I.ii
Philolaches Recórdatus múltum et diú cogitávi 84
argúmentaque ín pectus ínstitui multa 85
ego, átque in meó corde, si ést quod mihí cor,
eám rem volútavi et diú disputávi,
hominém cuius réi, quandó natus esset,
similem ésse arbitrárer simulácrumque habére:
id répperi iam exémplum. 90
novárum aedium ésse arbitrór similem ego hóminem,
quandó natus ést. ei rei argúmenta dícam.
[atque hóc haud vidétur verí simile vóbis,
at ego id faciam esse ita ut credatis.]
[profécto ita esse út praedicó vera víncam.] 95
atque hóc vosmet ípsi, sció, proinde utí nunc
ego ésse autumó, quando dícta audiétis
mea, haud áliter id dicétis.
auscúltate, argúmenta dúm dico ad hánc rem:
simúl gnarurís vos volo ésse hanc rem mécum. 100
aedés quom extempló sunt parátae, expolítae,
factaé probe examússim,
laudánt fabrum atque aedés probant, sibi quísque inde exemplum éxpetunt,
sibi quísque similis vólt suas, sumptum óperam <non> parcúnt suam.
átque ubi illo ímmigrat néquam homo, indíligens 105
cúm pigra fámilia, immúndus, instrénuos,
hic iam aédibus vitium ádditur, bonaé cum curantúr male;
átque illud saépe fit: témpestas venit,
cónfringit tégulas ímbricesque: ibi
dóminus indíligens réddere aliás nevolt; 110
vénit imber, pérlavit párietes, pérpluont,
tígna putéfacit, pérdit operám fabri:
néquior fáctus iam est úsus aedium.
átque <ea> haud ést fabri cúlpa, sed mágna pars
mórem hunc induxérunt: si quid númmo sarcirí potest, 115
úsque mantánt neque id fáciunt, donicum
párietes ruont: aédificantur aédes totae dénuo.
haec árgumenta ego aédificiis díxi; nunc etiám volo
dicére, ut homines aédium esse símilis arbitrémini.
primúmdum paréntes fabrí liberúm sunt: 120
ei fúndamentúm substruont liberórum;
extóllunt, paránt sedulo ín firmitátem
et ut in usum boni et in speciem†
popló sint sibíque, haud matériae repárcunt
nec súmptus ibí sumptuí esse dúcunt; 125
expóliunt: docént litterás, iura léges,
sumptú suo et labore
nitúntur, ut alií sibi esse illórum similis éxpetant.
ád legionem cum íta <paratos míttunt>, adminiclum eís danunt
tum iam, áliquem cognatúm suom. 130
eátenus. abeunt á fabris. únum ubi emeritum est stipendium,
igitúr tum specimen cérnitur, quo evéniat aedificátio.
nám ego ad illúd frugi usque ét probus fui,
ín fabrorúm potestáte dum fui.
póstea quom ímmigravi íngenium in meum, 135
pérdidi operám fabrorum ílico oppido.
vénit ignávia, ea míhi tempestás fuit,
mi ádventu suo grándinem [imbremque] attulit;
haéc verecúndiam mi ét virtutís modum
déturbavít detexítque a me ilico; 140
póstilla optígere me néglegens fui.
contínuo pro imbre amór advenit [in cor meum],
is úsque in pectus pérmanavit, pérmadefecit cór meum.
núnc simul rés, fides, fáma, virtús, decus
déseruerunt: égo sum in usu fáctus nimio néquior. 145
atque édepol ita haec tigna úmide <iam> pútent: non videór mihi
sarcíre posse aedés meas, quin tótae perpetuaé ruant,
cum fúndamento périerint nec quísquam esse auxilió queat.
cór dolet, cum scio ut núnc sum atque ut fui,
quó neque indústrior dé iuventúte erat 150
<quisquam nec clárior> árte gymnástica:
dísco, hastís, pila, cúrsu, armís, equo
víctitabám volup,
pársimonia ét duritia díscipulinae aliís eram,
óptumi quique éxpetebant á me doctrinám sibi. 155
núnc, postquam nihilí sum, id vero meópte ingenio répperi.