| IV.ii | |
| Phan. Hic quidem neque convivarum sonitus, item ut antehac fuit, | 933 |
| neque tibicinam cantantem neque alium quemquam audio. | |
| Th. Quae illaec res est? quid illisce homines quaerunt apud aedis meas? | 935 |
| quid volunt? quid intro spectant? Pin. Pergam pultare ostium. | |
| heus, reclude, heus, Tranio, etiamne aperis? Th. Quae haec est fabula? | |
| Pin. Etiamne aperis? Callidamati nostro adversum venimus. | |
| Th. Heus vos, pueri, quid istic agitis? quid istas aedis frangitis? | |
| Phan. Heus senex, quid tu percontare ad te quod nihil attinet? | 940 |
| Th. Nihil ad me attinet? Phan. Nisi forte factu's praefectus novos, | |
| qui res alienas procures, quaeras videas audias. | |
| Th. Non sunt istae aedis, ubi statis. Phan. Quid ais? an iam vendidit | |
| aedis Philolaches? aut quidem iste nos defrustratur senex. | |
| Th. Vera dico. sed quid vobis est negoti hic? Phan. Eloquar. | 945 |
| erus hic noster potat. Th. Erus hic voster potat? Phan. Ita loquor. | |
| Th. Puere, nimium delicatu's. Phan. Ei advorsum venimus. | |
| Th. Cui homini? Phan. Ero nostro. quaeso, quotiens dicendumst tibi? | |
| Th. Puere, nemo hic habitat. nam te esse arbitror puerum probum. | |
| Phan. Non hic Philolaches adulescens habitat hisce in aedibus? | 950 |
| Th. Habitavit, verum emigravit iam diu ex hisce aedibus. | |
| Pin. Senex hic elleborosust certe. Phan. Erras pervorse, pater. | |
| nam nisi hinc hodie emigravit aut heri, certo scio | |
| hic habitare. Th. Quin sex menses iam hic nemo habitat. Pin. Somnias. | |
| Th. Egone? Pin. Tu. Th. Tu ne molestu's. sine me cum puero loqui. | 955 |
| nemo habitat. Phan. Habitat profecto, nám heri et nudius tertius, | |
| quartus, quintus, sextus, usque postquam hinc peregre eius pater | |
| abiit, numquam hic triduom unum desitum est potarier. | |
| Th. Quid ais? Phan. Triduom unum est haud intermissum hic esse et bibi, | |
| scorta duci, pergraecari, fidicinas tibicinas | 960 |
| †ducere. Th. Quis istaec faciebat? Phan. Philolaches. Th. Qui Philolaches? | |
| Phan. Quoius patrem Theopropidem esse opinor. Th. Ei <mihi>, occidi, | |
| si haec hic vera memorat. pergam porro percontarier. | |
| ain tu istic potare solitum Philolachem istum, quisquis est, | |
| cúm ero vostro? Phan. Hic, inquam. Th. Puere, praeter speciem stultus es. | 965 |
| vide sis, ne forte ad merendam quopiam devorteris | |
| atque ibi ampliuscule quam sátis fuerit biberis. Phan. Quid est? | |
| Th. Ita dico, ne ad alias aedis perperam deveneris. | |
| Phan. Scio qua me ire oportet et quo venerim novi locum. | |
| Philolaches hic habitat, cuius est pater Theopropides. | 970 |
| qui, postquam pater ad mercatum hinc abiit, hic tibicinam | |
| liberavit. Th. Philolachesne ergo? Phan. Ita, Philematium quidem. | |
| Th. Quanti? Phan. Triginta. Th. Talentis? Phan. Μὰ τὸν Ἀπόλλω, sed minis. | |
| Th. Liberavit? Phan. Liberavit valide, triginta minis. | 973a |
| Th. Ain minis triginta amicam destinatam Philolachi? | 974 |
| Phan. Aio. Th. Atque eam manu emisisse? Phan. Aio. Th. Et, postquam eius hinc pater | 975 |
| sit profectus peregre, perpotasse assiduo, ác simul | |
| tuo cum domino? Phan. Aió. Th. Quid? is aedis emit has hinc proxumas? | |
| Phan. Non aio. Th. Quadraginta etiam dedit huic quae essent pignori? | |
| Phan. Neque istud aio. Th. Ei, perdis. Phan. Immo suom patrem illic perdidit. | |
| Th. Vera cantas. Phan. Vana vellem. patris amicu's videlicet. | 980 |
| Th. Eu edepol patrem eius miserum praedicas. Phan. Nihil hoc quidem est, | |
| triginta minae, prae quam alios dapsilis sumptus facit. | |
| Th. Perdidit patrem. Phan. Vnus istic servos est sacerrimus, | |
| Tranio: is vel Herculi conterere quaestum possiet. | |
| edepol ne me eiús patris mísere miseret, qui cum istaec sciet | 985 |
| facta ita, amburet ei misero corculum carbunculus. | |
| Th. Si quidem istaec vera sunt. Phan. Quid meream, quam ob rem mentiar? | |
| Pin. Heus vos, ecquis hasce aperit? Phan. Quid istas pultas, ubi nemo intus est? | |
| alio credo comissatum abiisse. abeamus nunciam | |
| atque porro quaeritemus <illos>. sequere hac me. <Pin. Sequor>. | 990 |
| Th. Puere, iamne abis? Phan. Libertas paenulast tergo tuo: | |
| mihi, nisi ut erum metuam et curem, nihil est qui tergum tegam.— |