| POENVLVS | |
| PROLOGVS | |
| Achillem Aristarchi mihi commentari lubet: | 1 |
| inde míhi principium capiam, ex ea tragoedia. | |
| sileteque et tacete atque animum advortite, | |
| audire iúbet vos imperator histricus, | |
| bonoque ut animo sedeate in subselliis, | 5 |
| et qui esurientes et qui saturi venerint: | |
| qui edistis, multo fecistis sapientius, | |
| qui non edistis, saturi fite fabulis; | |
| nam cui paratumst quod edit, nostra gratia | |
| nimia est stultitia sessum impransum incedere. | 10 |
| exsurge, praeco, fac populo audientiam; | |
| iam dudum exspecto, si tuom officium scias: | |
| exerce vocem, quam per vivisque et † colis. | |
| nam nisi clamabis, tacitum te obrepet fames. | |
| age nunc reside, duplicem ut mercedem feras. | 15 |
| * * * | 15a |
| bonum factum esse, edicta ut servetis mea. | 16 |
| scortum exoletum ne quis in proscaenio | |
| sedeat, neu lictor verbum aut virgae muttiant, | |
| neu dissignator praeter os obambulet | |
| neu sessum ducat, dum histrio in scaena siet. | 20 |
| diu quí domi otiosi dormierunt, decet | |
| animo aequo nunc stent, vel dormire temperent. | |
| servi ne obsideant, liberis ut sit locus, | |
| vel aes pro capite dent; si id facere non queunt, | |
| domum abeant, vitent ancipiti infortunio, | 25 |
| ne et hic varientur virgis et loris domi, | |
| si minus curassint, quóm eri reveniant domum. | |
| nutrices pueros infantis minutulos | |
| domi ut procurent neu quae spectatum adferat, | |
| ne et ipsae sitiant et pueri pereant fame | 30 |
| neve esurientes hic quasi haedi obvagiant. | |
| matronae tacitae spectent, tacitae rideant, | |
| canora hic voce sua tinnire temperent, | |
| domum sermones fabulandi conferant, | |
| ne et hic viris sint et domi molestiae. | 35 |
| quodque ad ludorum curatores attinet, | |
| ne palma detur quoiquam artifici iniuria | |
| neve ambitionis causa extrudantur foras, | |
| quo deteriores anteponantur bonis. | |
| et hoc quoque etiam, quod paene oblitus fui: | 40 |
| dum ludi fiunt, in popinam, pedisequi, | |
| inruptionem facite; nunc dum occasio est, | |
| nunc dum scriblitae aéstuant, occurrite. | |
| haec quae imperata sunt pro imperio hístrico, | |
| bonum hercle factum pro se quisque ut meminerit. | 45 |
| ad argumentum nunc vicissatim volo | |
| remigrare, ut aeque mecum sitis gnarures. | |
| eius núnc regiones, limites, confinia | |
| determinabo: ei rei ego finitor factus sum. | |
| sed nisi molestumst, nomen dare vobis volo | 50 |
| comoediai; sin odiost, dicam tamen, | |
| siquidém licebit pér illos quibus est in manu. | |
| Carchedonius vocatur haec comoedia, | |
| * * * | 53a |
| latine Plautus patruus pultiphagonides. | 54 |
| nomen iam habetis. nunc rationes ceteras | 55 |
| accipite; nam argumentum hoc hic censebitur: | |
| locus argumentost suom sibi proscaenium, | |
| vos iuratores estis. quaeso, operam date. | |
| Carthaginienses fratres patrueles duo | |
| fuere, summo genere et summis ditiis; | 60 |
| eorum álter vivit, alter est emortuos. | |
| propterea apud vos dico confidentius, | |
| quia mihi pollictor dixit qui eum pollinxerat. | |
| sed illí seni qui mortuost, <ei> filius, | |
| unicus qui fuerat, ab divitiis a patre | 65 |
| puer séptuennis surripitur Carthagine, | |
| sexennio prius quidem quam moritur pater. | |
| quoniam periisse sibi videt gnatum unicum, | |
| conicitur ipse in morbum ex aegritudine: | |
| facit illum heredem fratrem patruelem suom, | 70 |
| ipse abit ad Acheruntem sine viatico. | |
| ille quí surripuit puerum Calydonem avehit, | |
| vendit eum domino hic diviti quoidam seni, | |
| cupienti liberorum, osori mulierum. | |
| emit hospitalem is filium imprudens senex | 75 |
| puerum illum eumque adoptat sibi pro filio | |
| eumque heredem fecit, quom ipse obiit diem. | |
| is illíc adulescens habitat in illisce aedibus. | |
| revertor rursus denuo Carthaginem: | |
| si quid mandare voltis aut curarier, | 80 |
| argentum nisi qui dederit, nugas egerit; | |
| [verum] qui dederit, magis maiores nugas egerit. | |
| sed illi patruo húius, qui vivit senex, | |
| Carthaginiensi duae fuere filiae, | |
| altera quinquennis, altera quadrimula: | 85 |
| cum nutrice una periere a Magaribus. | |
| eas quí surripuit, in Anactorium devehit, | |
| vendit eas omnis, et nutricem et virgines, | |
| praesenti argento hómini, si leno est homo, | |
| quantum hominum terra sustinet sacerrumo. | 90 |
| vosmet nunc facite coniecturam ceterum, | |
| quid id sit hominis, cui Lyco nomen siet. | |
| is ex Anactorio, ubi prius habitaverat, | |
| huc commigravit in Calydonem haú diu, | |
| sui quaésti causa. is in illis habitat aedibus. | 95 |
| earum híc adulescens alteram efflictim perit, | |
| suam síbi cognatam, imprudens, neque scit quae siet | |
| neque eam umquam tetigit, ita eum leno macerat: | |
| [neque quicquam cúm ea fecit etiamnum stupri | |
| neque duxit umquam, neque ille voluit mittere] | 100 |
| quia amare cernit, tangere hominem volt bolo. | |
| illam minorem in concubinatum sibi | |
| volt emere miles quidam, qui illam deperit. | |
| sed pater illarum Poenus, postquam eas perdidit, | |
| mari te<rraque> úsquequaque quaeritat. | 105 |
| ubi quamque in urbem ést ingressus, ilico | |
| omnes meretrices, ubi quisque habitant, invenit; | |
| dat aurum, ducit noctem, rogitat postibi | |
| unde sít, quoiatis, captane an surrupta sit, | |
| quo genere gnata, qui parentes fuerint. | 110 |
| ita docte atque astu filias quaerit suas. | |
| et is omnis linguas scit, sed dissimulat sciens | |
| se scire: Poenus plane est. quid verbis opust? | |
| is heri huc in portum navi venit vesperi, | |
| pater harunc; idem huic patruos adulescentulo est: | 115 |
| iamne hoc tenetis? si tenetis, ducite; | |
| cave dírumpatis, quaeso, sinite transigi. | |
| ehem, paéne oblitus sum relicuom dicere. | |
| ille quí adoptavit hunc sibi pro filio, | |
| is illi Poeno húius patruo hospes fuit. | 120 |
| is hodie huc veniet reperietque hic filias | |
| et hunc sui fratris filium, ut quidem dídici ego. | |
| ego ibo, ornabor; vos aequo animo noscite. | |
| hic qui hodie veniet, reperiet suas filias | |
| et hunc sui fratris filium. dehinc ceterum | 125 |
| valete, adeste. ibo, alius nunc fieri volo: | |
| quod restat, restant alii qui faciant palam. | |
| valete atque adiuvate, ut vos servet Salus. |