| II.iv | |
| Paegnivm Pensúm meum, quod datumst, cónfeci. nunc dómum propero. Sag. Mane, etsí properas. | 272 |
| Paégnium, ausculta. Pa. Emere oportet, quem tibi oboediré velis. S. Asta. | |
| Paeg. Exhibeas molestiam, ut opínor, si quid debeam, | |
| qui nunc sic tamen es molestus. Sag. Scelerate, etiam respicis? | 275 |
| Paeg. Scio ego quid sim aetatis, eo istuc maledictum impune auferes. | |
| Sag. Vbi Tóxilus est tuus érus? Paeg. Vbi illí libet, néque te consulit. Sag. Etiam | |
| dicís ubi sit, venéfice? | |
| Paeg. Néscio, inquam, ulmítriba tu. | |
| Sag. Male dícis maiorí. Paeg. Prior proméritus perpetiáre. | 280 |
| servam operam, linguam liberam erus iussit med habere. | 280a |
| Sag. Dicisne mi, ubi sit Toxilus? Paeg. Dico ut perpetuo pereas. | 281 |
| Sag. Caedere hodie tu restibus. Paeg. Tua quidem, cucule, causa! | |
| non hercle, si os perciderim tibi, metuam, morticine. | |
| Sag. Video ego te: iam incubitatus es. Paeg. Ita sum. quid id ad te [attinet]? | |
| at non sum, ita ut tu, gratiis. Sag. Confidens. Paeg. Sum hercle vero. | 285 |
| nam ego me confido liberum fore, tu te numquam speras. | |
| Sag. Potin ut molestus ne sies? Paeg. Quod dicis facere non quis. | |
| Sa. Abi in malam rem. Pa. At tu domum: nam ibi tibi parata praestost. | |
| Sag. Vadatur hic me. Paeg. Vtinam vades desint, in carcere ut sis. | |
| Sag. Quid hoc? Paeg. Quid est? Sag. Etiam, scelus, male loquere? Paeg. Tandem ut liceat, | 290 |
| quom servos sis, servom tibi male dicere. Sag. Itane? specta | |
| quid dedero. Paeg. Nil, nam nil habes. Sag. Di deaeque me omnes perdant— | |
| Paeg. Amicus sum, eveniant volo tibi quae optas. Sag. Atque id fiat, | |
| nisi te hodie, si prehendero, defigam in terram colaphis. | |
| Paeg. Tun me defigas? te cruci ipsum adfigent propediem alii. | 295 |
| Sag. Qui te di deaeque—scis quid hinc porro dicturus fuerim, | |
| ni linguae moderari queam. potin abeas? Paeg. Abigis facile. | |
| nam umbra mea iam intus vapulat.—Sag. Vt istúnc di deaeque perdant. | |
| tamquam proserpens bestiast bilinguis et scelestus. | |
| hercle illum abiisse gaudeo. foris aperit, eccere autem | 300 |
| quem convenire maxime cupiebam egreditur intus. |