| I.ii | |
| Satvrio Veterem atque antiquom quaestum maio<rum meum> | 53 |
| servo atque obtineo et magna cum cura colo. | |
| nam numquam quisquam meorum maiorum fuit, | 55 |
| quin parasitando paverint ventres suos: | |
| patér, avos, proavos, abavos, atavos, tritavos | |
| quasi mures semper edere alienum cibum, | |
| neque edacitate eos quisquam poterat vincere; | |
| atque eis cognómentum erat durís Capitonibus. | 60 |
| unde égo hunc quaestum optineo et maiorum locum. | |
| neque quadrupulari me volo, neque enim decet | |
| sine meo periclo ire aliena ereptum bona, | |
| neque illí qui faciunt mihi placent. planen loquor? | |
| nam publicae rei causa quicumque id facit | 65 |
| magis quám sui quaesti, animus induci potest, | |
| eum esse civem ét fidelem ét bonum. | |
| sed * * | |
| si legirupam qui damnet, det in publicum | 68a |
| dimidium; atque etiam in ea lege adscribier: | 69 |
| ubi quadrupulator quempiam iniexit manum, | 70 |
| tantidem ille illi rursus iniciat manum, | |
| ut aequa parti prodeant ad tris viros: | |
| si id fiat, ne isti faxim nusquam appareant, | |
| qui hic albo rete áliena oppugnant bona. | |
| sed sumne ego stultus, qui rem curo publicam, | 75 |
| ubi sint magistratus, quos curare oporteat? | |
| nunc huc intro ibo, visam hesternas reliquias, | |
| quieríntne recte necne, num afuerit febris, | |
| opertaen fuerint, ne quis obreptaverit. | |
| sed aperiuntur aedes, remorandust gradus. | 80 |