| II.i | |
| Sophoclidisca Satis fúit índoctae, ímmemori, insípienti dicére totiens. | 168 |
| nimis tándem me quidem pró barda et pro rústica reor habitam ésse aps te. | |
| quamquam égo vinum bibo, at mándata non cónsuevi simul bíbere una. | 170 |
| me quídem iam satis tibi spéctatam censébam esse et meos móres. | |
| nam equidém te iam sectór quintum hunc annúm, quom interea, crédo, | |
| ovis si ín ludum iret, pótuisset iam fíeri ut probe litterás sciret, | |
| quom interím tu meum ingeniúm fans atque infans nondum etiam edídicisti. | |
| potin út taceas? potin né moneas? | 175 |
| memini ét scio et calleo et cómmemini. | |
| amas pól misera: id tuos scátit animus. | |
| ego istúc placidum tibi ut sít faciam. | |
| Lemniselenis Miser ést qui amat.—Soph. Cérto is quidém nihilist, | |
| qui níl amat: quíd ei homini ópus vita est? | 180 |
| iré decet me, út erae opsequéns fiam, libéra ea opera ócius ut sit. | |
| convéniam hunc Toxilum: eius auris, quae mandata sunt, onerabo. |