| V.ii | |
| Dordalvs Qui súnt † qui erunt quiqué fuerunt quiqué futuri sunt pósthac, | 777 |
| solus ego omnibus antideo facilé, miserrímus hominum út vivam. | |
| perii, ínterii. pessímus hic mi dies hódie inluxit córruptor, | 779-780 |
| ita mé Toxilus perfábricavit itaqué meam rem divéxavit. | 781 |
| vehiclum árgenti miser éieci [amisi], neque quam ób rem eieci, hábeo. | |
| qui illúm Persam atque omnís Persas atque étiam omnis persónas | |
| male di ómnes perdant, íta misero Toxílus haec mihi concívit. | |
| quia eí fidem non habui árgenti, eo míhi eas machinas mólitust; | 785 |
| quem pól ego ut non in crúciatum atque in cómpedis cogam, sí vivam, | |
| siquidem húc umquam erus rediérit eius, quod spéro—sed quid ego áspicio? | |
| hoc víde, quae haec fabulast? híc quidem pol potánt. adgrediar. ó bone vir, | |
| salvéto, et tu, bona líberta. Tox. Dordálus hic quidemst. Sag. Quin iúbe adire. | 789-790 |
| Tox. Adi, sí libet. Sag. Agite, adplaúdamus. Tox. Dordále, homo lepidissúme, salve. | 791 |
| locus híc tuos est, hic accumbe. férte aquam pédibus. praeben tú puere? | |
| Dor. Ne sís me uno digito áttigeris, ne te ád terram, scelus, ádfligam. | |
| Paeg. At tíbi ego hoc continuó cyatho oculum éxcutiam † tuum. | |
| Dor. Quid aís, crux, stimulorúm tritor? quo módo me hodie versávisti, | 795 |
| ut me ín tricas coniécisti, quo módo de Persa mánus mi aditast? | |
| Tox. Iurgium hínc auféras, si sápias. | |
| Dor. At, bóna liberta, haec scívisti et me célavisti? Lemn. Stúltitiast, | |
| cui béne esse licet, eum praévorti litíbus. posterius ístaec te | 799-800 |
| magis pár agerest. Dor. Vrítur cor mi. Tox. Da illí cantharum, extingue ígnem, si | 801 |
| cor úritur, caput ne ardéscat. | |
| Dor. Lúdos me fácitis, intéllego. | |
| Tox. Vín cinaedúm novom tíbi dari, Paégnium? | |
| quín elude, út soles, quándo libér locust hic. | 805 |
| huí, babae, básilice te íntulisti ét facete. | |
| Paeg. Decét me facétum esse, et húnc inridére | |
| lenónem lubídost, quandó dignus ést. | |
| Tox. Perge út coeperás. Paeg. Hoc, léno, tibí. | |
| Dor. Perií perculít me prope. Paeg. Em, serva rúsum. | 810 |
| Dor. Delúde, ut lubet, erus dum hínc abest. | |
| Paeg. Viden út tuis dictis páreo? | |
| sed quín tu meís contra itém dictis sérvis | |
| atque hóc, quod tibí suadeó, facis? Dor. Quid ést id? | |
| Paeg. Restím tu tibí cápe crassam ac suspende te. | 815 |
| Dor. Cave sís me attigás, ne tibi hóc scipióne | |
| malúm magnum dém. Paeg. Vteré, te condóno. | |
| Tox. Iam iám, Paegnium, da paúsam. | |
| Dor. Égo pol vos erádicabo. Paeg. At te ílle, qui suprá nos habitat, | |
| qui tibi male volt maleque faciet. non hi dicunt, verum ego. | 820 |
| Tox. Age, circumfer mulsum, bibere da usque plenis cantharis. | |
| iam diu fáctum est, postquam bibimus; nimis diu sicci sumus. | |
| Dor. Di faciant ut id bibatis quod vos numquam transeat. | |
| Sag. Nequeo, leno, quin tibi saltem staticulum, olim quem Hegea | |
| faciebat. vide vero, si tibi satis placet. Tox. Me quoque volo | 825 |
| reddere, Diodorus quem olim faciebat in Ionia. | |
| Dor. Malum ego vobis dabo, ni abitis. Sag. Etiam muttis, impudens? | |
| iam ego tibi, si me inritassis, Persam adducam denuo. | |
| D. [iam taceo hercle] Atque tu Persa es, qui me usque ádmutilavisti ad cutem. | |
| T. Tace, stulte: hic eius geminust frater. D. Hicinest? T. Ac geminissumus. | 830 |
| Dor. Di deaeque et te et geminum fratrem excrucient. Sag. Qui te perdidit: | |
| nám ego nil merui. Dor. At enim quod ille meruit, tibi id obsit volo. | |
| Tox. Agite sultis, hunc lúdificemus. Lemn. Nisi si dignust, non opust. | |
| et me haud par est. Tox. Credo eo, quia non ínconciliavit, cúm te emo. | |
| Lemn. At tamen non—tamen—Tox. Cave ergo sis maló, et sequere me. | 835 |
| te mihí dicto audientem esse addecet, nam hercle absque me | |
| foret et meo praesidio, hic faceret te prostibilem propediem. | |
| sed ita pars libertinorum est: nisi patrono qui adversatust, | |
| nec satis liber sibi videtur nec satis frugi nec sat honestus, | |
| ní id effecit, ni ei male dixit, ni grato ingratus repertust. | 840 |
| Lemn. Pol bene facta tua me hortantur, tuo ut imperio paream. | |
| Tox. Ego sum tibi patronus plane, qui huic pro te argentum dedi. | |
| * gráphice hunc volo ludíficari. Lemn. Meo ego ín loco sedulo cúrabo. | |
| Dor. Certo ílli homines mihi néscio quid mali cónsulunt, quod faciánt. Sag. Heus vos. | |
| Tox. Quid aís? Sag. Hicin Dordalus ést leno, qui hic liberas virgines mércatur? | 845 |
| hicinést, qui fuit quondám fortis? D. Quae haec rés est? ei, colaphó me icit. | |
| malum vóbis dabo. Tox. At tibi nós dedimus dabimúsque etiam. Dor. Ei, natis pérvellit. | |
| Paeg. Licet: iám diu saepe sunt éxpunctae. Dor. Loqueré tu etiam, frustúm pueri? | |
| Lemn. Patróne mi, i intro, amábo, ad cenam. | |
| Dor. Mea Ignávia, tu nunc me ínrides? | 850 |
| L. Quíane te vocó, bene ut tíbi sit? D. Nólo mihi bene ésse. L. Ne sit. | |
| Tox. Quíd igitur? sescénti nummi quíd agunt, quas turbás danunt? | |
| Dor. Mále disperii, scíunt referre próbe inimico grátiam. | |
| Tox. Satis súmpsimus súpplici iam. Dor. Fateór, manus vobís do. | |
| Tox. Et póst dabis sub fúrcis. | 855 |
| Sag. Abi íntro—in crucem. Dor. Án me hic parum éxercitum hísce | |
| habént? Tox. Convenísse te Tóxilum me * | |
| spéctatores, bene valete. leno periit. plaudite. |