| I.iii | |
| Philemativm Iam prídem ecastor frígida non lávi magis lubénter | 157 |
| nec quom me melius, mea Scapha, rear esse deficatam. | |
| Sc. Eventus rebus omnibus, velut horno messis magna | |
| fuit. Philem. Quíd ea messis attinet ad meam lavationem? | 160 |
| Sc. Nihilo plus quam lavatio tua ad messim. Philol. O Venus venusta, | |
| haec illa est tempestas mea, mihi quae modestiam omnem | |
| detexit, tectus qua fui; tum mihi Amor et Cupido | |
| in pectus perpluit meum, neque iam umquam optigere possum: | |
| madent iam in corde parietes, periere haec oppido aedis. | 165 |
| Philem. Contempla, amabo, mea Scapha, satin haec me vestis deceat. | |
| volo mé placere Philolachi, meo ocello, meo patrono. | |
| Sc. Quin tu te exornas moribus lepidis, quom lepida tute es? | |
| non vestem amatores amant [mulieris], sed vestis fartim. | |
| Philol. Ita me di ament, lepidast Scapha, sapit scelesta multum. | 170 |
| ut lepide omnes mores tenet sententiasque amantum. | |
| Philem. Quid nunc? Sc. Quid est? Philem. Quin me aspice et contempla, ut haec me deceat. | |
| Sc. Virtute formae id evenit, te ut deceat quidquid habeas. | |
| Philol. Ergo ob istuc verbum te, Scapha, donabo ego hodie aliqui, | |
| neque patiar te istanc gratiis laudasse, quae placet mi. | 175 |
| Philem. Nolo ego te adsentari mihi. Sc. Nimis tú quidem stulta es mulier. | |
| eho, mavis vituperarier falso quam vero extolli? | |
| equidem pol vel falso tamen laudari multo malo, | |
| quam vero culpari aut meam speciem alios inridere. | 179-180 |
| Philem. Ego verum amo, verum volo dici mihi: mendacem odi. | 181 |
| Sc. Ita tu me ames, ita Philolaches tuos té amet, ut venusta es. | |
| Philol. Quid ais, scelesta? quo modo adiurasti? ita ego istam amarem? | |
| quid istaéc me, id cur non additum est? infecta dona facio. | |
| periisti: quod promiseram tibi donum, perdidisti. | 185 |
| Sc. Equidem pol miror tam catam, tam docilem te et bene doctam | |
| nunc stultam stulte facere. Philem. Quin mone quaéso, si quid erro. | |
| Sc. Tu ecastor erras, quae quidem illum expectes unum atque illi | |
| morem praecipue sic geras atque alios asperneris. | |
| matronae, non meretricium est unum inservire amantem. | 190 |
| Philol. Pro Iuppiter, nam quod malum versatur meae domi illud? | |
| di deaeque me omnes pessumis exemplis interficiant, | |
| nisi ego illam anum interfecero siti fameque atque algu. | |
| Philem. Nolo ego mihi male te, Scapha, praecipere. Sc. Stulta es plane, | |
| quae illum tibi aeternum putes fore amicum et benevolentem. | 195 |
| moneo ego te: te ille deseret aetate et satietate. | |
| Philem. Non spero. Sc. Insperata accidunt magis saépe quam quae speres. | |
| postremo, si dictis nequis perduci, ut vera haec credas | |
| mea dicta, ex factis nosce rem. vides quaé sim; et quae fui ante. | |
| nihilo ego quam nunc tu * * amata sum; átque uni modo gessi morem: | 200 |
| qui pol me, ubi aetate hoc caput colorem commutavit, | |
| reliquit deseruitque me. tibi idem futurum credo. | |
| Philol. Vix comprimor, quin involem illi in oculos stimulatrici. | |
| Philem. Solam ille me soli sibi suo <sumptu> liberavit: | |
| illi me soli censeo esse oportere opsequentem. | 205 |
| Philol. Pro di immortales, mulierem lepidam et pudico ingenio. | |
| bene hercle factum et gaudeo mihi nihil esse huius causa. | |
| Sc. Inscita ecastor tu quidem es. Philem. Quapropter? Sc. Quae istuc <cures>, | |
| ut te ille amet. Philem. Cur obsecro non curem? Sc. Libera es iam. | |
| tu iam quod quaerebas habes: ille té nisi amabit ultro, | 210 |
| id pro tuo capite quod dedit perdiderit tantum argenti. | |
| Philol. Perii hercle, ni ego illam pessumis exemplis enicasso. | |
| illa hanc corrumpit mulierem malesuada † vitilena. | |
| Philem. Numquam ego illi possum gratiam referre ut meritust de me. | |
| Scapha, id tu mihi ne suadeas, ut illúm minoris pendam. | 215 |
| Sc. At hoc únum facito cogites: si illum inservibis solum | |
| dum tibi nunc haec aetatulast, in sénecta male querere. | |
| Philol. In anginam ego nunc me velim verti, ut veneficae illi | |
| fauces prehendam atque enicem scelestam stimulatricem. | |
| Philem. Eundem ánimum oportet nunc mihi esse gratum, ut impetravi, | 220 |
| atque olim, prius quam id extudi, quom illi subblandiebar. | |
| Philol. Divi me faciant quod volunt, ni ob istam orationem | |
| te liberasso denuo et ni Scapham enicasso. | |
| Sc. Si tibi sat acceptum est fore tibi victum sempiternum | |
| atque illum amatorem tibi proprium futurum in vita, | 225 |
| soli gerundum censeo morem et capiundas crines. | |
| Philem. Vt fama est homini, exin solet pecuniam invenire. | |
| ego si bonam famam mihi servasso, sat ero dives. | |
| Philol. Siquidem hércle vendundust pater, venibit multo potius, | |
| quam te me vivo umquam sinam egere aut mendicare. | 230 |
| Sc. Quid illís futurum est ceteris qui té amant? Philem. Magis amabunt, | |
| quom <me> videbunt gratiam referre <bene mere>nti. | |
| Philol. Vtinam nunc meus emortuos pater ad me nuntietur, | |
| ut ego exheredem meis bonis me faciam atque haec sit heres. | |
| Sc. Iam ista quidem absumpta res erit: dies nóctesque estur bibitur, | 235 |
| neque quisquam parsimoniam adhibet: sagina plane est. | |
| Philol. In te hercle certumst principe ut sim parcus experiri, | |
| nam neque edes quicquam neque bibes apud me his decem diebus. | |
| Philem. Si quid tu in illum bene voles loqui, id loqui licebit: | |
| nec recte si illi dixeris, iam ecastor vapulabis. | 240 |
| Philol. Edepol si summo Ióvi bovi eo argénto sacruficassem, | |
| pro illius capite quod dedi, numquam aeque id bene locassem. | |
| videas eam medullitus me amare. oh, probus homo sum: | |
| quae pro me causam diceret, patronum liberavi. | |
| Sc. Video te nihili pendere prae Philolache omnis homines. | 245 |
| nunc, ne eius causa vapulem, tibi potius adsentabor. | |
| [si acceptum sat habes, tibi fore illum amicum sempiternum.] | |
| Philem. Cédo mi speculum et cum ornamentis arculam actutum, Scapha, | |
| ornata ut sim, quom huc adveniat Philolaches voluptas mea. | |
| Sc. Mulier quae se suamque aetatem spernit, speculo ei usus est: | 250 |
| quid opust speculo tibi, quae tute speculo speculum es maxumum? | |
| Philol. Ob istuc verbum, ne nequiquam, Scapha, tam lepide dixeris, | |
| dabo aliquid hodie peculi tibi, Philematium mea. | |
| Philem. Suo quique loco (viden?) capillus satis compositust commode. | |
| Sc. Vbi tu commoda es, capillum commodum esse credito. | 255 |
| Philol. Vah, quid illá pote peius quicquam muliere memorarier? | |
| nunc adsentatrix scelesta est, dudum adversatrix erat. | |
| Philem. Cedo cerussam. Sc. Quid cerussa opust nám? Philem. Qui malas oblinam. | |
| Sc. Vna operá ebur atramento candefacere postules. | |
| Philol. Lepide dictum de atramento atque ebore. euge, plaudo Scaphae. | 260 |
| Philem. Tum tu igitur cedo purpurissum. Sc. Non do. scita es tu quidem. | |
| nova pictura interpolare vis opus lepidissimum? | |
| non istanc aetatem oportet pigmentum ullum attingere, | |
| neque cerussam neque melinum, neque aliam ullam offuciam. | |
| Philem. Cape igitur speculum. Philol. Ei mihi misero, savium speculo dedit. | 265 |
| nimis velim lapidem, qui ego illi speculo diminuam caput. | |
| Sc. Linteum cape atque exterge tibi manus. Philem. Quid ita, obsecro? | |
| Sc. Vt speculum tenuisti, metuo né olant argentum manus: | |
| ne usquam argentum te accepisse suspicetur Philolaches. | |
| Philol. Non videor vidisse lenam callidiorem ullam alteras. | 270 |
| ut lepide atque astute in mentem venit de speculo malae. | |
| Philem. Etiamne unguentis unguendam censes? Sc. Minime feceris. | |
| Philem. Quapropter? Sc. Quia ecastor mulier recte olet, ubi nihil olet. | |
| nam istae veteres, quae se unguentis unctitant, interpoles, | |
| vetulae, edentulae, quae vitia corporis fuco occulunt, | 275 |
| ubi sese sudor cum unguentis consociavit, ilico | |
| itidem olent, quasi cum una multa iura confudit cocus. | |
| quid olant nescias, nisi id unum, † ni male olere intellegas. | |
| Philol. Vt perdocte cuncta callet. nihil hac docta doctius. | |
| verum illud ésse maxima adeo pars vestrorum intellegit, | 280 |
| quibus anus domi súnt uxores, quae vos dote meruerunt. | |
| Philem. Agedum contempla aurum et pallam, satin haec <me> deceat, Scapha. | |
| Sc. Non me istuc curare oportet. Philem. Quem obsecro igitur? Sc. Eloquar: | |
| Philolachem, is ne quid emat, nisi quod sibi placere censeat. | 284-285 |
| [nám amator meretricis mores sibi emit auro et purpura.] | 286 |
| quid opust, quod suom esse nolit, ei ultro ostentarier? | |
| [purpura aetati occultandaest, aurum turpi mulieri.] | |
| pulchra mulier nuda erit quam purpurata pulchrior: | |
| [poste nequiquam exornata est bene, si morata est male. | 290 |
| pulchrum ornatum turpes mores peius caeno conlinunt.] | |
| nam si pulchra est, nimis ornata est. Philol. Nimis diu abstineo manum. | |
| quid hic vos agitis? Philem. Tibi me exorno út placeam. Philol. Ornata es satis. | |
| abi tu hinc intro atque ornamenta haec aufer. sed, voluptas mea, | |
| mea Philematium, potare tecum conlibitum est mihi. | 295 |
| Philem. Et edepol mihi tecum, nam quod tibi libet idem mihi libet, | |
| mea voluptas. Philol. Em istuc verbum vile est viginti minis. | |
| Philem. Cedo, amabo, decem: bene emptum tibi dare hoc verbum volo. | |
| Philol. Etiam nunc decem minae apud te sunt; vel rationem puta. | |
| triginta minas pro capite tuo dedi. Philem. Cur exprobras? | 300 |
| Philol. Egone id exprobrem, qui mihimet cupio id opprobrarier? | |
| nec quicquam argenti locavi iam diu usquam aeque bene. | |
| Philem. Certe ego, quod te amo, operam nusquam melius potui ponere. | |
| Philol. Bene igitur ratio accepti atque expensi inter nos convenit: | |
| tu me amas, ego té amo; merito id fieri uterque existimat. | 305 |
| haec qui gaudent, gaudeant perpetuo suo semper bono; | |
| qui invident, ne umquam eorum quisquam invideat prosus commodis. | |
| Philem. Age accumbe igitur. cedo aquam manibus, puere, appone hic mensulam. | |
| vide, tali ubi sint. vin unguenta? Philol. Quid opust? cum stacta accubo. | |
| sed estne hic meus sodalis, qui huc incedit cúm amica sua? | 310 |
| is est, Callidamates cum amica incedit. euge, oculus meus, | |
| conveniunt manuplares eccos: praedam participes petunt. |