| II.ii | |
| Toxilvs Sátin haec tibi sunt plána et certa? sátin haec meministi ét tenes? | 183 |
| Paegnivm Melius quam tu qui docuisti. Tox. Ain véro, verbereum caput? | |
| P. Aio enim véro. T. Quid ergo dixi? P. Ego recte apud illam dixero. | 185 |
| Tox. Non edepol scis. Paeg. Da hercle pignus, ni omnia memini et scio, | |
| et quidem sí scis tute, quot hodie habeas digitos in manu. | |
| Tox. Egon dem pignus tecum? Paeg. Audacter, si lubido est perdere. | |
| T. Bona pax sit potius. P. Tum tu igitur sine me ire. T. Et iubeo et sino; | |
| sed ita volo te ire, ut domí sis, cum ego te esse illi censeam. | 190 |
| Paeg. Faciam. Tox. Quo ergo is nunc? Paeg. Domum: uti domi sim, quom illi censeas. | |
| Tox. Scelus tu pueri es, atque ob istánc rem ego aliqui te peculiabo. | |
| Paeg. Scio fide hercle erili ut soleat impudicitia opprobrari | |
| nec subigi queantur umquam, ut pro éa fide habeant iudicem. | |
| T. Abi modo. P. Ego laudabis faxo. T. Sed has tabellas, Paegnium, | 195 |
| ipsi Lemniseleni fac des et quae iussi nuntiato. | |
| Soph. Cesso ire ego quo missa sum? | |
| P. Eo ego. T. I sane. ego domum ibo. face rem hanc cum cura geras. | |
| vola curriculo.—Paeg. Istuc marinus passer per circum solet. | |
| illic hinc abiit intro huc. sed quis haec ést quae med advorsum incedit? | 200 |
| S. Paegnium hic quidem est. P. Sophoclidisca haéc peculiarest eius | |
| quo ego sum missus. S. Nullus esse hodie hóc puero peior perhibetur. | |
| Paeg. Compellabo. Soph. Commorandust. Paeg. Apud hanc obieci * | |
| Soph. Paegnium, deliciae pueri, salve. quid agis? ut vales? | |
| Paeg. Sophoclidisca, di me amabunt. Soph. Quid me? Paeg. Vtrum hercle <di volent>; | 205 |
| sed si ut digna es faciant, odio hercle habeant et faciant male. | |
| Soph. Mitte male loqui. Paeg. Quom ut digna es dico, bene, non male loquor. | |
| Soph. Quid agis? Paeg. Feminam scelestam te astans contra contuor. | |
| Soph. Certe equidem puerum peiorem quam te novi neminem. | |
| Paeg. Quid male facio aut quoi male dico? Soph. Quoi pol cumque occasio est. | 210 |
| Paeg. Nemo homo umquam ita arbitratust. Soph. At pol multi esse ita sciunt. | |
| Paeg. Heia. Soph. Beia. Paeg. Tuo ex ingenio mores alienos probas. | |
| Soph. Fateor ego profecto me esse ut decet lenonis familiae. | |
| Paeg. Satis iam dictum habeo. Soph. Sed quid tu? confitere ut te autumo? | |
| Paeg. Fatear, si ita sim. Soph. Iam ábi, vicisti. Paeg. Abi núnciam ergo. Soph. Hoc mi expedi, | 215 |
| quó agis? Paeg. Quo tu? Soph. Dic tu. <Paeg. Dic tu. Soph.> Prior rogavi. Paeg. At post scies. | |
| Soph. Eo ego hinc haud longe. Paeg. Et quidem ego haud longe <hinc eo>. Soph. Quo ergo <is>, scelus? | |
| Paeg. Nisi scieró prius ex te, tu ex me numquam hoc quod rogitas scies. | |
| Soph. Numquam ecastor hodie scibis prius quam ex te audivero. | |
| Paeg. Itane est? Soph. Itane est. Paeg. Mala es. Soph. Scelestu's. Paeg. Decet me. Soph. Me quidem addecet. | 220 |
| Paeg. Quid ais? certumnest celare, quó iter facias, pessuma? | |
| Soph. Offirmastin occultare quo te immittas, pessume? | |
| Paeg. Par pari respondes dicto. abi iam, quando ita certa res. | |
| nihili facio scire. valeas. Soph. Asta. Paeg. At propero. Soph. Et pol ego item. | |
| Paeg. Ecquid habes? Soph. Ecquid tú? Paeg. Nil equidem. Soph. Cedo manum ergo. Paeg. Estne haec manus? | 225 |
| So. Vbi illa altera ést furtifica laeva? Pa. Domi eccam. huc nullam attuli. | |
| Soph. Habes nescio quid. Paeg. Ne me attrecta, subigitatrix. Soph. Sin te amo? | |
| Paeg. Male operam locas. Soph. Qui? Paeg. Quia enim nihil amas, quom ingratum amas. | |
| Soph. Temperi hanc vigilare oportet formulam atque aetatulam, | |
| né, ubi versicapillus fias, foede semper servias. | 230 |
| tu quidem haud étiam es octoginta pondo. Paeg. At confidentia | |
| illa militia militatur multo magis quam pondere. | |
| atque ego hanc [nunc] operam perdo. Soph. Quid iam? Paeg. Quia peritae praedico. | |
| sed ego cesso. Soph. Mane. Paeg. Molesta es. Soph. Ergo <ero> quoque, nisi scio, | |
| quó agas te. Paeg. Ad vos. Soph. Et pol ego ad vos. Paeg. Quid eo? Soph. Quid id ad te attinet? | 235 |
| Pa. Enim non ibis nunc, vicissim nisi scio. So. Odiosu's. Pa. Lubet. | |
| numquam hercle istuc exterebrabis, tu ut sis peior quam ego siem. | |
| Soph. Malitia certare tecum miseria est. Paeg. Mers tu mala es. | |
| So. Quid est quod metuas? Pa. Idem istuc quod tu. So. Dic ergo * | |
| [ne hoc cuiquam homini edicerem, omnes muti ut loquerentur prius.] | 240 |
| Pa. Edictum est magno opere mihi, ne quoiquam hoc homini crederem, | |
| omnes muti ut eloquerentur prius hoc quám ego. So. At tu hoc face: | |
| fide data credamus. Paeg. Novi: omnes sunt lenae levifidae, | |
| neque tippulae levius pondust, quam fides lenonia. | |
| So. Dic amabo. Pa. Dic amabo. So. Nolo ames. Pa. Facile impetras. | 245 |
| Soph. Tecum habeto. Paeg. Et tu hoc taceto. Soph. Tacitum erit. Paeg. Celabitur. | |
| Soph. Toxilo has fero tabellas tuo ero. Paeg. Abi, eccillum domi. | |
| at ego hánc ad Lemniselenem tuam eram opsignatam abietem. | |
| Soph. Quid istic scriptum? Paeg. Iuxta tecum, si tu nescis, nescio; | |
| nisi fortasse blanda verba. Soph. Ábeo. Paeg. Et ego ábiero.— Soph. Ambula.— | 250 |