| I.iii | |
| Toxilvs Omnem rem inveni, ut sua sibi pecunia | 81 |
| hodie illam faciat leno libertam suam. | |
| sed eccúm parasitum, quoius mi auxilio est opus. | |
| simulabo quasi non videam: ita alliciam virum. | |
| curate istic vos atque adproperate ocius, | 85 |
| ne mihi morae sit quicquam, ubi ego intro advenero. | |
| commisce mulsum, struthea † coluthequam appara, | |
| bene ut in scutris concaleat, et calamum inice. | |
| iam pól ille hic aderit, credo, congerro meus. | |
| Sat. Me dicit, euge. Tox. Lautum credo e balineis | 90 |
| iam hic adfuturum. Sat. Vt ordine omnem rem tenet. | |
| Tox. Collyrae facite ut madeant et colyphia, | |
| ne mihi incócta detis. Sat. Rem loquitur meram. | |
| nihili sunt crudae, nisi quas madidas gluttias; | |
| tum nisi cremore crassost ius collyricum, | 95 |
| nihilist, macrum illud epicrocum pellucidum: | |
| quasi †iuream esse ius decet collyricum. | |
| nolo in vesicam quod eat, in ventrem volo. | |
| Tox. Prope me hic nescio quis loquitur. Sat. O mi Iuppiter | |
| terrestris, te coepulonus compellat tuos. | 100 |
| Tox. O Saturio, opportune advenisti mihi. | |
| Sat. Mendacium edepol dicis, atque haud te decet: | |
| nam essurio venio, non advenio saturio. | |
| Tox. At edes, nam iam intus ventris fumant focula. | |
| calefieri iussi reliquias. Sat. Pernam quidem | 105 |
| ius est adponi frigidam postridie. | |
| Tox. Ita fieri iussi. Sat. Ecquid hallecis? Tox. Vah, rogas? | |
| Sat. Sapis múltum ad genium. Tox. Sed <tu>, ecquid meministi, here | |
| qua de re ego tecum mentionem feceram? | |
| Sat. Memini: ut murena et conger ne calefierent; | 110 |
| nam nimio melius oppectuntur frigida. | |
| sed quid cessamus proelium committere? | |
| dum mane est, omnis esse mortalis decet. | |
| Tox. Nimis paéne manest. Sat. Mane quod tu occeperis | |
| negotium agere, id totum procedit diem. | 115 |
| Tox. Quaeso animum advorte hoc. iám heri narravi tibi | |
| tecumque oravi, ut nummos sescentos mihi | |
| dares utendos mutuos. Sat. Memini et scio, | |
| et te me orare et mihi non esse quod darem. | |
| nihili parasitus est, cui árgentum domi est: | 120 |
| lubido extemplo coeperest convivium, | |
| tuburcinari de suo, si quid domi est. | |
| cynicum esse egentem oportet parasitum probe: | |
| ampullam, strigilem, scaphium, soccos, pallium, | |
| marsuppium habeat, inibi paullum praesidi, | 125 |
| qui familiarem suam vitam oblectet modo. | |
| Tox. Iam nolo argentum: filiam utendam tuam | |
| mihi da. Sat. Numquam edepol cuiquam etiam utendam dedi. | |
| Tox. Non ad istuc quod tu insimulas. Sat. Quid eam vis? Tox. Scies. | |
| quia forma lepida et liberali est. Sat. Res itast. | 130 |
| Tox. Hic leno neque te novit neque gnatam tuam. | |
| Sat. Me ut quisquam norit, nisi ille qui praebet cibum? | |
| Tox. Ita est. hoc tu mihi reperire argentum potes. | |
| Sat. Cupio hercle. Tox. Tum tu me sine illam vendere. | |
| Sat. Tun illam vendas? Tox. Immo alium adlegavero | 135 |
| qui vendat, qui esse se peregrinum praedicet. | |
| sicut istic leno non sex menses Megaribus | |
| huc est cum commigravit. Sat. Pereunt reliquiae. | |
| posterius istuc tamen potest. Tox. Scin quam potest? | |
| numquam hercle hodie hic prius edes, ne frustra sis, | 140 |
| quam te hoc facturum quod rogo adfirmas mihi; | |
| atqué nisi gnatam tecum huc iam quantum potest | |
| adducis, exigam hercle ego te ex hac decuria. | |
| quid nunc? quid est? quin dicis quid facturus sis? | |
| Sat. Quaeso hercle me quoque etiam vende, si lubet, | 145 |
| dum saturum vendas. Tox. Hoc, si facturu's, face. | |
| Sat. Faciam equidem quae vis. Tox. Bene facis. propera, abi domum; | |
| praemonstra docte, praecipe astu filiae, | |
| quid fabuletur: ubi se natam praedicet, | |
| qui sibi parentes fuerint, unde surpta sit. | 150 |
| sed longe ab Athenis esse se gnatam autumet; | |
| et ut adfleat, cum ea memoret. Sat. Etiam tu taces? | |
| ter tanto peior ipsa est quam illam tu esse vis. | |
| Tox. Lepide hercle dicis. sed scin quid facias? cape | |
| tunicam atque zonam, et chlamydem adferto et causeam, | 155 |
| quam ille habeat qui hanc lenoni huic vendat. Sat. Eu, probe. | |
| Tox. Quasi sit peregrinus. Sat. Laudo. Tox. Et tu gnatam tuam | |
| ornatam adduce lepide in peregrinum modum. | |
| Sat. Πόθεν ornamenta? Tox. Abs chorago sumito; | |
| dare debet: praebenda aediles locaverunt. | 160 |
| Sat. Iam faxo hic aderunt. sed ego nihil horunc scio. | |
| Tox. Nihil hercle vero. nam ubi ego argentum accepero, | |
| continuo tu illam a lenone adserito manu. | |
| Sat. Sibi habeat, si non extemplo ab eo abduxero.— | |
| Tox. Abi et istuc cura. interibi egó puerum volo | 165 |
| mittere ad amicam meam, út habeat animum bonum, | |
| me esse effecturum <hoc> hodie. nimis longum loquor.— |