| III.i | |
| Danista Scelestiorem ego annum argento faenori | 532 |
| numquam ullum vidi quam hic mihi annus optigit. | |
| a mani ad noctem usque in foro dego diem, | |
| locare argenti nemini nummum queo. | 535 |
| Tr. Nunc pol ego perii plane in perpetuom modum. | |
| danista adest, qui dedit <argentum faenore>, | |
| qui amica est empta quoque <opus in sumptus fuit>. | |
| manifesta res est, nisi quid occurro prius, | |
| ne hóc senex resciscat. ibo huic obviam. | 540 |
| sed quidnam hic sese tam cito recipit domum? | |
| metuo ne de hac re quippiam indaudiverit. | |
| accedam atque adpellabo. ei quam timeo miser. | |
| nihil est miserius quam animus hominis conscius, | |
| sicut me † habet. verum utut res sese habet, | 545 |
| pergam turbare porro: ita haec res postulat. | |
| unde is? Theopropides Conveni illum unde hasce aedis emeram. | |
| Tr. Numquid dixisti de illo quod dixi tibi? | |
| Th. Dixi hercle vero ómnia. Tr. Ei misero mihi, | |
| metuo ne techinae meae perpetuo perierint. | 550 |
| Th. Quid tute tecum? Tr. Nihil enim. sed dic mihi, | |
| dixtine quaeso? Th. Dixi, inquam, ordine omnia. | |
| Tr. Etiam fatetur de hospite? Th. Immo pernegat. | |
| Tr. Negat <scelestus? Th. Negitat in>quam. Tr. Cogita: | |
| <non confitetur? Th.> Dicam si confessus sit. | 555 |
| quid nunc faciundum censes? Tr. Egon quid censeam? | |
| cape, obsecro hercle, cúm eo úna iudicem | |
| (sed eum videto ut capias, qui credat mihi): | |
| tam facile vinces quam pirum volpes comest. | |
| Dan. Sed Philolachetis servom éccum Tranium, | 560 |
| qui mihi neque faenus neque sortem argenti danunt. | |
| Th. Quo té agis? Tr. Nec quoquam abeo. né ego sum miser, | |
| scelestus, natus dis inimicis omnibus. | |
| iam illo praesente adibit. ne ego homo sum miser, | |
| ita et hinc et illinc mi exhibent negotium. | 565 |
| sed occupabo adire. Dan. Hic ad me it, salvos sum, | |
| spes est de argento. Tr. Hílarus est: frustra est homo. | |
| salvere iubeo te, Misargyrides, bene. | |
| Dan. Salve et tu. quid de argentost? Tr. Abi sis, belua. | |
| continuo adveniens pilum iniecisti mihi. | 570 |
| Dan. Hic homo est inanis. Tr. Hic homo est certe háriolus. | |
| Dan. Quin tu istas mittis tricas? Tr. Quin quid vis cedo. | |
| Dan. Vbi Philolaches est? Tr. Numquam potuisti mihi | |
| magis opportunus adven<ire quam> advenis. | |
| Dan. Quid est? Tr. Concede huc. <Dan. Quin mihi faenus red>ditur? | 575 |
| Tr. Scio té bona esse voce, ne clama nimis. | |
| Dan. Ego hercle vero clamo. Tr. Ah, gere morem mihi. | |
| Dan. Quid tibi ego morem vis geram? Tr. Abi quaeso hinc domum. | |
| Dan. Abeam? Tr. Redito huc circiter meridie. | |
| Dan. Reddeturne igitur faenus? Tr. Reddeturne. abi. | 580 |
| Dan. Quid ego huc recursem aut operam sumam aut conteram? | |
| quid si hic manebo potius ad meridie? | |
| Tr. Immo abi domum, verum hercle dico, abi modo. | |
| * * * | |
| Dan. Quin vos mihi faenus date. quid hic nugamini? | 585 |
| Tr. Eu hércle, ne tu—abi modo, ausculta mihi. | |
| Dan. Iam hercle ego illum nominabo. * * Tr. Euge strenue. | |
| beatus vero es nunc, quom clamas. Dan. Meum peto. | |
| multos me hoc pacto iam dies frustramini. | |
| molestus si sum, reddite argentum: abiero. | 590 |
| responsiones omnes hoc verbo eripis. | |
| Tr. Sortem accipe. Dan. Immo faenus, id primum volo. | |
| Tr. Quid ais tu, ómnium hominum taeterrime? | |
| venisti huc te extentatum? agas quod in manu est. | |
| non dat, non debet. Dan. Non debet? Tr. Ne frit quidem | 595 |
| ferre hinc potes. an metuis ne quo abeat foras | |
| urbe exulatum faenoris causa tui, | |
| quoi sortem accipere iam licet? Dan. Quin non peto | |
| sortem: illuc primum, faenus, reddundum est mihi. | 599-600 |
| Tr. Molestus ne sis. nemo dat, age quid lubet. | 601 |
| tu solus, credo, faenore argentum datas. | |
| Dan. Cedo faenus, redde faenus, faenus reddite. | |
| daturin estis faenus actutum mihi? | |
| datur faenus mihi? Tr. Faenus illic, faenus hic. | 605 |
| nescit quidem nisi faenus fabularier. | |
| ultro te. neque ego taetriorem beluam | |
| vidisse me umquam quemquam quam te censeo. | |
| Dan. Non edepol tu nunc me istis verbis territas. | |
| Th. * calidum hoc est: etsi procul abest, urit male. * | 609a |
| quod illúc est faenus, opsecro, quod illíc petit? | 610 |
| Tr. Pater eccum advenit peregre non multo prius | |
| illius, is tibi et faénus et sortem dabit, | |
| ne inconciliare quid nos porro postules. | |
| vide num moratur. Dan. Quin feram, si quid datur. | |
| Th. Quid ais tu? Tr. Quid vis? Th. Quis illic est? quid illíc petit? | 615 |
| quid Philolachetem gnatum compellat <meum> | |
| sic et praesenti tibi facit convicium? | |
| quid illí debetur? Tr. Obsecro hercle, <illud> iube | |
| obi<ci illi> argentum ob os impurae beluae. | |
| Th. Iubeam—? Tr. Iuben homini argento os verberarier? | 620 |
| Dan. Perfacile ego ictus perpetior argenteos. | |
| Tr. Audin? videturne, obsecro hercle, idoneus, | 625 |
| danista qui sit, genus quod improbissimum est. | |
| Th. Non ego istuc curo qui sit <quid sit> unde sit: | |
| id volo mihi dici, id me scire éxpeto, | |
| quod illud argentum est? Tr. Est—huic debet Philolaches | 622 |
| paulum. Th. Quantillum? Tr. Quasi—quadraginta minas; | |
| ne sane id multum censeas. Th. Paulum id quidem est. | |
| adeo etiam argenti faenus creditum audio. | 629 |
| Tr. Quattuor quadraginta illi debentur minae, | 630 |
| et sors et faenus. Dan. Tantumst, nihilo plus peto. | |
| Tr. Velim quidem hercle ut uno nummo plus petas. | |
| dic te daturum, ut abeat. Th. Egon dicam dare? | |
| Tr. Dic. Th. Egone? Tr. Tu ipsus. dic modo, ausculta mihi. | |
| promitte, age inquam: ego iubeo. Th. Responde mihi: | 635 |
| quid eo est argento factum? Tr. Salvom est. Th. Solvite | |
| vosmet igitur, si salvomst. Tr. Aedis filius | |
| tuos emit. Th. Aedis? Tr. Aedis. Th. Euge, Philolaches | |
| patrissat: iám homo in mercatura vortitur. | |
| ain tu, aedis? Tr. Aedis inquam. sed scin quoius modi? | 640 |
| Th. Qui scire possum? Tr. Vah. Th. Quid est? Tr. Ne me roga. | |
| Th. Nam quid ita? Tr. Speculo claras, candorem merum. | |
| Th. Bene hercle factum. quid, eas quanti destinat? | |
| Tr. Talentis magnis totidem quot ego et tu sumus. | |
| sed arraboni has dedit quadraginta minas; | 645 |
| hinc sumpsit quas ei dedimus. satin intellegis? | |
| nam postquam haec aedes ita erant, ut dixi tibi, | |
| continuo est alias aedis mercatus sibi. | |
| Th. Bene hercle factum. Dan. Heus, iam adpetit meridie. | 649-651 |
| Tr. Absolve hunc quaeso, vomitu ne hic nos enecet. | 652 |
| Th. Adulescens, mecum rém habe. Dan. Nempe aps te petam? | |
| Th. Petito cras. Dan. Abeo: sat habeo, si cras fero.— | |
| Tr. Malum quod isti di deaeque omnes duint, | 655 |
| ita mea consilia perturbat paenissime. | |
| nullum edepol hodie genus est hominum taetrius | |
| nec minus bono cum iure, quam danisticum. | |
| Th. Qua in regione istas aedis emit filius? | |
| Tr. Ecce autem perii. Th. Dicisne hoc quod te rogo? | 660 |
| Tr. Dicam. sed nomen domini quaero quid siet. | |
| Th. Age comminiscere ergo. Tr. Quid ego nunc agam, | |
| nisi ut in vicinum hunc proximum *, | |
| eas émisse aedis huius dicam filium? | |
| calidum hercle esse audivi optimum mendacium. | 665 |
| quidquid dei dicunt, id decretumst dicere. | |
| Th. Quid igitur? iam commentu's? Tr. Di istum perduint— | |
| (immo istunc potius) de vicino hoc proximo | |
| tuos emit aedis filius. Th. Bonan fide? | 669-670 |
| Tr. Siquidém tu argentum reddituru's, tum bona, | 671 |
| si redditurus non es, non emit bona. | |
| non in loco emit perbono? Th. Immo in optumo. | |
| cupio hercle inspicere hasce aedis. pultadum fores | |
| atque evoca aliquem íntus ad te, Tranio. | 675 |
| Tr. Ecce autem perii. nunc quid dicam nescio. | |
| iterum iam ad unum saxum me fluctus ferunt. | |
| quid nunc? non hercle quid nunc faciam reperio: | |
| manufesto teneor. Th. Evocadum aliquem ocius, | |
| roga círcumducat. Tr. Heus tu, at hic sunt mulieres: | 680 |
| videndumst primum, utrum eae velintne an non velint. | |
| Th. Bonum aequomque oras. i, percontare et roga. | |
| ego hic tantisper, dum exis, te opperiar foris. | |
| Tr. Di te deaeque ómnes funditus perdant, senex, | |
| itá mea consilia undique oppugnas male. | 685 |
| euge, optume eccum aédium dominus foras | |
| Simo progreditur intus. huc concessero, | |
| dum mihi senatum consili in cor convoco. | |
| igitur tum accedam hunc, quando quid agam invenero. |