| III.iii | |
| Tranio Quíd tibi visum est mercimoni? Theopropides * totus gaudeo. | 904 |
| Tr. Num nimio emptae tibi videntur? Th. Numquam edepol ego me scio | 905 |
| vidisse usquam abiectas aedes, nisi modo hasce. Tr. Ecquid placent? | |
| Th. Ecquid placeant me rogas? immo hercle vero perplacent. | |
| Tr. Cuius modi gynaeceum? quid porticum? Th. Insanum bonam. | |
| non equidem ullam in publico esse maiorem hac existimo. | |
| Tr. Quin ego ipse et Philolaches in publico omnis porticus | 910 |
| sumus commensi. Th. Quid igitur? Tr. Longe omnium longissima est. | |
| Th. Di immortales, mercimoni lepidi. <si> hercle nunc ferat | |
| sex talenta magna argenti pro istis praesentaria, | |
| numquam accipiam. Tr. Si hercle accipere cupies, ego numquam sinam. | |
| Th. Bene res nostra conlocata est istoc mercimonio. | 915 |
| Tr. Me suasore atque impulsore id factum audacter dicito, | |
| qui subegi, faenore argentum ab danista ut sumeret, | |
| quod isti dedimus arraboni. Th. Servavisti omnem ratem. | |
| nempe octoginta debentur huic minae? Tr. Hau nummo amplius. | |
| Th. Hodie accipiat. Tr. Ita enim vero, ne qua causa subsiet. | 920 |
| vel mihi denumerato, ego illi porro denumeravero. | |
| Th. At enim ne quid captioni mihi sit, si dederim tibi. | |
| Tr. Egone te ioculo modo ausim dicto aut facto fallere? | |
| Th. Egone aps te ausim non cavere, ne quid committam tibi? | |
| Tr. Quid? tibi umquam quicquam, postquam tuos sum, verborum dedi? | 925 |
| Th. Ego enim cavi recte: eam mihi des gratiam atque animo meo. | |
| sat sapio, si aps te modo uno caveo. Tr. Tecum sentio. | |
| Th. Nunc abi rús, dic me advenisse filio. Tr. Faciam, ut iubes. | |
| Th. Curriculo iube in urbem veniat iam simul tecum. Tr. Licet. | 929-930 |
| nunc ego me illac per posticum ad congerrones conferam. | 931 |
| dicam ut hic res sint quietae atque hunc ut hinc amoverim.— |