| I.i | |
| Agorastocles Saepe ego res multas tibi mandavi, Milphio, | 129 |
| dubias, egenas, inopiosas consili, | 130 |
| quas tu sapienter, docte et cordate et cate | |
| mihi reddidisti ópiparas opera tua. | |
| quibus pró bene factis fateor deberi tibi | |
| et libertatem et multas grates gratias. | |
| Milphio Scitumst, per tempus si obviamst, verbum vetus. | 135 |
| nam tuae blanditiae mihi sunt, quod dici solet, | |
| gerrae germanae, σαὶ δὲ κολλῦραι λύραι. | |
| nunc mihi blandidicus es: heri in tergo meo | |
| tris facile corios contrivisti bubulos. | |
| Agor. Amans per amorem si quid feci, Milphio, | 140 |
| ignoscere id te mi aequom est. Mil. Haud vidi magis. | |
| em, nunc ego amore pereo. sine te verberem, | |
| item ut tu mihi fecisti, ob nullam noxiam: | |
| post id locorum tu mihi amanti ignoscito. | |
| Agor. Si tibi lubido est aut voluptati, sino: | 145 |
| suspende, vinci, verbera; auctor sum, sino. | |
| Mil. Si auctoritatem postea defugeris, | |
| ubi dissolutus tu sies, ego pendeam. | |
| Agor. Egone istuc ausim facere, praesertim tibi? | |
| quin si feriri video te, extemplo dolet. | 150 |
| Mil. Mihi quidem hercle. Ag. Immo mihi. Mil. Istuc mavelim. | |
| sed quid nunc tibi vis? Agor. Cur ego apud te mentiar? | |
| amo immodeste. Mil. Meae istuc scapulae sentiunt. | |
| Agor. At ego hanc vicinam dico Adelphasium meam, | |
| lenonis huius meretricem maiusculam. | 155 |
| Mil. Iam pridem equidem istuc ex te audivi. Agor. Differor | |
| cupidine eius. sed lenone istoc Lyco, | |
| illius domino, non lutumst lutulentius. | |
| Mil. Vin tu illi nequam dare nunc? Agor. Cupio. Mil. Em me dato. | |
| Agor. Abi díerectus. Mil. Dic mihi vero serio: | 160 |
| vin dare malum illi? Agor. Cupio. Mil. Em, eundem me dato: | |
| utrumque faxo habebit, et nequam et malum. | |
| Agor. Iocare. Mil. Vin tu illam hodie sine [damno et] dispendio | |
| tuo túam libertam facere? Agor. Cupio, Milphio. | |
| Mil. Ego faciam ut facias. sunt tibi intus aurei | 165 |
| trecenti nummi Philippi? Agor. Sescenti quoque. | |
| Mil. Satis súnt trecenti. Agor. Quid iis facturu's? Mil. Tace. | |
| totum lenonem tibi cum tota familia | |
| dabo hodie dono. Agor. Qui id facturu's? Mil. Iam scies. | |
| tuos Cóllybiscus nunc in urbest vilicus; | 170 |
| eum hic non novit leno. satin intellegis? | |
| Agor. Intellego hercle, sed quo evadas nescio. | |
| Mil. Non scis? Agor. Non hercle. Mil. At ego iam faxo scies. | |
| ei dabitur aurum, ut ad lenonem deferat | |
| dicatque se peregrinum esse, ex alio oppido: | 175 |
| se amare velle atque obsequí animo suo; | |
| locum sibi velle liberum praeberier, | |
| ubi nequam faciat clam, ne quis sit arbiter. | |
| leno ad se accipiet auri cupidus ilico: | |
| celabit hominem et aurum. Agor. Consilium placet. | 180 |
| Mil. Rogato, servos veneritne ad eum tuos. | |
| ille mé censebit quaeri: continuo tibi | |
| negabit. quid tu dubitas, quin extempulo | |
| dupli tibi auri et hominis fur leno siet? | |
| neque id unde efficiat habet: ubi in ius venerit, | 185 |
| addicet praetor familiam totam tibi. | |
| ita decipiemus fovea lenonem Lycum. | |
| Agor. Placet consilium. Mil. Immo etiam, ubi expolivero, | |
| magis hoc tum demum dices: nunc etiam rudest. | |
| Agor. Ego in aedem Veneris eo, nisi quid vis, Milphio. | 190 |
| Aphrodisia hodie sunt. Mil. Scio. Agor. Oculos volo | |
| meos délectare munditiis meretriciis. | |
| Mil. Hoc primum agamus quod consilium cepimus. | |
| abeamus intro, ut Collybiscum vilicum | |
| hanc perdoceamus ut ferat fallaciam. | 195 |
| Agor. Quamquam Cupido in corde vorsatur, tamen | |
| tibi auscultabo.—Mil. Faciam ut facto gaudeas. | |
| inest amoris macula huic homini in pectore, | |
| sine damno magno quae elui ne utiquam potest. | |
| itaque hic scelestus est homo leno Lycus, | 200 |
| quoi iam infortuni intenta ballistast probe, | |
| quam ego haud multo post mittam e ballistario. | |
| sed Adelphasium eccam exit atque Anterastilis. | |
| haec est prior, quae meum erum dementem facit. | |
| sed evocabo. heus, i foras, Agorastocles, | 205 |
| si vis videre ludos iucundissimos. | |
| Agorastocles Quid istúc tumultist, Milphio? Mil. Em amores tuos, | |
| si vis spectare. Agor. O multa tibi di dent bona, | |
| quom hoc mi optulisti tam lepidum spectaculum. |