| V.i | |
| Toxilvs Hostíbus victis, civíbus salvis, re plácida, pacibus pérfectis, | 753 |
| bello éxstincto, re béne gestá, integró exércitu et praésidiis, | |
| cum béne nos, Iuppiter, iúvisti, dique álii omnes caelípotentes, | 755 |
| eas vóbis habeo grátes atque ago, quía probe sum últus meum ínimicum. | |
| nunc ób eam rem inter párticipes didám praedam et partícipabo. | |
| íte foras: híc volo ante óstium et iánuam | |
| meos párticipes bene accípere. | 758a |
| státuite hic léctulos, pónite hic quae ádsolent. | 759 |
| hic státui volo primum † aliqua mihi, | 759a |
| unde égo omnis hilaros, lúdentis, laetíficantis faciam út fiant, | 760 |
| quorum ópera mihi facilía factu facta haéc sunt, quae volui éffieri. | |
| nam impróbus est homo qui béneficium scit áccipere et reddére nescit. | |
| Lemnisilenis Toxíle mi, cur ego síne te sum, cur tu aútem sine me es? T. Ágedum ergo, | |
| accéde ad me atque ampléctere sis. Lemn. Ego véro. Tox. Oh, nihil hoc mágis dulcest. | |
| sed, amábo, oculus meus, quín lectis nos áctutum comméndamus? | 765 |
| Lemn. Omnía quae tu vis, éa cupio. Tox. Mutúa fiunt a me. age, age ergo, | |
| tu Ságaristio, accumbe ín summo. Sagaristio Ego níl moror: cedo parem, quém pepigi. | |
| Tox. Temperí. Sag. Mi istuc temperí serost. Tox. Hoc age, accúmbe. hunc diém suavem | |
| meum nátalem agitemús amoenum. date aquám manibus, apponíte mensam. | |
| do hanc tíbi florentem flórenti. tu hic éris dictatrix nóbis. | 770 |
| Lemn. Age, púere, ab summo séptenis cyathís committe hos lúdos. | |
| Tox. Move mánus, propera, Paegniúm, tarde cyathós mihi das, cedo sáne. | |
| bene míhi, bene vobis, béne meae amicae, optátus hic míhi dies dátus hodiést. | |
| ab dís, quia te licet líberam med amplécti. Lemn. Tua factum ópera. | |
| Tox. Bene omníbus nobis. hoc méa manus tuaé poclúm donat, ut amántem | 775 |
| amantí decet. Lemn. Cédo. Tox. Accípe. Tox. Bene eí qui invidét mi et eí qui hoc gaúdet. |