| III.ii | |
| Simo Mélius anno hóc mihi nón fuit domi, | 690 |
| néc quod una ésca me iúverit magis. | |
| prándium uxór mihi pérbonum dedit, | |
| núnc dormitúm iubet me íre: minime. | |
| nón mihi fórte visum ílico fuit, | |
| mélius quom prándium quám solet dedit: | 695 |
| vóluit in cúbiculum abdúcere me anus. | |
| nón bonust sómnus de prándio. apage. | |
| clánculum ex aédibus me édidi foras. | |
| tóta turgét mihi uxór, scio, domi. | |
| Tr. Rés parata ést mala in vésperum huic seni. | 700 |
| nam ét cenandum ét cubandúmst ei male. | |
| Si. Quóm magis cógito cúm meo animo: | |
| sí quis dotátam uxorem átque anum habet, | |
| néminem sóllicitat sópor: ibi omnibus | |
| íre dormítum odio est véluti nunc mihi | 705 |
| éxsequi cérta res ést, ut abeam | |
| pótius hinc ád forum quám domi cubem. | |
| átque pol néscio, ut móribus sient | |
| vóstrae: haec sát scio quám me habeat male. | |
| * * * | 709a |
| péius posthác fore quám fuit mihi. | 710 |
| Tr. Ábitus tuos tíbi, senex, fécerit male: | |
| níhil erit, quód deorum úllum accusites; | |
| te ípse iure óptimo mérito incusés licet. | |
| témpus nunc ést senem hunc ádloqui mihi. | |
| hóc habet. répperi quí senem dúcerem, | 715 |
| quó dolo a mé dolorém procul péllerem. | |
| áccedam. dí te ament plúrimum, Simo. | |
| Si. Sálvos sis, Tránio. Tr. Út vales? Si. Nón male. | |
| quíd agis? Tr. Hominem óptumum téneo. Si. Amicé facis, | |
| quóm me laudás. Tr. Decet. Si. Cérte. quin m<utuomst>: | 720 |
| hércle ted haú bonum téneo servóm <manu>. | |
| [Theopr. Heía, mastígia, ad mé redi. Tr. Iam ísti ero.] | 721a |
| Si.] quíd nunc? quam móx? Tr. Quid est? Si. Quód solet fíeri hic | 722 |
| íntus. Tr. Quid id est? Si. Scis iam quíd loquar. síc decet. | |
| * * morem geras. | |
| víta quam sít brevis, * simul cógita. | 725 |
| Tr. * quid * ehem, | |
| víx tandem percépi super his rébus nostris té loqui. | |
| Si. músice hercle ágitis aetátem, ita ut vós decet, | |
| vino et victu probo, piscatu electili | 729-730 |
| vitam colitis. † Tr. Immo vita antehac erat: | 731 |
| nunc nobis omnia haec exciderunt <simul>. | |
| Si. Quidum? Tr. Ita óppido occidimus omnes, Simo. | |
| Si. Non taces? prospere vobis cuncta usque adhuc | |
| processerunt. Tr. Ita ut dicis facta hau nego. | 735 |
| nos profecto probe ut voluimus viximus. | |
| séd, Simo, ita nunc ventus navem <nostram> deseruit. Si. Quid est? | |
| quó modo? Tr. Péssimo. Si. Quaéne subdúcta erat | |
| túto in terra? Tr. Eí. Si. Quid est? Tr. Mé miserum, occidi. | |
| Si. Quí? Tr. Quia venit navis, nostrae navi quae frangat † ratem. | 740 |
| Si. Vellem út tu velles, Tranio. sed quid est negoti? Tr. Eloquar. | |
| erus péregre venit. Si. Tunc <tibi> * portenditur, | |
| inde férriterium, postea <crux. Tr. Per tua te g>enua obsecro, | |
| ne indícium ero facias meo. Si. É me, ne quid metuas, nil sciet. | 744-745 |
| Tr. Patrone, salve. Si. Nil moror mi istius modi clientis. | 746 |
| Tr. Nunc hoc quod ad te noster me misit senex— | |
| Si. Hoc mihi responde primum, quod ego te rogo: | |
| iam de istis rebus voster quid sensit senex? | |
| Tr. Nil quicquam. Si. Numquid increpavit filium? | 750 |
| Tr. Tam liquidust quam liquida esse tempestas solet * | |
| nunc te hoc orare iussit opere maximo, | |
| ut sibi liceret inspicere hasce aedis tuas. | |
| Si. Non sunt venales. Tr. Scio equidem istuc. sed senex | |
| gynaeceum aedificare volt hic in suis | 755 |
| et balineas et ambulacrum et porticum. | |
| Si. Quid ergo somniavit? Tr. Ego dicam tibi. | |
| dare volt uxorem filio quantum potest, | |
| ad eam rem facere volt novom gynaeceum. | |
| nam sibi laudavisse hasce ait architectonem | 760 |
| nescio quem exaedificatas insanum bene; | |
| nunc hinc exemplum capere volt, nisi tu nevis. | |
| nam ille eo maiore hinc opere ex te exemplum petit, | |
| quia isti úmbram aestate tíbi esse audivit perbonam | |
| sub sicco lumine usque perpetuom diem. | 765 |
| Si. Immo edepol vero, quom usquequaque umbra est, tamen | |
| sol semper hic est usque a mani ad vesperum: | |
| quasi flagitator astat usque ad ostium, | |
| nec mi umbra hic usquamst, nisi si in puteo quaepiamst. | |
| Tr. Quid, Sarsinatis ecqua est, si Vmbram non habes? | 770 |
| Si. Molestus ne sis. haec sunt sicut praedico. | |
| Tr. At tamen inspicere volt. Si. Inspiciat, si lubet; | |
| si quid erit quod illi placeat, de exemplo meo | |
| ipse aedificato. Tr. Eon, voco huc hominem? Si. I, voca. | |
| Tr. Alexándrum magnum atque Agathoclem aiunt maximas | 775 |
| duo rés gessisse: quid mihi fiet tertio, | |
| qui solus facio facinora immortalia? | |
| vehit hic clitellas, vehit hic autem alter senex. | |
| novicium mihi quaestum institui non malum: | |
| nam muliones mulos clitellarios | 780 |
| habent, at égo habeo homines clitellarios. | |
| magni sunt oneris: quidquid imponas vehunt. | |
| nunc húnc hau scio án conloquár. congrediar. | |
| heus Théopropides. Th. Hém quis hic nóminat me? | |
| Tr. Eró servos múltis modís fidus. Th. Únde is? | 785 |
| Tr. Quod me miseras, adfero omne impetratum. | |
| Th. Quid illíc, opsecro, tam diu destitisti? | |
| Tr. Seni non erat otium, id sum opperitus. | |
| Th. Antiquom optines hoc tuom, tardus ut sis. | |
| Tr. Heus tu, si voles verbum hóc cogitare, | 790 |
| simul flare sorbereque haud factu facilest. | |
| ego híc esse et íllic simitu hau pótui. | |
| Th. Quid nunc? Tr. Vise, specta tuo usque arbitratu. | |
| Th. Age <i>, duce me. Tr. Num moror? Th. Supsequor te. | |
| Tr. Senex ipsus te ante ostium eccum opperitur. | 795 |
| sed ut maestus est se hasce <aedis> vendidisse. | |
| Th. Quid tandem? Tr. Orat ut suadeam Philolacheti, | |
| ut istas remittat sibi. Th. Haud opinor. | |
| sibi quisque ruri metit. si male emptae | |
| forent, nobis istas redhibere haud liceret. | 800 |
| lucri quidquid est, id domum trahere oportet. | |
| misericordias * hominem oportet. | |
| Tr. Morare hercle * facis. subsequere. Th. Fiat. | |
| dó tibi ego operám. Tr. Senex illíc est. em, tibi ádduxi hominem. | |
| Si. Sálvom te advenisse peregre gaudeo, Theopropides. | 805 |
| Th. Dei te ament. Si. Inspicere te aedis has velle aiebat mihi. | |
| Th. Nisi tibi est incommodum. Si. Immo commodum. i intro atque inspice. | |
| Th. At enim mulieres—Si. Cave tu ullam flocci faxis mulierem. | |
| qua libet perambula aedis oppido tamquam tuas. | |
| Th. Tamquam? Tr. Ah, cave tu ílli obiectes nunc in aegritudine, | 810 |
| te has emisse. non tu vides hunc, voltu uti tristi est senex? | |
| Th. Video. Tr. Ergo inridere ne videare et gestire admodum; | |
| noli facere mentionem te <has> emisse. Th. Intellego, | |
| et bene monitum duco, atque esse existumo humani ingeni. | |
| quid nunc? Si. Quin tu is intro, atque otiose perspecta ut lubet. | 815 |
| Th. Bene benigneque arbitror te facere. Si. Factum edepol volo. | |
| [vin qui perductet? Th. Apage istum perductorem, non placet. | 816a |
| quidquid est, errabo potius quam perductet quispiam.] | |
| Tr. Viden vestibulum ante aedis hoc et ambulacrum cuius modi? | 817 |
| Th. Luculentum edepol profecto. Tr. Age specta postes cuius modi, | |
| quanta firmitate facti et quanta crassitudine. | |
| Th. Non videor vidisse postis pulchriores. Si. Pol mihi | 820 |
| eo pretio empti fuerant olim. Tr. Audin 'fuerant' dicere? | |
| vix videtur continere lacrimas. Th. Quanti hosce emeras? | |
| Si. Tris minas pro istis duobus praeter vecturam dedi. | |
| Th. Hercle qui multo improbiores sunt quam a primo credidi. | |
| Tr. Quapropter? Th. Quia edepol ambo ab infimo tarmes secat. | 825 |
| Tr. Intempestivos excisos credo, id eis vitium nocet. | |
| atque etiam nunc satis boni sunt, si sunt inducti pice; | |
| non enim haec pultiphagus opifex opera fecit barbarus. | |
| viden coagménta in foribus? Th. Video. Tr. Specta, quam arte dormiunt. | |
| Th. Dormiunt? Tr. Illud quidem, ut conivent, volui dicere. | 830 |
| satin habes? Th. Vt quidquid magis contemplo, tanto magis placet. | |
| Tr. Viden pictum, ubi ludificat cornix una volturios duos? | |
| Th. Non edepol video. Tr. At ego video. nam inter volturios duos | |
| cornix astat, ea volturios duo vicissim vellicat. | |
| quaeso huc ad me specta, cornicem ut conspicere possies. | 835 |
| iam vides? Th. Profecto nullam equidem illic cornicem intuor. | |
| Tr. At tu isto ad vos optuere, quoniam cornicem nequis | |
| conspicari, si volturios forte possis contui. | |
| Th. Omnino, ut te absolvam, nullam pictam conspicio hic avem. | |
| Tr. Age, iam mitto, ignosco: aetate non quis optuerier. | 840 |
| Th. Haec, quae possum, ea mihi profecto cuncta vehementer placent. | |
| Si. Latius démum est operae pretium ivisse. Th. Recte edepol mones. | |
| Si. Eho istum, puere, circumduce hasce aedis et conclavia. | |
| nam egomet ductarem, nisi mi esset apud forum negotium. | |
| Th. Apage istum a me perductorem, nil moror ductarier. | 845 |
| quidquid est, errabo potius quam perductet quispiam. | |
| Si. Aedis dico. Th. Ergo intro eo igitur sine perductore. Si. Ilicet. | |
| Th. Ibo intro igitur. Tr. Mane sis videam, ne canis—Th. Agedum vide. | |
| Tr. Est! abi, canis. est! abin diérecta? abin hinc in malam crucem? | 849-850 |
| at etiam restas? est! ábi istinc. Si. Nil pericli est, age <modo>. | 851 |
| tam placidast, quam feta. quam vis ire intro audacter licet. | |
| eo ego hinc ad forum.—Th. Fecisti commode, bene ambula. | |
| Tranio, age, canem istam a foribus <aliquis> abducat face, | |
| etsi non metuenda est. Tr. Quin tu illam aspice ut placide accubat; | 855 |
| nisi molestum vis videri te atque ignavom. Th. Iam ut lubet. | |
| sequere hac me igitur.—Tr. Equidem haud usquam a pedibus apscedam tuis.— |