PERSA
|
|
I.i
|
|
Toxilvs Qui amáns egens ingressus est princeps in Amoris vias,
|
1
|
superávit aerumnis suis aerumnas Herculi.
|
|
nam cúm leone, cum éxcetra, cum cérvo, cum apro Aetólico,
|
|
cum avibús Stymphalicís, cum Antaeo déluctari mávelim,
|
|
quam cúm Amore: ita fio miser quaerendo argento mutuo,
|
5
|
nec quicquam nisi 'non est' sciunt mihi respondere quos rogo.
|
|
Sagaristio Qui eró suo servíre volt bene sérvos servitútem,
|
|
ne illum edepol multa in pectore suo conlocare oportet,
|
|
quae eró placere cénseat praesénti atque apsentí suo.
|
|
ego neque lubenter servio neque satis sum ero ex sententia,
|
10
|
sed quasi lippo oculo me érus meus manum apstinere hau quit tamen,
|
|
quin mi imperet, quin me suis negotiis praefulciat.
|
|
Tox. Quís illic est qui cóntra me astat? Sag. Quís hic est qui sic cóntra me astat?
|
|
Tox. Similis est Sagaristionis. Sag. Toxilus híc quidem meus amicust.
|
|
Tox. Ís est profecto. Sag. Eum esse opinor. Tox. Congrediar. Sag. Contra adgredibor.
|
15
|
Tox. O Sagaristio, di ament te. Sag. O Toxilé, dabunt di quae exoptes.
|
|
út vales? Tox. Út queo. Sag. Quíd agitur? Tox. Vívitur.
|
|
Sag. Sátin ergo ex sententia? Tox. Si eveniunt quae exopto, satis.
|
|
Sag. Nimis stúlte amicis utere. Tox. Quid iam? Sag. Imperare oportet.
|
|
Tox. Mihi quidem tu iám eras mortuos, quia non te visitabam.
|
20
|
S. Negotium edepol—T. Ferreum fortasse? S. Plusculum annum
|
|
fui praéferratus apud molas tribunus vapularis.
|
|
Tox. Vetus iam ístaec militiast tua. Sag. Satin tu úsque valuisti? Tox. Hau probe.
|
|
Sag. Ergo edepol palles. Tox. Saucius factus sum in Veneris proelio:
|
|
sagittá Cupido cor meum transfixit. Sag. Iam servi hic amant?
|
25
|
Tox. Quíd ego faciam? disne advorser? quasi Titani cum eis belligerem
|
|
quibus sat esse non queam?
|
|
Sag. Vide modo, ulmeae catapultae tuom ne transfigant latus.
|
|
Tox. Básilice ágito eleútheria.
|
|
Sag. Quíd iam? Tox. Quia erus peregri est. Sag. Ain tu,
|
29a
|
péregri est? Tox. Si tu tibi bene esse
|
30
|
póte pati, veni: víves mecum,
|
30a
|
básilico accipiere victu.
|
31
|
Sag. Váh, iam scapulae pruriunt, quia te ístaec audivi loqui.
|
|
Tox. Sed hoc me únum excruciat. Sag. Quidnam id est?
|
|
Tox. Haéc dies summa hódie est, mea amíca sitne líbera,
|
|
an sémpiternam sérvitutem sérviat. Sag. Quid núnc vis ergo?
|
34a
|
Tox. <Fácere ami>cum tibi me potis es sempiternum. Sag. Quem ad modum?
|
35
|
Tox. Út mihi des nummos sescentos, quós pro capite illius pendam,
|
|
quós continuo tibi reponam in hoc tríduo, aut quadriduo.
|
|
age fí benignus, subveni.
|
|
Sag. Qua cónfidentia rogare tu á med argentum tantum audes,
|
|
ímpudens? quin si egomet totus véneam, vix recipi potis est
|
40
|
quód tu me rogas; nam tú aquam a púmice nunc póstulas,
|
|
qui ípsus sitiat. Tox. Sicine hoc te mihi fácere? Sag. Quid faciam? Tox. Rogas?
|
|
alicúnde exora mutuom. Sag. Tu fác idem quod rogas me.
|
|
Tox. Quaesivi, nusquam repperi. Sag. Quaeram equidem, si quis credat.
|
|
Tox. Nempe habeo in mundo. Sag. Si id domi esset mihi, iam pollicerer:
|
45
|
hoc meumst ut faciam sedulo. Tox. Quidquid erit, recipe te ad me.
|
|
quaeré tamen, ego item sedulo. Sag. Si quid erit, <te fac>iam ut scias.
|
|
Tox. * obsecro te resecro<que>, operam da hánc mihi
|
|
fidélem. Sag. Ah, odio me énicas.
|
48a
|
Tox. Amóris vitio, non meo, nunc tibi morologus fio.
|
49
|
Sag. At pol ego aps te concessero.—Tox. Iamne ábis? bene ambulato.
|
50
|
sed recipe quam primum potes, cave fúas mi in quaestione.
|
|
usque ero domi, dum excoxero lenoni malam <rem magnam>.—
|
|