| III.ii | |
| quantas res turbo, quantas moveo machinas. | 813 |
| eripiam ego hodie concubinam militi, | |
| si centuriati bene sunt maniplares mei. | 815 |
| sed illúm vocabo. heus Sceledre, nisi negotiumst, | |
| progredere ante aedis, te vocat Palaestrio. | |
| Lvcrio Non operaest Sceledro. Pal. Quid iam? Lvc. Sorbet dormiens. | |
| Pal. Quid, sorbet? Lvc. Illud, stertit, volui dicere. | |
| sed quia consimile est, quom stertas, quasi sorbeas— | 820 |
| Pal. Eho an dórmit Sceledrus intus? Lvc. Non naso quidem, | |
| nam eo mágnum clamat. tetigit calicem clanculum, | |
| dum misit nardum in amphoram, cellarius. | |
| Pal. Eho tu sceleste, qui illi suppromu's, eho— | 824-825 |
| Lvc. Quid vis? Pal. Qui lubitum est illi condormiscere? | 826 |
| Lvc. Oculis opinor. Pal. Non te istuc rogito, scelus. | |
| procede huc. periisti iam, nisi verum scio. | |
| prompsisti tu illi vinum? Lvc. Non prompsi. Pal. Negas? | |
| Lvc. Nego hercle vero, nam ille me vetuit dicere; | 830 |
| neque equidem heminas octo exprompsi in urceum | |
| neque illic calidum éxbibit in prandium. | |
| Pal. Neque tu bibisti? Lvc. Di me perdant, si bibi, | |
| si bibere potui. Pal. Quid iam? Lvc. Quia enim obsorbui; | |
| nam nimis calebat, amburebat gutturem. | 835 |
| Pal. Alii ebrii sunt, alii poscam potitant. | |
| bono subpromo et promo cellam creditam. | |
| Lvcr. Tu hércle idem fáceres, si tibi esset credita: | |
| quoniam aemulari non licet, nunc invides. | 839-840 |
| Pal. Eho an umquam prompsit antehac? responde, scelus. | 841 |
| atque ut tu scire possis, <ego> dico tibi: | |
| si falsa dices, Lucrio, excruciabere. | |
| Lvcr. Ita vero? ut tu ipse me dixisse delices, | |
| post <e> sagina ego eiciar cellaria, | 845 |
| ut tibi, si promptes, alium subpromum pares. | |
| Pal. Non edepol faciam. age eloquere audacter mihi. | |
| Lvcr. Numquam edepol vidi promere. verum hoc erat: | |
| mihi imperabat, ego promebam postea. | |
| Pal. Hoc illi crebro capite sistebant cadi. | 850 |
| Lvcr. Non hercle tam istoc valide cassabant cadi; | |
| sed in célla erat paulum nimis lóculi lubrici, | |
| ibi erat bilibris aula sic propter cados, | |
| ea saepe deciens complebatur: vidi eam | |
| plenam atque inanem fieri, plenam maxume; | 855 |
| ubi bacchabatur aula, cassabant cadi. | |
| Pal. Abi, abi íntro iam. vos in cella vinaria | |
| bacchanal facitis. iam hercle ego erum ádducam a foro. | |
| Lvcr. Perii, excruciabit mé erus, domum si venerit, | |
| quom haec facta scibit, quia sibi non dixerim. | 860 |
| fugiam hercle aliquo atque hoc in diem extollam malum. | |
| ne dixeritis, obsecro, huic, vostram fidem. | |
| Pal. Quo té agis? Lvcr. Missus sum aliquo: iam huc revenero. | |
| Pal. Quis misit? Lvcr. Philocomasium. Pal. Abi, actutum redi. | |
| Lvcr. Quaeso tamen tu meam partem, infortunium | 865 |
| si dividetur, me absente accipito tamen.— | |
| Pal. Modo intellexi quam rem mulier gesserit: | |
| quia Sceledrus dormit, hunc subcustodem suom | |
| foras áblegavit, dum ab se huc transiret. placet. | |
| sed Periplectomenus quam ei mandavi mulierem | 870 |
| nimis lépida forma ducit. di hercle hanc rem adiuvant. | |
| quam digne ornata incedit, haud meretricie. | |
| lepide hoc succedit sub manus negotium. |