IV.i
|
|
Phaniscvs Serví qui, quom culpá carent, tamén malum metuont,
|
858
|
ei sólent esse eris utíbiles.
|
|
nam illí qui nil metuónt postquam sunt málum meriti,
|
860
|
stultá sibi expetunt consília:
|
|
exércent sese ad cúrsuram, [fugiunt] sed eí si reprehensí sunt,
|
|
fáciunt de maló peculiúm quod nequeunt <dé bono>.
|
|
augent ex pauxillo * de parant.
|
864-865
|
mihi in pectore consili * malam rem prius
|
866
|
quam ut meum *
|
|
ut adhúc fuit, mihi corium ésse oportet,
|
|
sincérum atque ut votem vérberari.
|
|
si huíc imperábo, probé tectum habébo,
|
870
|
malúm quom impluít ceteris, ne impluát mi.
|
|
nam ut sérvi volúnt esse erum, ita solet *
|
|
boní sunt: <bonúst>; improbí sunt, malús fit.
|
|
nam núnc domi nostrae tot péssimi vivont,
|
|
pecúli suí prodigí, plagigéruli.
|
875
|
ubi adversum ut eant vocantur ero: 'non eo, molestus ne sis.
|
|
scio quo properas: gestis aliquo; iam hercle ire vis, mula, foras pastum.'
|
|
béne merens hóc preti inde ábstuli. abií foras.
|
|
sólus nunc eo advórsum ero ex plúrimis servis.
|
879-880
|
hóc die crástini quóm erus rescíverit,
|
881
|
máne castigábit eos búbulis exuviis.
|
|
póstremo minoris pendo tergum illorum, quam meum:
|
|
illi erunt bucaedae multo potius, quam ego sim restio.
|
|