IV.ii
|
|
Pinacivm Máne tu atque adsiste ílico,
|
885
|
Phánisce. etiam respicis?
|
|
Phan. Míhi molestus ne sies.
|
886a
|
Pin. Víde ut fastidit simia.
|
887
|
manésne ilico, ímpure párasite? Phan. *
|
887a
|
quí parasitus sum? Pin. Égo enim dicam: cíbo perduci pótis es quovis.
|
888
|
Phan. Mihi súm, libet esse. quid íd curas?
|
|
Pin. Ferócem facís, quia te érus amat. Phan. Vah,
|
890
|
oculí dolent. Pin. Cur? Phan. Quia fúmus molestust.
|
|
Pin. Tace sís, faber, qui cúdere soles plúmbeos nummos.
|
|
Phan. Nón potes tu cógere me, ut tíbi male dicam.
|
|
novít erus me. Pin. Suám quidem pól culcitulam opórtet.
|
894-895
|
Phan. Si sóbrius sis, male nón dicas. Pin. Tibi obtémperem, cum tu míhi nequeas?
|
896
|
Phan. Át tu mecum, péssime, ito advérsus; quaeso hercle abstine
|
|
iám sermonem de istis rebus. Pin. Faciam, et pultabo fores.
|
|
heus, écquis hic est, máximam qui hís iniuriam
|
|
foribús defendat? écquis has aperít foris?
|
900
|
nemo hínc quidem foras éxit.
|
|
ut esse áddecet nequam hominés, ita sunt. sed eó magis cauto est ópus, ne huc
|
|
exeát qui male me múlcet.
|
|