| IV.i | |
| Pyrgopolinices Vólup est, quod agas, si id procedit lepide at<que ex> sententia; | 947 |
| nam ego hodie ad Seleucum regem misi parasitum meum, | |
| ut latrones quos conduxi hinc ad Seleucum duceret, | |
| qui eius regnum tutarentur, mihi dum fieret otium | 950 |
| Palaestrio Quin tu tuam rem cura potius quam Seleuci, quae tibi | |
| condicio nova et lúculenta fertur per me interpretem. | |
| Pyrg. Immo omnis res posteriores pono atque operam do tibi. | |
| loquere: auris meas profecto dedo in dicionem tuam. | |
| Pal. Circumspice dum, ne quis nostro hic auceps sermoni siet. | 955 |
| nam hoc negoti clandestino ut agerem mandatumst mihi. | |
| Pyrg. Nemo adest. Pal. Hunc arrabonem amoris primum a me accipe. | |
| Pyrg. Quid hic? unde est? Pal. A luculenta átque festiva femina, | |
| quae te amat tuamque éxpetessit pulcram pulcritudinem; | |
| eius nunc mi ánulum ad te ancilla porro ut deferrem dedit. | 960 |
| Pyrg. Quid ea? ingenuan an festuca facta e serva liberast? | |
| Pal. Vah, egone ut ad te ab libertina esse auderem internuntius, | |
| qui ingenuis satis résponsare nequeas quae cupiunt tui? | |
| Pyrg. Nuptan est an vidua? Pal. Et nupta et vidua. Pyrg. Quo pacto potis | 964-965 |
| nupta et vidua esse eadem? Pal. Quia adulescens nuptast cum sene. | 966 |
| Pyrg. Euge. Pal. Lepida et liberali formast. Pyrg. Cave mendacium. | |
| Pal. Ad tuam formam illa una dignast. Pyrg. Hercle pulchram praedicas. | |
| sed quis east? Pal. Senis huius uxor Periplectomeni ex proxumo; | |
| ea demoritur te atque ab illo cupit abire: odit senem. | 970 |
| nunc te orare atque obsecrare iussit, ut eam copiam | |
| sibi potestatemque facias. Pyrg. Cupio hercle equidem, si illa volt. | |
| Pal. Quae cupit? Pyrg. Quid illá faciemus concubina, quae domist? | |
| Pal. Quin tu illam iube abs te abire quo lubet: sicut soror | |
| eius huc gémina venit Ephesum et mater, accersuntque eam. | 975 |
| Pyrg. Eho tu, an venit Ephesum mater eius? Pal. Aiunt qui sciunt. | |
| Pyrg. Hercle occasionem lepidam, ut mulierem excludam foras. | |
| Pal. Immo vin tu lepide facere? Pyrg. Loquere et consilium cedo. | |
| Pal. Vin tu illam actutum amovere, a te ut abeat per gratiam? | |
| Pyrg. Cupio. Pal. Tum te hoc facere oportet. tibi divitiarum adfatimst: | 980 |
| iube sibi aurum atque ornamenta, quae illi instruxti mulieri, | |
| dono habere, auferre * abs te quo lubeat sibi. | |
| Pyrg. Placet ut dicis; sed ne <et> istam amittam et haec mutet fidem | |
| vide modo. Pal. Vah delicatu's, quae te tamquam oculos amet. | |
| Pyrg. Venus me amat. Pal. St tace, aperitur foris, concede huc clanculum. | 985 |
| haec celox illiust, quae hinc egreditur, internuntia, | |
| [Pyrg. Quae haec celox? Pal. Ancillula illiust, quae hinc egreditur foras.] | |
| quae anulum istunc attulit quem tibi dedi. Pyrg. Edepol haec quidem | |
| bellulast. Pal. Pithecium haec est prae illa et spinturnicium. | |
| viden tu illam oculis venaturam facere atque aucupium auribus? | 990 |