| II.v | |
| Toxilvs Paratum iam esse dicito, unde argentum sit futurum, | 302 |
| iubeto habere animum bonum, dic me illam amare multum; | |
| ubi se adiuvat, ibi me adiuvat. quae dixi ut nuntiares, | |
| satin ea tenes? Sophoclidisca Magis cálleo quam aprugnum callum callet.— | 305 |
| Tox. Propera, abi domum. * Sag. Nunc ego huic graphice facetus fiam. | |
| subnixis alis me inferam atque amicibor gloriose. | |
| Tox. Sed quís hic ansatus ambulat? Sag. Magnifice conscreabor. | |
| Tox. Sagaristio hic quidemst. quíd agitur, Sagaristio? ut valetur? | |
| ecquid, quod mandavi tibi, †estne in te speculae? Sag. Adito. | 310 |
| videbitur. factum volo. venito. promoneto. | |
| Tox. Quid hoc híc in collo tibi tumet? Sag. Vomicast, pressare parce; | |
| nam ubi quí mala tangit manu, dolores cooriuntur. | |
| Tox. Quando istaec innatast tibi? Sag. Hodie. Tox. Secari iubeas. | |
| Sag. Metuo, ne immaturam secem, ne exhibeat plus negoti. | 315 |
| Tox. Inspicere morbum tuom lubet. Sag. Ah ah, abi atque cave sis | |
| a cornu. Tox. Quid iam? Sag. Quia boves bini hic sunt in crumina. | |
| Tox. Emitte sodes, ne enices fame; sine ire pastum. | |
| Sag. Enim métuo, ut possim reicere in bubile, ne vagentur. | |
| Tox. Ego reiciam. habe animum bonum. Sag. Credetur, commodabo. | 320 |
| sequere hac sis. argentum hic inest, quod mecum dudum orasti. | |
| Tox. Quid tú ais? Sag. Dominus me bovis mercatum Eretriam misit. | |
| nunc mi Eretria erit haec tua domus. Tox. Nimis tú facete loquere. | |
| atque ego omne argentúm tibi hoc actutum incolume redigam; | |
| nam iam omnes sycophantias instruxi et comparavi, | 325 |
| quo pacto ab lenone auferam hoc argentum, Sag. Tanto melior. | |
| Tox. Et mulier ut sit libera atque ipse ultro det argentum. | |
| sed sequere me: ad eam rem usus est tua mihi opera.—Sa. Vtere ut vis.— |