| IV.vi | |
| Dordalvs Probae hic argenti sunt sexaginta minae, | 683 |
| duobus nummis minus est. Sag. Quid ei nummi sciunt? | |
| Dor. Cruminam hanc emere aut facere uti remigret domum. | 685 |
| Sag. Ne non sat esses leno, id metuebas miser, | |
| impure, avare, ne crumillam amitteres? | |
| Tox. Sine quaeso. quando lenost, nil mirum facit. | |
| Dor. Lucro faciundo ego auspicavi in hunc diem: | |
| nil mihi tam parvist, quin me id pigeat perdere. | 690 |
| age, accipe hoc sis. Sag. Hunc in collum, nisi piget, | |
| impone. Dor. Vero fiat. Sag. Numquid ceterum | |
| me voltis? Tox. Quid tam properas? Sag. Ita negotiumst: | |
| mandatae quae sunt, volo deferre epistulas; | |
| geminum autem fratrem servire audivi hic meum, | 695 |
| eum ego ut requiram átque uti redimam volo. | |
| Tox. Atque edepol tu me commonuisti haú male. | |
| videor vidisse hic forma persimilem tui, | |
| eadém statura. Sag. Quippe qui frater siet. | |
| Dor. Quid est tibi nomen? Tox. * quod ad te attinet. | 700 |
| Dor. Quid attinet non scire? Sag. Ausculta ergo, ut scias: | |
| Vaniloquidorus Virginesvendonides | |
| Nugiepiloquides Argentumexterebronides | |
| [Tedigniloquides Nugides Palponides] | |
| Quodsemelarripides Numquameripides. em tibi. | 705 |
| Dor. Eu hercle, nomen multimodis scriptumst tuom. | |
| Sag. Ita sunt Persarum mores, longa nomina, | |
| contortiplicata habemus. numquid ceterum | |
| voltis? Dor. Vale. Sag. Et vos, nam animus iam in navist meus. | |
| Tox. Cras ires potius, hodie hic cenares. Sag. Vale.— | 710 |