| I.iii | |
| quid nunc mi es auctor, Milphio? Mil. Vt me verberes | 410 |
| atque auctionem facias: nam impunissume | |
| tibi quidem hercle vendere hasce aedis licet. | |
| Agor. Quid iam? Mil. Maiorem partem in ore habitas meo. | |
| Agor. Supersede istis verbis. Mil. Quid nunc vis tibi? | |
| Agor. Trecentos Philippos Collybisco vilico | 415 |
| dedi dúdum, prius quam me evocavisti foras. | |
| nunc opsecro te, Milphio, hanc per dexteram | |
| perque hanc sororem laevam perque oculos tuos | |
| [perque meos amores perque Adelphasium meam] | |
| perque tuam libertatem—Mil. Em nunc nihil opsecras. | 420 |
| Agor. Mi Milphidisce, mea commoditas, mea salus, | |
| fac quod facturum te esse promisti mihi, | |
| ut ego hunc lenonem perdam. Mil. Perfacile id quidemst. | |
| i, adduce testis tecum; ego intus interim | |
| iam et ornamentis meis et sycophantiis | 425 |
| tuom exornabo vilicum. propera atque abi. | |
| Agor. Fugio. Mil. Meum est ístuc magis officium quam tuom. | |
| Agor. Egone egone, si istuc lepide ecfexis—Mil. I modo. | |
| Agor. Vt non ego te hodie—Mil. Abi modo. Agor. Emittam manu— | |
| Mil. I modo. Ag. Non hercle meream. Mil. Oh—Ag. Vah— Mil. Abi modo. | 430 |
| Agor. Quantum Acheruntest mortuorum. Mil. Etiamne abis? | |
| Agor. Neque quantum aquaist in mari. Mil. Abiturun es? | |
| Agor. Neque nubes omnes quantumst. Mil. Pergin pergere? | |
| Agor. Neque stellae in caelo. Mil. Pergin auris tundere? | |
| Agor. Neque hoc neque illud neque—enim vero serio— | 435 |
| neque—hercle vero—quid opust verbis? quippini? | |
| quod uno verbo—dicere hic quidvis licet, | |
| neque—hercle vero serio, scin quomodo? | |
| ita me di amabunt, vin bona dicam fide, | |
| quod hic inter nos liceat? ita me Iuppiter, | 440 |
| scin quam videtur? credin quod ego fabuler? | |
| Mil. Si nequeo facere ut abeas, egomet abiero; | |
| nam isti quidem hercle orationi Oedipo | |
| opust cóniectore, qui Sphingi interpres fuit.— | |
| Agor. Illic hínc iratus abiit. nunc mihi cautio est, | 445 |
| ne meámet culpa meo amori obiexim moram. | |
| ibo atque arcessam testis, quando Amor iubet | |
| me oboedientem ésse servo liberum.— |