| III.i | |
| Satvrio Quae res bene vortat mi et tibi et ventri meo | 329 |
| perennitatique adeo huic, perpetuo cibus | 330 |
| ut mihi supersit, suppetat, superstitet: | |
| sequere hac, mea gnata, me, cum dis volentibus. | |
| quoi rei opera detur scis, tenes, intellegis; | |
| communicavi tecum consilia omnia. | |
| ea causa ad hoc exemplum te exornavi ego. | 335 |
| venibis tu hodie, virgo. Virgo Amabo, mi pater, | |
| quamquam libenter escis alienis studes, | |
| tuin véntris causa filiam vendas tuam? | |
| Sat. Mirum quin regis Phílippi causa aut Attali | |
| te potius vendam quam mea, quae sis mea. | 340 |
| Vir. Vtrum tú pro ancilla mé habes an pro filia? | |
| Sat. Vtrum hercle magis in ventris rem videbitur. | |
| meum, opino, imperiumst in te, non in me tibi. | |
| Vir. Tua istaéc potestas est, pater. verum tamen, | |
| quamquam res nostrae sunt, pater, pauperculae, | 345 |
| modice et modeste meliust vitam vivere; | |
| nam ad paupertatem si admigrant infamiae, | |
| gravior paupertas fit, fides sublestior. | |
| Sat. Enim véro odiosa es. Vir. Non sum, neque me esse arbitror, | |
| quom parva natu recte praecipio patri. | 350 |
| nam inimici famam non ita ut natast ferunt. | |
| Sat. Ferant eantque maximam malam crucem; | |
| neque ego ínimicitias omnes pluris existimo, | |
| quam mensa inanis nunc si apponatur mihi. | |
| Vir. Patér, hominum immortalis est infamia; | 355 |
| etiam tum vivit, cum esse credas mortuam. | |
| Sat. Quid? metuis, ne te vendam? Vir. Non metuo, pater. | |
| verum insimulari nolo. Sat. At nequiquam nevis. | |
| meo modo istuc potius fiet quam tuo | |
| fiat. quae hae res sunt? Vir. Cogita hoc verbum, pater: | 360 |
| erus sí minatus est malum servo suo, | |
| tametsi íd futurum non est, ubi captumst flagrum, | |
| dum tunicas ponit, quanta adficitur miseria! | |
| ego nunc quod non futurumst formido tamen. | |
| Sat. Virgo atque mulier nulla erit quin sit mala, | 365 |
| quae praeter sapiet quam placet parentibus. | |
| Vir. Virgo atque mulier nulla erit quin sit mala, | |
| quae reticet, si quid fieri pervorse videt. | |
| Sat. Malo cavere meliust te. Vir. At si non licet | |
| cavere, quid agam? nám ego tibi cautum volo. | 370 |
| Sa. Malusne égo sum? Vi. Non es, neque me dignumst dicere, | |
| verum ei rei operam do, ne alii dicant, quibus licet. | |
| Sat. Dicat quod quisque volt; ego de hac sententia | |
| non demovebor. Vir. At, meo sí liceat modo, | |
| sapienter potius facias quam stulte. Sat. Lubet. | 375 |
| Vir. Lubere per me tibi licere intellego; | |
| verum lubere hau lubeat, sí liceat mihi. | |
| Sat. Futura es dicto oboediens an non patri? | |
| Vir. Futura. Sat. Scis iam tibi quae praecepi? Vir. Omnia. | |
| Sat. Et ut surrupta fueris? Vir. Docte calleo. | 380 |
| Sat. Et qui parentes fuerint? Vir. Habeo in memoria. | |
| necessitate me mala ut fiam facis. | |
| verum videto, me ubi voles nuptum dare, | |
| ne haec fama faciat repudiosas nuptias. | |
| Sat. Tace, stúlta. non tu nunc hominum mores vides? | 385 |
| quoivis modi hic cum [mala] fama facile nubitur: | |
| dum dos sit, nullum vitium vitio vortitur. | |
| Vir. Ergo istuc facito ut veniat in mentem tibi, | |
| me esse indotatam. Sat. Cave sis tu istuc dixeris. | |
| pol deum virtute dicam et maiorum meum, | 390 |
| ne te indotatam dicas, quoi dos sit domi: | |
| librorum eccillum hábeo plenum soracum. | |
| si hoc adcurassis lepide, cui rei operam damus, | |
| dabuntur dotis tibi inde sescenti logi, | |
| atque Attici omnes; nullum Siculum acceperis: | 395 |
| cum hac dote poteris vel mendico nubere. | |
| Vir. Quin tu me ducis, si quo ducturu's, pater? | |
| vel tu me vende vel face quid tibi lubet. | |
| Sat. Bonum aequomque oras. sequere hac.—Vir. Dicto sum audiens.— |