| IV.iv | |
| Sagaristio Satin Athenae tibi sunt visae fortunatae atque opiparae? | 549 |
| Virgo Vrbis speciem vidi, hominum móres perspexi parum. | 550 |
| Tox. Numquid in principió cessavit verbum docte dicere? | |
| Dor. Hau potui etiam in primo verbo perspiceré sapientiam. | |
| Sag. Quid id quod vidisti? ut munitum muro tibi visum oppidumst? | |
| Vir. Si incolae bene sunt morati, pulchre munitum arbitror. | |
| perfidia et pecúlatus ex urbe et avaritia si exulant, | 555 |
| quarta invidia, quinta ambitio, sexta óbtrectatio, | |
| septimum periurium, Tox. Euge. Vir. Octava indiligentia, | |
| nona iniuria, decimum, quod pessimum adgressust, scelus: | |
| haec unde aberunt, ea urbs moenita muro sat erit simplici; | |
| ubi ea aderúnt, centumplex murus rebus servandis parumst. | 560 |
| Tox. Quid ais tu? Dor. Quid vis? Tox. Tu in illis es decem sodalibus: | |
| té in exilium ire hinc oportet. Dor. Quid iam? Tox. Quia periurus es. | |
| D. Verba quidem haud indocte fecit. T. Ex tuo, inquam, usust: eme hanc. | |
| D. Edepol qui cum hanc magis contemplo, magis placet. T. Si hanc emeris, | |
| di immortales, nullus leno te alter érit opulentior. | 565 |
| evortes tuo arbitratu hómines fundis, familiis; | |
| cum optimis viris rem habebis, gratiam cupient tuam: | |
| venient ad te comissatum. Dor. At ego intro mitti votuero. | |
| Tox. At enim illi noctu occentabunt ostium, exurent fores: | |
| proin tu tibi iubeás concludi aédis foribus ferreis, | 570 |
| ferreas aedis commutes, limina indas ferrea, | |
| ferream seram atque anellum; ne sis ferro parseris: | |
| ferreas tute tibi impingi iubeas crassas compedis. | |
| Dor. I sis in malum cruciatum. Tox. I sane tu, [hanc eme atque] ausculta mihi. | |
| Dor. Modo uti sciam, quanti indicet. Tox. Vin huc vocem? Dor. Ego illo accessero. | 575 |
| Tox. Quid agis, hospes? Sag. Venio, adduco hanc ad te, ut dudum dixeram. | |
| nám heri in portum noctu navis venit. veniri hanc volo, | |
| si potest; si non potest, iri hinc volo quantum potest. | |
| Dor. Salvos sis, adulescens. Sag. Siquidem hanc vendidero pretio suo. | |
| Tox. At qui aut hoc emptore vendes pulchre, aut alio non potis. | 580 |
| S. Esne tu huic amicus? T. Tam quam di omnes qui caelum colunt. | |
| Dor. Tum tu mi es inimicus certus. nam generi lenonio | |
| numquam ullus deus tám benignus fuit, qui fuerit propitius. | |
| Sag. Hoc age. opusnest hac tibi empta? Dor. Si tibi venissest opus, | |
| mihi quoque emptast; si tibi subiti nihil est, tantumdemst mihi. | 585 |
| Sag. Indica, fac pretium. Dor. Tua mers est, tua indicatiost. | |
| Tox. Aequom hic orat. Sag. Vin bene emere? Dor. Vin tu pulchre vendere? | |
| Tox. Ego scio hercle utrumque velle. Dor. Age, indica prognariter. | |
| S. Prius dico: hanc mancupio nemo tibi dabit. iam scis? D. Scio. | |
| indica, minimo daturus qui sis, qui duci queat. | 590 |
| Tox. Tace, tace. nimis tú quidem hercle homo stultus es pueriliter. | |
| Dor. Quid ita? Tox. Quia enim te ex puella prius percontari volo | |
| quae ad rem referúnt. Dor. Atque hercle tu me monuisti hau male. | |
| vide sis, ego ille doctus leno paene in foveam decidi, | |
| ni hic adesses. quantum est adhibere hominem amicum, ubi quid geras. | 595 |
| Tox. Quo genere aut qua in patria nata sit aut quibus parentibus, | |
| ne temere hanc te emisse dicas suasu atque impulsu meo, | |
| volo te percontari. Dor. Quin laudo, inquam, consilium tuom. | |
| T. Nisi molestum est, percontari hanc paucis hic volt. S. Maxime, | |
| suo arbitratu. Tox. Quid stas? adi sis tute atque ipse itidem roga, | 600 |
| ut tibi percontari liceat quae velis; etsi mihi | |
| dixit dare potestatem eius; sed ego te malo tamen, | |
| eumpse adire, ut ne contemnat te ille. Dor. Satis recte mones. | |
| hospes, volo ego hanc percontari. Sag. A terra ad caelum, quid lubet. | |
| Dor. Iube dum eam hoc accedat ad me. Sag. I sane ac morem illi gere. | 605 |
| percontare, exquire quid vis. Tox. Age, age nunc tu, in proelium | |
| vide ut ingrediare auspicato. Vir. Liquidumst auspicium, tace. | |
| curabo ut praedati pulchre ad castra convertamini. | |
| Tox. Concede istuc, ego illam adducam. Dor. Age, ut rem esse in nostram putas. | |
| T. Ehodum huc, virgo. vide sis quid agas. V. Taceas, curabo ut voles. | 610 |
| Tox. Sequere me. adduco hanc, si quid vis ex hac percontarier. | |
| D. Enim volo te adesse. T. Hau possum quin huic operam dem hospiti, | |
| quoí erus iussit. quid si hic non volt mé adesse una? Sag. Immo i modo. | |
| Tox. Do tibi ego operam. Dor. Tibi ibidem das, ubi tu tuom amicum adiuvas. | |
| Tox. Exquire. heus tu, advigila. Vir. Satis est dictum: quamquam ego serva sum, | 615 |
| scio ego officium meum, ut quae rogiter vera, ut accepi, eloquar. | |
| Tox. Virgo, híc homo probus est. Vir. Credo. Tox. Non diu apud hunc servies. | |
| Vir. Ita pol spero, si parentes facient officium suom. | |
| Dor. Nolo ego te mirari, si nos ex te percontabimur | |
| aut patriam tuam aut parentes. Vir. Quor ego id mirer, mi homo? | 620 |
| servitus mea mi interdixit, ne quid mirer meum malum. | |
| Dor. Noli flere. Tox. Ah, di istam perdant, ita catast et callida. | |
| ut sapiens habet cór, quam dicit quod opust! Dor. Quid nomen tibist? | |
| Tox. Nunc metuo ne peccet. Vir. Lucridi nomen in patria fuit. | |
| Tox. Nomen atque omen quantivis iam est preti. quin tu hanc emis? | 625 |
| nimis pavebam, ne peccaret. expedivit. Dor. Si te emam, | |
| mihi quoque Lucridem confido fore te. Tox. Tu si hanc emeris, | |
| numquam hercle hunc mensem vortentem, credo, servibit tibi. | |
| Dor. Ita velim quidem hercle. Tox. Optata ut evenant, operam addito. | |
| nihil adhuc peccavit etiam. Dor. Vbi tu nata es? Vir. Vt mihi | 630 |
| mater dixit, in culina, in angulo ad laevam manum. | |
| Tox. Haec erit tibi fausta meretrix: natast in calido loco, | |
| ubi rerum omnium bonarum copiast saepissume. | |
| tactust leno; qui rogaret, ubi nata esset diceret, | |
| lepide lusit. Dor. At ego patriam te rogo quae sit tua. | 635 |
| Vir. Quae mihi sít, nisi haec ubi nunc sum? Dor. At ego illam quaero quae fuit. | |
| Vir. Omne ego pro nihilo esse duco quod fuit, quando fuit: | |
| tamquam hominem, quando animam ecflavit, quid eum quaeras qui fuit? | |
| Tox. Ita me di bene ament, sapienter. atque equidem miseret tamen. | |
| sed tamen, virgo, quae patriast tua, age mi actutum expedi. | 640 |
| quid taces? Vir. Dico equidem: quando hic servio, haec patriast mea. | |
| Tox. Iam de istoc rogare omitte (non vides nolle eloqui?) | |
| ne suarúm se miseriarum in memoriam inducas. Dor. Quid est? | |
| captusne est pater? Vir. Non captus, sed quod habuit perdidit. | |
| Tox. Haec erit bono genere nata: nil scit nisi verum loqui. | 645 |
| Dor. Quis fuit? dic nomen. Vir. Quid illum miserum memorem qui fuit? | |
| nunc et illúm miserum et me miseram aéquom est nominarier. | |
| Dor. Quoius modi is <suo> ín populo habitust? Vir. Nemo quisquam acceptior: | |
| servi liberique amabant. Tox. Hominem miserum praedicas, | |
| quom ét ipsus prorsus perditust et benevolentis perdidit. | 650 |
| Dor. Emam, opinor. Tox. Etiam opinor? summo genere esse arbitror; | |
| divitias tu ex istac facies. Dor. Ita di faxint. Tox. Eme modo. | |
| Vir. Iam hoc tibi dico: [iam] actutum ecastor meus pater, ubi me sciet | |
| veniisse, ipse aderit et me abs te redimet. T. Quid nunc? D. Quid est? | |
| Tox. Audin quid ait? Vir. Nam etsi res sunt fractae, amici sunt tamen. | 655 |
| Dor. Ne sis plora; libera eris actutum, si crebro cades. | |
| vin mea esse? Vir. Dum quidem ne nímis diu tua sim, volo. | |
| Tox. Satin ut meminit libertatis? dabit haec tibi grandis bolos. | |
| age si quid agis. ego ad hunc redeo. sequere. redduco hanc tibi. | |
| Dor. Adulescens, vin vendere istanc? Sag. Magis libet quam perdere. | 660 |
| Dor. Tum tu pauca in verba confer: qui datur, tanti indica. | |
| Sag. Faciam ita ut te velle video, út emas. habe centum minis. | |
| Dor. Nimiumst. Sag. Octoginta. Dor. Nimiumst. Sag. Nummus abesse hinc non potest, | |
| quod nunc dicam. Dor. Quid id est ergo? eloquere actutum atque indica. | |
| Sag. Tuo periclo sexaginta haec dabitur argenti minis. | 665 |
| Dor. Toxilé, quid ago? Tox. Di deaeque te agitant irati, scelus, | |
| qui hanc non properes destinare. D. Habeto. T. Eu, praedatu's probe. | |
| non edepol minis trecentis carast. fecisti lucri. | |
| Sag. Heus tu, etiam pro vestimentis huc decem accedent minae. | |
| Dor. Abscedent enim, nón accedent. Tox. Tace sis, non tu illum vides | 670 |
| quaerere ansam, infectum ut faciat? abin atque argentum petis? | |
| * * atque ut dignust perit. | 671a |
| Dor. Heus tu serva istum. Tox. Quin tu is intro? Dor. Abeo atque argentum affero.— | 672 |