| MOSTELLARIA | |
| I.i | |
| Grvmio Exi e culina sis foras, mastigia, | 1 |
| qui mi inter patinas exhibes argutias. | |
| egredere, erilis permities, ex aedibus. | |
| ego pol te ruri, si vivam, ulciscar probe. | |
| exi, inquam, nidor, e culina. quid lates? | 5 |
| Tranio quid tibi, malum, hic ante aedis clamitatiost? | |
| an ruri censes te esse? abscede ab aedibus. | |
| abi rús, abi díerecte, abscede ab ianua. | |
| em, hocíne volebas? Gr. Perii. cur me verberas? | 9-10 |
| Tr. Quia vivis. Gr. Patiar. sine modo adveniat senex. | 11 |
| sine modo venire salvom, quem absentem comes. | |
| Tr. Nec veri simile loquere nec verum, frutex, | |
| comesse quemquam ut quisquam absentem possiet. | |
| Gr. Tu urbanus vero scurra, deliciae popli, | 15 |
| rus mihi tu obiectas? sane hoc, credo, Tranio, | |
| quod te in pistrinum scis actutum tradier. | |
| cis hercle paucas tempestates, Tranio, | |
| augebis ruri numerum, genus ferratile. | |
| nunc, dum tibi lúbet licetque, pota, perde rem, | 20 |
| corrumpe erilem ádulescentem óptumum; | |
| dies noctesque bibite, pergraecamini, | |
| amicas emite liberate, pascite | |
| parasitos, obsonate pollucibiliter. | |
| haecine mandavit tibi, quom peregre hinc it, senex? | 25 |
| hocine modo hic rem curatam offendet suam? | |
| hocine boni esse officium servi existumas, | |
| ut eri sui corrumpat et rem et filium? | |
| nam ego illúm corruptum duco, quom his factis studet; | |
| quo nemo adaeque iuventute ex omni Attica | 30 |
| antehac est habitus parcus nec magis continens, | |
| is nunc in aliam partem palmam possidet. | |
| virtute id factum tua et magisterio tuo. | |
| Tr. Quid tibi, malum, me aut quid ego agam curatiost? | |
| an ruri quaeso non sunt, quos cures, bovis? | 35 |
| lubet potare, amare, scorta ducere. | |
| mei tergi facio haec, non tui fiducia. | |
| Gr. Quam confidenter loquitur. Tr. At te Iuppiter | |
| dique omnes perdant, fu, oboluisti alium. | |
| germana inluvies, rusticus, hircus, hara suis, | 40 |
| caeno κοπρὼν commixte. Gr. Quid vis fieri? | |
| non omnes possunt olere unguenta exotica, | |
| si tú oles, neque superiores accumbere | |
| neque tam facetis quam tu vivis victibus. | 44-45 |
| tu tíbi istos habeas turtures piscis avis, | 46 |
| sine me aliato fungi fortunas meas. | |
| tu fortunatu's, ego miser: patiunda sunt. | |
| meum bonum me, te tuom maneat malum. | 49-50 |
| Tr. Quasi invidere mi hoc videre, Grumio, | 51 |
| quia mihi bene est et tibi male est; dignissumumst: | |
| decet me amare et te bubulcitarier, | |
| me victitare pulchre, te miseris modis. | |
| Gr. O carnuficium cribrum, quod credo fore, | 55 |
| ita te forabunt patibulatum per vias | |
| stimulis <carnufices>, si huc reveniat senex. | |
| Tr. Qui scis, an tibi istuc evenat prius quam mihi? | |
| Gr. Quia numquam merui, tu meruisti et nunc meres. | |
| Tr. Orationis operam compendi face, | 60 |
| nisi te mala re magna mactari cupis. | |
| Gr. Ervom daturin estis, bubus quod feram? | |
| date, si non estis. agite, porro pergite | |
| quoniam occepistis: bibite, pergraecamini, | |
| este, ecfercite vos, saginam caedite. | 65 |
| Tr. Tace atque abi rús. ego ire in Piraeum volo, | |
| in vesperum parare piscatum mihi. | |
| ervom tibi aliquis cras faxo ad villam adferat. | |
| quid est? quíd tu me nunc optuere, furcifer? | |
| Gr. Pol tibi istuc credo nomen actutum fore. | 70 |
| Tr. Dum interea sic sit, istuc actutum sino. | |
| Gr. Ita est. sed unum hoc scito: nimio celerius | |
| veniet quod noles quam illud, quod cupide petas. | |
| Tr. Molestus ne sis nunciam, i rus, te amove. | |
| ne tu [erres] hercle praeterhac mihi non facies moram.— | 75 |
| Gr. Satin abiit neque quod dixi flocci existumat? | |
| pro di immortales, obsecro vostram fidem, | |
| facite, huc ut redeat noster quam primum senex, | |
| triennium qui iam hinc abest, prius quam omnia | |
| periere, et aedis et ager; qui nisi huc redit, | 80 |
| paucorum mensum sunt relictae reliquiae. | |
| nunc rus abibo. nam eccum erilem filium | |
| video, corruptum ex adulescente optumo.— |