| III.iii | |
| Periplectomenvs Rem omném tibi, Acroteleútium, tibique úna, Milphidíppa, | 874 |
| domi démonstravi in ordine. hanc fabricam fallaciasque | 875 |
| minus sí tenetis, denuo volo percipiatis plane; | |
| satis si íntellegitis, aliud est quod potius fabulemur. | |
| Acrotelevtivm Stultitia atque insipientia mea istaec sit, <mi patrone,> | |
| me ire in opus alienum aut ibi meam operam pollicitari, | |
| si ea in ópificina nesciam aut mala esse aut fraudulenta. | 880 |
| Per. At melius est monerier. Acr. Meretricem commoneri, | |
| quam sane magni referat, nihil clam est. quin egomet ultro, | |
| postquam adbibere auris meae tuae oram orationis, | |
| tibi dixi, miles quem ad modum potis sit deasciari. | |
| Per. At nemo solus satis sapit. nam ego multos saepe vidi | 885 |
| regionem fugere consili prius quam repertam haberent. | |
| Acr. Si quid faciendum est mulieri male atque malitiose, | |
| ea síbi immortalis memoriast meminisse et sempiterna; | |
| sin bene quid aut fideliter faciundum eisdem veniat, | |
| obliviosae extempulo fiunt, meminisse nequeunt. | 890 |
| Per. Ergo istuc metuo, quom venit vobis faciundum utrumque: | |
| nam id proderit mihi, militi male quod facietis ambae. | |
| Acr. Dum nescientes quod bonum faciamus, ne formida. | |
| Per. Mala mulier mers est. Acr. Ne pave, peioribus conveniunt. | 894-895 |
| Per. Ita vos decet. consequimini. Pal. Cesso égo illis obviam ire? | 896 |
| venire salvom gaudeo, lepide hercle ornatus incedis. | |
| Per. Bene opportuneque obviam es, Palaestrio. em tibi adsunt | |
| quas me iussisti adducere et quo ornatu. Pal. eu, noster esto. | |
| Palaestrio Acroteleutium salutat. Acr. Quis hic amabo est, | 900 |
| qui tam pro nota nominat me? Per. Hic noster architectust. | |
| Acr. Salve, architecte. Pal. Salva sis. sed dic mihi, ecquid hic te | |
| oneravit praeceptis? Per. Probe meditatam utramque duco. | |
| Pal. Audire cupio, quem ad modum; ne quid peccetis paveo. | |
| Per. Ad tua praecepta de meo nihil his novom adposivi. | 905 |
| Acr. Nempe lúdificari militem tuom erum vis? Pal. Exlocuta es. | |
| Acr. Lepide et sapienter, commode et facete res paratast. | |
| Pal. Atque huius uxorem volo <te esse> adsimulare. Acr. Fiet. | |
| Pal. Quasi militi animum adieceris, simulare. Acr. Sic futurum est. | |
| Pal. Quasique ea res per me interpretem et tuam ancillam ei curetur. | 910 |
| Acr. Bonus vátes poteras esse, nam quae sunt futura dicis. | |
| Pal. Quasique anulum hunc ancillula tua abs té detulerit ad me, | |
| quem ego militi <porro> darem tuis verbis. Acr. Vera dicis. | |
| Per. Quid istís nunc memoratis opust quae commeminere? Acr. Meliust. | |
| nam, mi patrone, hoc cogitato, ubi probus est architectus, | 915 |
| bene lineatam si semel carinam conlocavit, | |
| facile esse navem facere, ubi fundata, constitutast. | |
| nunc haec carina satis probe fundata, bene statutast, | |
| atque architecto adsunt fabri ad eam rem haud imperiti. | |
| si non nos materiarius remoratur, quod opus qui det | 920 |
| (novi indolem nostri ingeni), cito erit parata navis. | |
| Pal. Nempe tú novisti militem meum erum? Acr. Rogare mirumst. | |
| populi odium quidni noverim, magnidicum, cincinnatum, | |
| moechum unguentatum. Pal. Num ille te nam novit? Acr. Numquam vidit: | |
| qui noverit me quis ego sim? Pal. Nimis lépide fabulare; | 925 |
| eo †potiuerim lepidius pol fieri. Acr. Potin ut hominem | |
| mihi des, quiescas cetera? ni ludificata lepide | |
| ero, cúlpam omnem in me imponito. Pal. Age igitur intro abite, | |
| insistite hoc negotium sapienter. Acr. Alia cura. | |
| Pal. Age, Periplectomene, has nunciam duc intro; ego ad forum illum | 930 |
| conveniam atque illi hunc anulum dabo, atque praedicabo | |
| a tua uxore mihi datum esse eamque illum deperire. | |
| hanc ad nos, quom extemplo a foro veniemus, mittitote, | |
| quasi clanculum ad <eum> missa sit. Per. Faciemus. alia cura. | |
| Pal. Vos modo curate, ego illúm probe iam oneratum huc acciebo.— | 935 |
| Per. Bene ambula, bene rem geras. egone hoc si efficiam plane, | |
| ut concubinam militis meus hospes habeat hodie | |
| atque hinc Athenas avehat, <si> hodie hunc dolum dolamus, | |
| quid tibi ego mittam muneris! Acr. Datne ab se mulier operam? | 939-940 |
| Per. Lepidissume et compsissume. Acr. Confido confuturum. | 941 |
| ubi facta erit conlatio nostrarum malitiarum, | |
| haud vereor ne nos subdola perfidia pervincamur. | |
| Per. Abeamus ergo intro, haec uti meditemur cogitate, | |
| ut accurate et commode hoc quod agendumst exsequamur, | 945 |
| ne quid, ubi miles venerit, titubetur. Acr. Tu morare.— |