| IV.ii | |
| Milphidippa Iam est ante aedis circus ubi sunt ludi faciundi mihi. | 991 |
| dissimulabo, hos quasi non videam néque esse hic etiamdum sciam. | |
| Pyrg. Tace, subauscultemus ecquid de me fiat mentio. | |
| Milph. Numquis nam hic própe adest qui rem alienam potius curet quam suam, | |
| qui aucupet me quid agam, qui de vesperi vivat suo? | 995 |
| eos nunc homines metuo, mihi ne obsint neve opstent uspiam, | |
| domo si bitat, dum huc transbitat, quae huius cupiens corporist, | |
| quae ámat hunc hominem nimium lepidum et nimia pulchritudine, | |
| militem Pyrgopolynicem. Pyrg. Satin haec quoque me deperit? | |
| meam laudat speciem. edepol huius sermo haud cinerem quaeritat. | 1000 |
| Pal. Quo argumento? Pyrg. Quia enim loquitur laute et minime sordide. | |
| Pal. Quippini? istaec de te loquitur: nihil attrectat sordidi. | |
| Pyrg. Tum autem illa ipsa est nimium lepida nimisque nitida femina. | |
| hercle vero iam adlubescit primulum, Palaestrio. | |
| Pal. Priusne quam illam oculis tuis <videas>? Pyrg. Video id quod credo tibi. | 1005 |
| tum haec celocula autem absentem subigit me ut amem. Pal. Hercle hanc quidem | |
| nil tu amassis; mi haec desponsast: tibi si illa hodie nupserit, | |
| ego hanc continuo uxorem ducam. Pyrg. Quíd ergo hanc dubitas conloqui? | |
| Pal. Sequere hac me ergo. Pyrg. Pedisequos tibi sum. Milph. Vtinam, cuius causa foras | |
| sum egressa, <eius> conveniundi mihi potestas evenat. | 1010 |
| Pal. Erit, ét tibi exoptatum óptinget, bonum habe ánimum, ne formída; | |
| homo quidamst qui scit, quód quaeris ubi sít. Milph. Quem ego hic audívi? | |
| Pal. Sociúm tuorum concíliorum et partícipem consiliorum. | |
| Milph. Tum pól ego id quod celo haú celo. Pal. Immo et célas et non célas. | |
| Milph. Quo argúmento? Pal. Infidós celas: ego súm tibi firme fidus. | 1015 |
| Milph. Cedo sígnum, si harunc Báccharum es. Pal. Amat múlier quaedam quéndam. | |
| Milph. Pol istúc quidem multae. Pal. At nón multae de dígito donum míttunt. | |
| Milph. Enim cógnovi nunc, fécisti modo mi éx proclivo plánum. | |
| sed hic númquis adest? Pal. Vel adést vel non. Milph. Cedo té mihi solae sólum. | |
| Pal. Brevin án longinquo sérmoni? Milph. Tribus vérbis. Pal. Iam ad te rédeo. | 1020 |
| Pyrg. Quid ego? híc astabo tántisper cum hac fórma et factis frústra? | |
| Pal. Patere átque asta, tibi ego hánc do operam. Pyrg. Propera, <éxpecta>ndo excrúcior. | |
| Pal. Pedetémptim (tu hoc scis) tráctari satiúst hasce huius modi mércis. | |
| Pyrg. Age age út tibi maxume cóncinnumst. Pal. Nullúmst hoc stolidius sáxum. | |
| redeo ád te. quid me vóluisti? Milph. Quo pácto hoc Ilium accédi | 1025 |
| velis, út ferrem abs te consilium. Pal. Quasi hunc dépereat—Milph. Teneo ístuc. | |
| Pal. Conlaúdato formam ét faciem et virtútis commemoráto. | |
| Milph. Ad eám rem habeo omnem aciém, tibi uti dudúm iam demonstrávi. | |
| Pal. Tu cétera cura et cóntempla et de meís venator vérbis. | |
| Pyrg. Aliquám mihi partem hodie óperae des deníque, tandem ades, remelígo. | 1030 |
| Pa. Adsum, ímpera, si quid vís. Py. Quid illaec narrát tibi? Pa. Lamentári | |
| ait íllam, miseram crúciari et lacrimántem se adflictáre, | |
| quia tís egeat, quia té careat. ob eám rem huc ad te míssast. | |
| Pyrg. Iube adíre. Pal. At scin quid tú facias? facitó fastidi plénum, | |
| quasi nón lubeat; me inclámato, quia síc te volgo vólgem. | 1035 |
| Pyrg. Memini ét praeceptis párebo. Pal. Vocon érgo hanc quae te quaérit? | |
| Pyrg. Adeát, si quid volt. Pal. Sí quid vis, adi, múlier. Mil. Pulcher, sálve. | |
| Pyrg. Meum cógnomentum cómmemoravit. di tíbi dent quaecumque óptes. | |
| Milph. Tecum aétatem exigere út liceat—Pyrg. Nimium óptas. Milph. Non me dico, | |
| sed erám meam, quae te démoritur. Pyrg. Multae aliae ídem istuc cúpiunt, | 1040 |
| quibus cópia non est. Milph. Écastor haud mírum, si te habes cárum, | |
| hominém tam pulchrum et praéclarum virtute et forma <et> factis. | |
| deus dígnior fuit quisquam hómo qui esset? Pal. Non hércle humanust érgo— | |
| nam vólturio plus húmani credo ést. Pyrg. Magnum me fáciam | |
| nunc quom íllaec me sic cónlaudat. Pal. Viden tu ígnavum, ut sese ínfert? | 1045 |
| quin tu huíc responde, haec íllaec est ab illá quam dudum <dixi>. | |
| Pyrg. Qua ab íllarum? nam ita me óccursant multaé: meminisse haud póssum. | |
| Milph. Ab illá quae digitos déspoliat suos ét tuos digitos décorat. | |
| nam hunc ánulum áb tui cupienti huic détuli, hic <ad te> pórro. | |
| Pyrg. Quid núnc tibi vis, muliér? memora. Milph. Vt quae té cupit, eam ne spérnas, | 1050 |
| quae pér tuam nunc vitám vivit: sit nécne sit, spes in te úno est. | |
| Pyrg. Quid núnc volt? Mil. Te compéllare et complécti et contrectáre. | |
| nam nísi tu illi fers súppetias, iam illa ánimum despondébit. | |
| age, mí Achilles, fiat quód te oro, serva íllam pulchram púlchre, | |
| expróme benignum ex te íngenium, urbícape, occisor régum. | 1055 |
| Pyrg. Eu hercle ódiosas res. quótiens hoc tibi, vérbero, ego interdíxi, | |
| meam né sic volgo póllicitere operám? Pal. Audin tu, múlier? | |
| dixi hóc tibi dudum, et núnc dico: nisi huic vérri adfertur mérces, | |
| non híc suo seminió quemquam porclénam impertitúrust. | 1059-1060 |
| Milph. Dabitúr quantum ipsus pretí poscet. Pal. Talentúm Philippi huic opus aúri est; | 1061 |
| minus áb nemine accípiet. Milph. Eu ecastór nimis vilest tándem. | |
| Pyrg. Non míhi avaritia umquam ínnatast: satis hábeo divitiárum, | |
| plus mi aúri mille est módiorum Philippí. Pal. Praeter thensaúros. | |
| tum argénti montes, nón massas habet, Aetna mons non aeque altos. † | 1065 |
| Milph. Eu ecástor hominem périurum. Pal. Vt ludó? Milph. Quid ego? ut sublécto? | |
| sed amábo, mitte me áctutum. Pal. Quin tu huíc respondes áliquid, | |
| aut fácturum aut non fácturum? Milph. Quid illám miseram animi excrúcias, | |
| quae númquam male de té meritast? Pyrg. Iube eámpse exire huc ád nos. | |
| dic me ómnia quae volt fácturum. Milph. Facis núnc ut <te> facere aéquom, | 1070 |
| quom, quaé te volt, eandém tu vis, Pal. Non ínsulsum huic ingénium. | |
| Milph. Quomque me óratricem haud sprévisti sistíque exorare éx te. | |
| quid est? út ludo? Pal. Nequeo hércle equidem risú meo moderari. Milph. * | |
| ob eám causam huc abs te ávorti. Pyrg. Non édepol tu scis, múlier, | |
| quantum égo honorem nunc ílli habeo. Milph. Scio, et ístuc illi dícam. | 1075 |
| Pal. Contra aúro alii hanc vendére potuit operám. Mil. Pol istuc tibi crédo. | |
| Pal. Meri béllatores gígnuntur, quas híc praegnatis fécit, | |
| et púeri annos octíngentos vivónt. Milph. Vae tibi, nugátor. | |
| Pyrg. Quin mílle annorum pérpetuo vivónt, ab saeclo ad saéclum. | |
| Pal. Eo mínus dixi, ne haec cénseret me advórsum se mentíri. | 1080 |
| Milph. Perií, quot hic ipse annós vivet, cuius fílii tam diu vívont? | |
| Pyrg. Postríduo natus sum égo, mulier, quam Iúppiter ex Ope nátust. | |
| Pal. Si hic prídie natus forét quam ille est, hic habéret regnum in caélo. | |
| Milph. Iam iám sat, amabo, est. sínite abeam, si póssum, viva a vóbis. | |
| Pal. Quin érgo abis, quando résponsumst? Milph. Ibo átque illam huc addúcam, | 1085 |
| proptér <quam> opera est mihi. númquid vis? Pyrg. Ne mágis sim pulcher quám sum, | |
| ita mé mea forma habet sóllicitum. Pal. Quid hic núnc stas? quin abis? Milph. Ábeo. | |
| Pal. Atque ádeo, audin [tu]? dicíto docte et cordáte, ut cor ei sáliat— | |
| Philocómasio dic, si ést istic, domum ut tránseat: hunc hic ésse. | |
| Milph. Hic cúm <mea> era est, <hinc> clám nostrum hunc sermónem sublegérunt. | 1090 |
| Pal. Lepidé factumst: iam ex sérmone hoc gubernábunt doctius pórro. | |
| Milph. Remoráre, abeo.—Pal. Neque té remoror neque tángo neque te—táceo. | |
| Pyrg. Iube máturare illam éxire huc. iam istíc rei praevortémur. |