| IV.iii | |
| Th. Perii hercle, quid opust verbis? ut verba audio, | 993 |
| non equidem in Aegyptum hinc modo vectus fui, | |
| sed etiam in terras solas orasque ultumas | 995 |
| sum circumvectus, ita ubi nunc sim nescio. | |
| verum iam scibo, nam eccum unde aedis filius | |
| meus emit. quid agis tu? Simo A foro incedo domum. | |
| Th. Numquid processit ad forum hodie novi? | |
| Si. Etiam. Th. Quid tandem? Si. Vidi efferri mortuom. Th. Hem. | 1000 |
| Si. [Novom unum: vidi mortuom efferri foras.] | |
| modo eum vixisse aiebant. Th. Vae capiti tuo. | |
| Si. Quid tu otiosus res novas requiritas? | |
| Th. Quia hodie adveni peregre. Si. Promisi foras, | |
| ad cenam ne me te vocare censeas. | 1005 |
| Th. Haud postulo edepol. Si. Verum cras, nisi <quis> prius | |
| vocaverit me, vel apud te cenavero. | |
| Th. Ne istuc quidem edepol postulo. nisi quid magis | |
| es occupatus, operam mihi da. Si. Maxime. | |
| Th. Minas quadraginta accepisti, quod sciam, | 1010 |
| a Philolachete? Si. Numquam nummum, quod sciam. | |
| Th. Quid, a Tránione servo? Si. Multo <hercle> id minus. | |
| Th. Quas arraboni tibi dedit? Si. Quid somnias? | |
| Th. Egone? at quidem tu, qui istoc te speras modo | |
| potesse dissimulando infectum hoc reddere. | 1015 |
| Si. Quid autem? Th. Quod me apsente hic tecum filius | |
| negoti gessit. Si. Mecum ut ille hic gesserit, | |
| dum tu hinc abes, negoti? quidnam aut quo die? | 1018-1020 |
| Th. Minas tibi octoginta argenti debeo. | 1021 |
| Si. Non mihi quidem hercle. verum, si debes, cedo. | |
| fides servanda est, ne ire infitias postules. | |
| Th. Profecto non negabo debere, et dabo; | |
| tu cave quadraginta accepisse hinc te neges. | 1025 |
| Si. Quaeso edepol huc me aspecta, et responde mihi. | |
| <quadraginta istas cur mih>i argenti minas | 1026a |
| fil<ius, ut ais, debebat? Th.> Ego dicam tibi. | |
| ta<lentis duobus, Tranio ut dixit> mihi, | |
| de te aedis <emit. Si. De me> ille aedis emerit? | |
| * * * | |
| Si. Te velle uxorem aiebat tuo nato dare, | 1027 |
| ideo aedificare hic velle aiebat in tuis. | |
| Th. Hic aedificare volui? Si. Sic dixit mihi. | |
| Th. Ei mihi, disperii. vocis non habeo satis. | 1030 |
| vicine, perii, interii. Si. Numquid Tranio | |
| turbavit? Th. Immo éxturbavit omnia. | |
| deludificatust mé hodie indignis modis. | |
| Si. Quid tú ais? Th. Haec res sic est ut narro tibi: | |
| deludificatust me hodie in perpetuom modum. | 1035 |
| nunc te obsecro, ut me bene iuves operamque des. | |
| Si. Quid vis? Th. I mecum <hinc>, obsecro, <ad te> una simul. | |
| Si. Fiat. Th. Servorumque operam et lora mihi cedo. | |
| Si. Sume. Th. Eademque opera haéc tibi narravero, | |
| quis med exemplis hodie ludificatus est. | 1040 |