| IV.iii | |
| Dordalvs Quoí homini di própitii sunt, áliquid obiciúnt lucri; | 470 |
| nam égo hodie compendi feci binos panes in dies. | |
| íta ancillá mea quae fuit hodie, sua nunc est: argento vicit; | |
| iám hodie alienum cenabit, nil gustabit de meo. | |
| sumne probus, sum lepidus civis, qui Atticam hodie civitatem | |
| maximam maiorem feci atque auxi civi femina? | 475 |
| sed ut ego hodie fui benignus, ut ego multis credidi, | |
| nec satis a quiquam homine accepi: ita prosum credebam omnibus; | |
| nec metuo, quibus credidi hodie, ne quis mi in iure abiurassit: | |
| bonus volo iam ex hoc die esse—quod neque fiet neque fuit. | |
| Tox. Hunc hominem ego hodie in trasennam doctis deducam dolis, | 480 |
| itaque huic insidiae paratae sunt probe. adgrediar virum. | |
| quid agis? Dor. Credo. Tox. Únde agis te, Dordale? Dor. Credo tibi. | |
| di dent, quae velis. Tox. Eho, an iám manu emisisti mulierem? | |
| D. Crédo edepol, credo, inquam, tibi. T. Iam liberta auctu's? D. Enicas. | |
| quin tíbi me dico crédere. T. Dic bona fíde: iam liberast? D. Ólim. | 485-486 |
| i, i ád forum ad praetorem, éxquire, siquidém mihi credere nón vis. | 487 |
| líbera, inquam, est: ecquid audis? Tox. At tibi di bene faciant omnes. | |
| númquam enim pósthac tibi nec tuorum quoiquam quod nolis volam. | |
| Dor. Abi, né iura, satis crédo. | 490 |
| Tox. Vbi núnc tua libertást? Dor. Apud te. Tox. Ain, apud mést? Dor. Aio, inquam, apud te ést, inquam. | |
| Tox. Ita mé di ament, ut ob ístam rem tibi múlta bona instant á me. | |
| nam est rés quaedam, quam occúltabam tibi dícere: nunc eam nárrabo, | |
| unde tú pergrande lucrúm facias: faciam, út mei memineris, dúm vitam | |
| vivás. Dor. Bene dictis tuís bene facta aurés meae auxilium expóscunt. | 495 |
| Tox. Tuom prómeritumst, merito út faciam. et ut mé scias esse ita fácturum, | |
| tabellás tene has, péllege. Dor. Istaé quid ad mé? Tox. Immo ád te attinént et tuá refert. | |
| nam ex Pérsia sunt haec állatae mihi a méo ero. D. Quando? T. Haud dúdum. | |
| Dor. Quid istaé narrant? Tox. Percóntare ex ipsís. ipsae tibi nárrabunt. | |
| Dor. Cedo sáne [mihi]. Tox. At clare récitato. Dor. Tace, dúm pellego. Tox. Hau verbúm faciam | 500 |
| Dor. Salutem dicit Toxilo Timarchides | |
| et familiae omni. si valetis, gaudeo. | |
| ego valeo recte et rem gero et facio lucrum, | |
| neque istóc redire his octo possum mensibus, | |
| itaque hic est quod me detinet negotium. | 505 |
| Chrysopolim Persae cepere urbem in Arabia, | |
| plenam bonarum rerum atque antiquom oppidum: | |
| ea comportatur praeda, ut fiat auctio | |
| publicitus; ea res me domo expertem facit. | |
| operam atque hospitium ego isti praehiberi volo, | 510 |
| qui tibi tabellas adfert. cura quae is volet, | |
| nam is mihi honores suae domi habuit maxumos. | |
| Dor. Quíd id ad me aut ad meam rem refert, Persae quid rerum gerant | |
| aut quid erus tuos? Tox. Tace, stultiloque; nescis quid te instet boni | |
| neque quam tibi Fortuna faculam lucrifera adlucere volt. | 515 |
| Dor. Quae istaec lucrifera est Fortuna? Tox. Istas, quae norunt, roga. | |
| ego tantumdem scio quantum tu, nisi quod pellegi prior. | |
| sed, ut occepisti, ex tabellis nosce rem. Dor. Bene me mones. | |
| fac silentium. Tox. Nunc ad illud venies quod refert tua. | |
| Dor. Iste quí tabellas adfert adduxit simul | 520 |
| forma expetenda liberalem virginem, | |
| furtivam, abductam ex Arabia penitissuma; | |
| eam te volo accurare ut istic veneat. | |
| ac suo periclo is emat qui eam mercabitur: | |
| mancipio neque promittet neque quisquam dabit. | 525 |
| probum et numeratum argentum ut accipiat face. | |
| haec cura, et hospes cura ut curetur. vale. | |
| Tox. Quíd igitur? postquam recitasti quod erat cerae creditum, | |
| iam mihi credis? Dor. Vbi nunc illest hospes, qui hasce huc attulit? | |
| Tox. Iam hic credo aderit: arcessivit illam a navi. Dor. Nil mi opust | 530 |
| litibus neque tricis. quam ob rem ego argentum enumerem foras? | |
| nisi mancipio accipio, quid eo mi opus est mercimonio? | |
| Tox. Tacen an non taces? numquam ego te tam esse matulam credidi. | |
| quid metuis? Dor. Metuo hercle vero. sensi ego iam compluriens, | |
| neque mi haud imperito eveniet, tali ut in luto haeream. | 535 |
| Tox. Nil pericli mihi videtur. Dor. Scio istuc, sed metuo mihi. | |
| Tox. Mea quidem istuc nil refert: tua ego hoc facio gratia, | |
| ut tibi recte conciliandi primo facerem copiam. | |
| Dor. Gratiam habeo. sed te de aliis, quam alios de te suaviust | 539-540 |
| fieri doctos. Tox. Ne quis vero ex Arabia penitissuma | 541 |
| persequatur. etiam tu illam destinas? Dor. Videam modo | |
| mercimonium. Tox. Aequa dicis. séd optume eccum ipse advenit | |
| hospes ille, qui has tabellas attulit. Dor. Hicinest? Tox. Hic est. | |
| Dor. Haecine illást furtiva virgo? Tox. Iuxta tecum aeque scio, | 545 |
| nisi quia specie quidem edepol liberalist, quisquis est. | |
| Dor. Sat edepol concinnast facie. Tox. Vt contemptim carnufex. | |
| taciti contemplemur formam. Dor. Laudo consilium tuom. |