| III.ii | |
| Dordalvs Quidnam esse acturum hunc dicam vicinum meum, | 400 |
| qui mihi iuratust sese hodie argentum dare? | |
| quod si non dederit atque hic dies praeterierit, | |
| ego argentum, ille iusiurandum amiserit. | |
| sed ibi concrepuit foris. quisnam egreditur foras? |