I.ii
Adelphasivm Negóti sibí qui volét vim paráre, 210
navem et mulierem, haec duo comparato.
nam nullae magis res duae plus negoti
habent, forte si occeperis exornare,
[neque umquam satis hae duae res ornantur]
neque eis ulla ornandi satis satietas est. 215
atque haec, ut loquor, nunc domo docta dico.
nam nos usque ab aurora ad hoc quod diei est,
[postquam aurora inluxit, numquam concessamus]
ex industria ambae numquam concessamus
lavari aut fricari aut tergeri aut ornari, 220
poliri expoliri, pingi fingi; et una
binae singulis quae dataé nobis ancíllae,
eae nos lavando eluendo operam déderunt,
aggerúndaque aqua sunt viri duo defessi.
apage sis, negoti quantum in muliere una est. 225
sed vero duae, sat scio, maxumo uni
poplo cuilubet plus satis dare potis sunt,
quae noctes diesque omni in aetate semper
ornantur, lavantur, tergentur, poliuntur.
postremo modus muliebris nullust: numquam 230
lavando et fricando scimus facere finem.
[nam quae lauta est nisi perculta est, meo quidem animo quasi inluta est.]
Anterastilis Mirór equidem, sóror, te istaec sic fabulari,
quae tam callida et docta sis et faceta.
nam quom sedulo munditer nos habemus, 235
vix aegreque amatorculos invenimus.
Ad. Ita est. verum hoc unum tamen cogitato:
modus ómnibus rebús, soror, optimus est habitu.
nimia ómnia nimium éxhibent negóti hominibus éx se.
Ant. Sorór, cogitá, amabo, itém nos perhibéri 240
quam si salsa muriatica esse autumantur:
[sine omni lepore et síne suavitate]
nisí multa aqua usque et diu macerantur,
olént, salsa súnt, tangere út non velís.
itém nos sumús 245
[eius seminis mulieres sunt] 245a
insúlsae admodum átque invenústae 246
sine múnditia et súmptu.
Mil. Coqua ést haec quidem, Ágorastoclés, ut ego opínor:
scit, muriatica ut maceret. Agor. Quid molestu's?
Ad. Soror, parce, amabo: sat est istuc alios 250
dicere nobis, ne nosmet in nostra etiam vitia loquamur.
Ant. Quiésco. Ad. Ergo amó te. sed hóc nunc respónde
mihí: sunt hic ómnia,
quae ad deúm pacem opórtet adésse? Ant. Omnia áccuravi.
Agor. Diém pulchrum et célebrem et venústatis plénum, 255
dignúm Venere pól, quoi sunt Áphrodisia hódie.
Mil. Ecquid gratiae, quom huc foras te evocavi?
iam núm me decét donari
cadó vini véteris? dic dáre. nil respóndes?
lingua huíc excidít, ut ego opínor. 260
quíd hic, malum, astans ópstipuisti? Agor. Síne amem, ne opturba ac tace.
Mil. Taceo. Agor. Si tacuisses, iam istuc taceo non gnatum foret.
Ant. Eamus, mea soror. Ad. Eho amabo, quid illo nunc properas? Ant. Rogas?
quia erus nos apud aedem Veneris mantat. Ad. Maneat pol. mane.
turba est nunc apud aram. an te ibi vis inter istás versarier 265
prosedas, pistorum amicas, reliquias alicarias,
miseras schoeno delibutas servolicolas sordidas,
quae tibi olant stabulum statumque, sellam et sessibulum merum,
quas adeo hau quisquam umquam liber tetigit neque duxit domum,
servolorum sordidulorum scorta diobolaria? 270
Mil. I in malam crucem. tun audes etiam servos spernere,
propudium? quasi bella sit, quasi eampse reges ductitent,
monstrum mulieris, tantilla tanta verba funditat,
quoius egó nebulai cyatho septem noctes non emam.
Agor. Di immortales omnipotentes, quid est apud vos pulchrius? 275
quid habetis qui mage immortales vos credam esse quam ego siem,
qui haec tanta oculis bona concipio? nam Venus non est Venus:
hanc equidem Venerem venerabor, me ut amet posthac propitia.
Milphio, heus, ubi es? Mil. Assum ápud te, eccum. Agor. At ego elixus sis volo.
Mil. Enim vero, ere, facis delicias. Agor. De tequidem haéc didici omnia. 280
Mil. Etiamne ut ames eam quam numquam tetigeris? Agor. Nihil id quidemst:
deos quoque edepol et amo et metuo, quíbus tamen ábstineo manus.
Ant. Eu ecastor, quom ornatum aspicio nostrum ambarum, paenitet
exornatae ut simus. Ad. Immo vero sane commode;
nam pro erili et nostro quaestu satis bene ornatae sumus. 285
non enim pótis est quaestus fieri, ni sumptus sequitur, scio,
et tamen quaéstus non consistet, si eum sumptus superat, soror.
eo illud satiust, satis quod habitu, <haud satis est quod> plus quam sat est.
Agor. Ita me di ament, ut illa me amet malim quam di, Milphio.
nam illa mulier lapidem silicem subigere, ut se amet, potest. 290
Mil. Pol id quidem hau mentire, nam tu es lapide silice stultior,
qui hanc ames. Agor. At vide sis, cum illac numquam limavi caput.
Mil. Curram igitur aliquo ad piscinam aut ad lacum, limum petam.
Agor. Quid eo opust? Mil. Ego dicam: ut illi ét tibi limem caput.
Agor. I in malam rem. Mil. Ibi sum équidem. Agor. Perdis. Mil. Taceo. Agor. At perpetuo volo. 295
Mil. Enim vero, ere, meo me lacessis ludo et delicias facis.
Ant. Satis nunc lepide ornatam credo, soror, te tibi viderier;
sed ubi exempla conferentur meretricum aliarum, ibi tibi
erit cordolium, si quam ornatam melius forte aspexeris.
Ad. Invidia in me numquam innatast neque malitia, mea soror. 300
bono med esse ingenio ornatam quam auro multo mavolo:
aurum, id fortuna invenitur, natura ingenium bonum.
[bonam ego quam beatam me esse nimio dici mavolo.]
meretricem pudorem gerere magis decet quam purpuram:
[magisque meretricem pudorem quam aurum gerere condecet.] 305
pulchrum ornatum turpes mores peius caeno conlinunt,
lepidi mores turpem ornatum facile factis comprobant.
Agor. Eho tu, vin tu facinus facere lepidum et festivom? Mil. Volo.
Agor. Potesne mi auscultare? Mil. Possum. Agor. Abi domum ac suspende te.
Mil. Quam ob rem? Agor. Quia iam numquam audibis verba tot tam suavia. 310
quid tibi opust vixisse? ausculta mihi modo ac suspende te.
Mil. Siquidem tu es mecum futurus pro uva passa pensilis.
Agor. At ego amo hanc. Mil. At ego esse et bibere. Ad. Eho tu, quid ais? Ant. Quid rogas?
Ad. Viden tu? pleni oculi sorderum quí erant, iam splendent mihi.
Ant. Immo etiam in medio oculo paullum sordest. Ad. Cedo sis dexteram. 315
Agor. Vt quidem tu huius oculos inlutis manibus tractes aut teras?
Ant. Nimia nos socordia hodie tenuit. Ad. Qua de re, obsecro?
Ant. Quia non iam dudum ante lucem ad aedem Veneris venimus,
primae ut inferremus ignem in aram. Ad. Aha, non factost opus:
quaé habent nocturna ora, noctu sacruficatum ire occupant. 320
prius quam Venus expergiscatur, prius deproperant sedulo
sacruficare; nam vigilante Venere si veniant eae,
ita sunt turpes, credo ecastor Venerem ipsam e fano fugent.
Agor. Milphio. Mil. Edepol Milphionem miserum. quid nunc vis tibi?
Agor. Opsecro hercle, ut mulsa loquitur. Mil. Nil nisi laterculos, 325
sesumam papaveremque, triticum et frictas nuces.
Ag. Ecquid amare videor? M. Damnum, quod Mercurius minime amat.
Agor. Namque edepol lucrum amare nullum amatorem addecet.
Ant. Eamus, mea germana. Ad. Age sis, ut lubet. Ant. Sequere hac. Ad. Sequor.
Mil. Eunt hae. Agor. Quid si adeamus? Mil. Adeas. Agor. Primum prima salva sis, 330
et secunda tu secundo salve in pretio; tertia
salve extra pretium. Anc. Tum pol ego et oleum et operam perdidi.
Agor. Quo te agis? Ad. Egone? in aedem Veneris. Agor. Quid eo? Ad. Vt Venerem propitiem.
Agor. Eho, an irata est? propitia hercle est. vel ego pro illa spondeo.
quid tu ais? Ad. Quid mihi molestu's, opsecro? Agor. Aha, tam saeviter. 335
Ad. Mitte, amabo. Agor. Quid festinas? turba nunc illi est. Ad. Scio.
sunt illi aliae quas spectare ego, et me spectari volo.
Agor. Qui lubet spectare turpes, pulchram spectandam dare?
Ad. Quia apud aedem Veneris hodie est mercatus meretricius:
eo conveniunt mercatores, ibi ego me ostendi volo. 340
Agor. Invendibili merci oportet ultro emptorem adducere:
proba mers facile emptorem reperit, tam etsi in abstruso sitast.
quid ais tu? quando illi apud me mecum caput et corpus copulas? †
Ad. Quo die Orcus Acherunte mortuos amiserit.
Agor. Sunt mihi intus nescio quot nummi aurei lymphatici. 345
Ad. Deferto ad me, faxo actutum constiterit lymphaticum.
Mil. Bellula hercle. Agor. I díerecte in maxumam malam crucem.
Mil. Quam magis aspecto, tam magis est nimbata et nugae merae.
Ad. Segrega sermonem. taedet. Agor. Age, sustolle hoc amiculum.
Ad. Pura sum, comperce amabo me attrectare, Agorastocles. 350
Agor. Quid agam nunc? Ad. Si sapias, curam hanc facere compendi potes.
Ag. Quid? ego non te curem? quid ais, Milphio? M. Ecce odium meum.
quid me vis? Ag. Cur mi haec irata est? M. Cur haec irata est tibi?
cur ego id curem? namque istaec magis meast curatio. †
Agor. Iam hercle tu periisti, nísi illam mihi tam tranquillam facis 355
quam mare olimst, quóm ibi alcedo pullos educit suos.
Mil. Quid faciam? Agor. Exora, blandire, expalpa. Mil. Faciam sedulo.
sed vide sís, ne tu oratorem hunc pugnis pectas postea.
Agor. Non faciam. Ad. Non aequos in me es, sed morare et male facis.
bene promittis multa ex multis: omnia in cassum cadunt. 360
liberare iuravisti me haud semel, sed centiens:
dum te exspecto, neque ego usquam aliam mihi paravi copiam
neque istuc usquam apparet; ita nunc servio nihilo minus.
i, soror. apscede tu a me. Agor. Perii. ecquid agis, Milphio?
Mil. Mea voluptas, mea delicia, mea vita, mea amoenitas, 365
meus ocellus, meum labellum, mea salus, meum savium,
meum mel, meum cor, mea colustra, meus molliculus caseus—
Agor. Mene ego illaéc patiar praesente dici? discrucior miser,
nisi ego illum iubeo quadrigis cursim ad carnificem rapi.
Mil. Noli, amabo, suscensere ero meo, causa mea. 370
ego faxo, si non irata es, ninnium pro te dabit
atque te fáciet ut sis civis Attica atque libera.
quin adire sínis? quin tibi qui bene volunt, bene vis item?
si ante quid mentitust, nunciam dehinc érit verax tibi.
sine te exorem, sine prehendam auriculis, sine dem savium. 375
Ad. Apscede hinc sis, sycophanta par ero. Mil. At scin quo modo?
iam hercle ego faciam ploratillum, nisi te facio propitiam,
atque hic ne me verberetillum faciat, nisi te propitio,
male formido: novi ego huius mores morosi malos.
quam ob rem amabo, mea voluptas, sine te hoc exorarier. 380
Agor. Non ego homo trioboli sum, nisi ego illi mastigiae
exturbo oculos atque dentes. em voluptatem tibi,
em mel, em cor, em labellum, em salutem, em savium.
Mil. Impias, ere, te: oratorem verberas. Agor. Iam istoc magis:
[etiam ocellum addam et labellum et linguam. Mil. Ecquid facies modi? 385
Ag.] sicine ego te orare iussi? Mil. Quo modo ergo orem? Ag. Rogas?
sic enim díceres, sceleste: huius voluptas, te opsecro,
huius mel, huius cor, huius labellum, huius lingua, huius savium,
huius delicia, huiús salus amoena, huius festivitas:
[huius colustra, huius dulciculus caseus, mastigia, 390
huius cor, huius studium, huius savium, mastigia] 390a
omnia illa, quae dicebas tua, ésse ea memorares mea. 391
Mil. Opsecro hercle te, voluptas huius atque odium meum,
huius amica mammeata, mea inimica et malevola,
oculus huius, lippitudo mea, mel huius, fel meum,
ut tu huic irata ne sis aut, si id fieri non potest, 395
capias restim ac te suspendas cúm ero et vostra familia.
nam mihi iam video propter te victitandum sorbilo,
itaque iam quasi ostreatum tergum ulceribus gestito
propter amorem vestrum. Ad. Amabo, men prohibere postulas
ne te verberet magis quám ne mendax me advorsum siet? 400
Ant. Aliquid huic responde, amabo, commode, ne incommodus
nobis sit. nam detinet nos de nostro negotio.
Ad. Verum. etiam tibi hanc amittam noxiam unam, Agorastocles.
non sum irata. Agor. Non es? Ad. Non sum. Agor. Da ergo, ut credam, savium.
Ad. Mox dabo, quom ab re divina rediero. Agor. I ergo strenue. 405
Ad. Sequere me, soror. Agor. Atque audin etiam? Veneri dicito
multam meis verbis salutem. Ad. Dicam. Ag. Atque hoc audi. Ad. Quid est?
Agor. Paucis verbis rem divinam facito. atque audin? respice.
respexit. idem edepol Venerem credo facturam tibi.