| IV.ix | |
| Satvrio Nisi ego illum hominem perdo, perii. atque optume | 738 |
| eccum ipsum ante aedes. Vir. Salve multum, mi pater. | |
| Sat. Salve, mea gnata. Dor. Ei, Persa me pessum dedit. | 740 |
| Vir. Pater hic meus est. Dor. Hem, quid? pater? perii oppido. | |
| quid ego igitur cesso infelix lamentarier | |
| minas sexaginta? Sat. Ego pol te faciam, scelus, | |
| te quoque etiam ipsum ut lamenteris. Dor. Occidi. | |
| Sat. Age ambula in ius, leno. Dor. Quid me in ius vocas? | 745 |
| Sat. Illi apud praetorem dicam. sed ego in ius voco. | |
| Dor. Nonne antestaris? Sat. Tuan ego causa, carnufex, | |
| cuiquam mortali libero auris atteram, | |
| qui hic commercaris civis homines liberos? | |
| Dor. Sine dicam. Sat. Nolo. Dor. Aúdi. Sat. Surdus sum. ambula. | 750 |
| sequere hac, sceleste, feles virginaria. | |
| sequere hac, mea gnata, me usque ad praetorem.—Vir. Sequor.— |