atque inimico si quid sumas, sumptus est, | |
| in bono hospite atque amico quaestus est quod sumitur | |
| et quod in divinis rebus sumptumst, sapienti lucrumst. | 675 |
| deum virtute est te unde hospitio accipiam apud me comiter: | |
| es, bibe, animo obsequere mecum atque onera te hilaritudine. | |
| liberae sunt aedis, liber sum autem ego: mei volo vivere. | |
| nam mihi, deum virtute dicam, propter divitias meas | |
| licuit uxorem dotatam genere summo ducere; | 680 |
| sed nolo mi oblatratricem in aedis intro mittere. | |
| Pal. Cur non vis? nam procreare liberos lepidumst onus. | |
| Per. Hercle vero liberum esse tete, id multo lepidiust. | |
| Pal. Tu homo et alteri sapienter potis es consulere et tibi. | |
| Per. Nam bona uxor suave ductust, si sit usquam gentium | 685 |
| ubi ea possit inveniri; verum egone eam ducam domum, | |
| quae mihi numquam hoc dicat 'eme, mi vir, lanam, unde tibi pallium | |
| malacum et calidum conficiatur tunicaeque hibernae bonae, | |
| ne algeas hac hieme' (hoc numquam verbum ex uxore audias), | |
| verum prius quam galli cantent quae me e somno suscitet, | 690 |
| dicat 'da, mi vir, kalendis meam qui matrem munerem, | |
| da qui faciam † condiat, dá quod dem quinquatribus | |
| praecantrici, coniectrici, hariolae atque haruspicae; | |
| flagitiumst, si nil mittetur quae supercilio spicit; | |
| tum plicatricem clementer non potest quin munerem; | 695 |
| iam pridem, quia nihil abstulerit, suscenset ceriaria; | |
| tum opstetrix expostulavit mecum, parum missum sibi; | |
| quid? nutrici non missuru's quicquam, quae vernas alit?' | |
| haec atque horum similia alia damna multa mulierum | |
| me uxore prohibent, mihi quae huius similes sermones serat. | 700 |
| Pal. Di tibi propitii sunt, nam hercle si istam semel amiseris | |
| libertatem, haud facile in eundem rusum restitues locum. | |
| Plevs. At illa laus est, magno in genere et in divitiis maxumis | |
| liberos hominem educare, generi monumentum et sibi. | |
| Per. Quando habeo multos cognatos, quid opus est mihi liberis? | 705 |
| nunc bene vivo et fortunate atque ut volo atque animo ut lubet. | |
| mea bona in morté cognatis didam, inter eos partiam. | |
| [ei apud me aderunt, me curabunt, visent quid agam, ecquid velim.] | |
| prius quam lucet adsunt, rogitant noctu ut somnum ceperim. | |
| [eos pro liberis habebo, qui mihi mittunt munera.] | 710 |
| sacrificant: dant inde partem mihi maiorem quam sibi, | |
| abducunt ad exta; me ad se ad prandium, ad cenam vocant; | |
| ille misérrumum se retur, minimum qui misit mihi. | |
| illi inter se certant donis, egomet mecum mussito: | |
| bona mea inhiant, me certatim nutricant et munerant. | 715 |
| Pal. Nimis bona ratione nimiumque ad te <te> et tuam vitam habes: | |
| et tibi sunt gemini et trigemini, si te bene habes, filii. | |
| Per. Pol si habuissem, satis cepissem miseriarum e liberis: | |
| continuo excruciarer animi: si ei forte fuisset febris, | 719-720 |
| censerem emori; cecidissetve ebrius aut de equo uspiam, | 721 |
| metuerem ne ibi diffregisset crura aut cervices sibi. | |
| Pal. Huic homini dignum est divitias esse et diu vitam dari, | |
| qui et rem servat et se bene habet suisque amicis usui est. | |
| Plevs. O lepidum caput. ita me di deaeque ament, aequom fuit | 725 |
| deos paravisse, uno exemplo ne omnes vitam viverent; | |
| sicut merci pretium statuit qui est probus agoranomus: | |
| quae probast mers, pretium ei statuit, pro virtute ut veneat, | |
| quae improbast, pro mercis vitio dominum pretio pauperat, | |
| itidem divos dispertisse vitam humanam aequom fuit: | 730 |
| qui lepide ingeniatus esset, vitam ei longinquam darent, | |
| qui improbi essent et scelesti, is adimerent animam cito. | |
| si hoc paravissent, et homines essent minus multi mali | |
| et minus audacter scelesta facerent facta, et postea, | |
| quí homines probi essent, esset is annona vilior. | 735 |
| Per. Qui deorum consilia culpet, stultus inscitusque sit, | |
| quique eos vituperet. nunc istis rebus desisti decet. | |
| nunc volo opsonare, ut, hospes, tua te ex virtute et mea | |
| meae domi accipiam benigne, lepide et lepidis victibus. | |
| Plevs. Nihil me paenitet iam quanto sumptui fuerim tibi; | 740 |
| nam hospes nullus tám in amici hospitium devorti potest, | |
| quin, ubi triduom continuom fuerit, iam odiosus siet; | |
| verum ubi dies decem continuos sit, east odiorum Ilias: | |
| tam etsi dominus non invitus patitur, servi murmurant. | |
| Per. Serviendae servituti ego servos instruxi mihi, | 745 |
| hospes, non qui mi imperarent quibusve ego essem obnoxius: | |
| si illis aegrest mihi quod volup est, meo remigio rem gero, | |
| tamen id quod odiost faciundumst cum malo atque ingratiis. | |
| nunc, quod occepi, opsonatum pergam. Plevs. Si certumst tibi, | |
| commodulum obsona, ne magno sumptu: mihi quidvis sat est. | 750 |
| Per. Quin tu istanc orationem hinc veterem atque antiquam amoves? | |
| [nam] proletario sermone nunc quidem, hospes, utere; | |
| nam ei solent, quando accubuere, ubi cena adpositast, dicere: | |
| 'quid opus fuit hoc, <hospes>, sumptu tanto nostra gratia? | |
| insanivisti hercle, nám idem hoc hominibus sat erat decem.' | 755 |
| quod eorum causa obsonatumst culpant et comedunt tamen. | |
| Pal. Fit pol íllud ad íllud exemplum. ut docte et perspecte sapit. | |
| Per. Sed eidem homines numquam dicunt, quamquam adpositumst ampliter: | |
| 'iube illud demi; tolle hanc patinam; remove pernam, nil moror; | |
| aufer illam offam porcinam, probus hic conger frigidus, | 760 |
| remove, abi aufer' neminem eorum haec adseverare audias, | |
| sed procellunt se et procumbunt dimidiati, dum appetunt. | |
| Pal. Bonus bene ut malos descripsit mores. Per. Haud centesimam | |
| partem dixi atque, otium rei si sit, possum expromere. | |
| Pal. Igitur id quod agitur, † hic primum praeverti decet. | 765 |
| nunc hoc animum advortite ambo. mihi opus est opera tua, | |
| Periplectomene; nám ego inveni lepidam sycophantiam, | |
| qui admutiletur miles usque caesariatus atque uti | |
| huic amanti ac Philocomasio hanc ecficiamus copiam, | |
| ut hic eam abducat habeatque. Per. Dari istanc rationem volo. | 770 |
| Pal. At ego mi anulum dari istunc tuom volo. Per. Quam ad rem usui est? | |
| Pal. Quando habebo, igitur rationem mearum fabricarum dabo. | |
| Per. Vtere, accipe. Pal. Accipe a me rusum rationem doli, | |
| quam institui. Plevs. Perpurigatis damus tibi ambo operam auribus. | |
| Pal. Erus meus ita magnus moechus mulierum est, ut neminem | 775 |
| fúisse aeque neque futurum credo. Plevs. Credo ego istuc idem. | |
| Pal. Isque Alexandri praestare praedicat formae suam, | |
| itaque omnis se ultro sectari in Epheso memorat mulieres. | |
| Per. Edepol qui te de isto multi cupiunt † non mentirier, | |
| sed ego ita esse ut dicis teneo pulchre. proin, Palaestrio, | 780 |
| quam potis tam verba confer maxime ad compendium. | |
| Pal. Ecquam tu potes reperire forma lepida mulierem, | |
| cui facetiarum cor pectusque sit plenum et doli? | |
| Per. Ingenuamne an libertinam? Pal. Aequi istuc facio, dum modo | |
| eam des quae sit quaestuosa, quaé alat corpus corpore, | 785 |
| cuique sapiat pectus; nam cor non potest, quod nulla habet. | |
| Per. Lautam vis an quae nondum sit lauta? Pal. Sic consucidam, | |
| quam lepidissimam potis quamque adulescentem maxume. | |
| Per. Habeo eccillam meam clientam, meretricem adulescentulam. | |
| sed quid ea usus est? Pal. Vt ad te eam iam deducas domum | 790 |
| itaque eam huc ornatam adducas, ex matronarum modo, | |
| capite compto, crinis vittasque habeat, adsimuletque se | |
| tuam esse uxorem: ita praecipiundum est. Plevs. Erro quam insistas viam. | |
| Pal. At scietis. séd ecquae ancillast illi? Per. Est prime cata. | |
| Pal. Ea quoque opus est. ita praecipito mulieri atque ancillulae, | 795 |
| ut simulet se tuam esse uxorem et deperire hunc militem, | |
| quasique hunc anulum faveae suae dederit, ea porro mihi, | |
| militi ut darem, quasique ego <ei> rei sim interpres. Per. Audio; | |
| ne me surdum esse arbitrare, si audes. ego recte meis | |
| auribus utor * Pal. * | 799a |
| ei dabo, <aps> tua mi uxore dicam delatum et datum, | 800 |
| ut sese ad eum conciliarem; ille eiusmodi est: cupiet miser, | |
| qui nisi adulterio studiosus rei nulli aliaest improbus. | |
| Per. Non potuit reperire, si ipsi Soli quaerendas dares, | |
| lepidiores duas ad hanc rem quám ego. hábe animum bonum. | |
| Pal. Ergo adcura, sed propere opus est. nunc tu ausculta, Pleusicles. | 805 |
| Plevs. Tibi sum oboediens. Pal. Hoc facito, miles domum ubi advenerit, | |
| memineris ne Philocomasium nomines. Plevs. Quem nominem? | |
| Pa. Diceam. Pl. Nempe eandem quae dudum constitutast. Pa. Pax, abi. | |
| Plevs. Meminero. sed quid meminisse id refert, <rogo> ego te tamen. | |
| Pal. Ego enim dicam tum quando usus poscet; interea tace, | 810 |
| ut nunc etiam hic agat ac tu tum partis defendas tuas. | |
| Plevs. Ego eo intro igitur.—Pal. Et praecepta sobrie ut cures face. |