| II.iii | |
| Sagaristio Ióvi opulento, íncluto, | 251 |
| Ope gnáto, suprémo, validó, viripoténti, | |
| opés, spes bonás, copiás commodánti | |
| * lubens vítulorque merito, | |
| quiá meo amico amíciter hanc cómmoditatis cópiam | 255 |
| danúnt, argenti mutui ut éi egenti opem adferam; | |
| quód ego non magis sómniabam neque opinabar neque censebam, | |
| eam fore mihi occasionem, ea nunc quasi decidit de caelo; | |
| nam erus meus me Eretriam misit, domitos boves ut sibi mercarer, | |
| dedit argentum, nam ibi mercatum dixit esse die septumi: | 260 |
| stultus, qui hoc mihi daret argentum, cuius ingenium noverat. | |
| nam hoc argentum álibi abutar: boves, quos emerem, non erant; | |
| nunc et amico prosperabo et genio meo multá bona faciam, | |
| diu quo bene erit, die úno absolvam: tux tax tergo erit meo. non curo. | |
| nunc amico homini boves dómitos mea ex crumina largiar. | 265 |
| nam id demum lepidumst, triparcos homines, vetulos, avidos, aridos | |
| béne admordere, qui salinum servo obsignant cum sale. | |
| virtús, ubi occásio admonet, dispicere. quid faciet mihi? | |
| verberibus caedi iusserit, compédes impingi? vapulet, | |
| ne sibi me credat supplicem fore: vae illi, nil iam mihi novi | 270 |
| offérre potest, quin sím peritus. sed * Toxili | |
| púerum Paegnium eccum. | 271a |